ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 368B · 19 sectiones

De Noe et arca 6.1

1

De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur; et cujus nidi singulas ejusdem corporis humani partes significant. Quomodo illae bitumine, ut firmiter sibi cohaereant, sint liniendae.

PL 14, 368B

箱舟の造りについて。そこには人の体の姿が描かれ、その巣は同じ人の体のそれぞれの部分を意味する。それらがしっかり結び合うように、いかに瀝青を塗るべきか。

De Noe et arca 6.2

2

13. Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani figuram corporis. Quid est enim quod ait Deus: Fac igitur tibi arcam de lignis quadratis (Gen. VI, 14) ?

PL 14, 368B

13. さて、ノアの箱舟そのものについて語らなければならない。だれかがこれをより丁寧に考察しようとするなら、その造りには人の体の姿が描かれているのが見いだされよう。神が言った「それゆえ、汝のために、方形の材木で箱舟を造れ」(創世記6:14)とは、何のことか。

De Noe et arca 6.3

3

Quadratum certe hoc appellamus, quod omnibus bene consistat partibus, et conveniat sibi. Itaque et Deus auctor nostri corporis, naturaeque fabricator astruitur, et opus ipsum perfectum esse iis sermonibus significatur.

PL 14, 368B

方形と我々が呼ぶのは確かに、すべての部分がよく整い、それ自身と調和しているもののことである。こうして、神は我々の体の作者、本性の造り主であると確かめられ、そのわざそのものが完全であることも、これらの言葉で示される。

De Noe et arca 6.4

4

Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur.

PL 14, 368C

人の肢体が方形であるのは明らかな理由がある。あなたが人の胸を見、腹を見るなら、長さと幅が等しい寸法である。ただし、快楽と宴によって腹がふくらみ、自然の寸法を越える場合は別である。

De Noe et arca 6.5

5

Jam pedes, et manus, brachia, femora, et crura quadripartita quis non ipso visu advertat? Sunt autem pleraque eorum, et si non ejusdem longitudinis, aut latitudinis; tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat: longitudo prolixior quam latitudo sit, latitudo quam altitudo.

PL 14, 368C

足、手、腕、腿、すねが四つに分かれていることに、見ただけで気づかない者があろうか。それらの多くは、長さや幅が同じではないにしても、比例を保っており、そのためそこにも釣り合った寸法と筋道が見いだされる。長さは幅より長く、幅は高さより大きい。

De Noe et arca 6.6

6

Et sicut ligni arcae trina distantia est; siquidem trecentorum cubitorum longitudinem, et quinquaginta cubitorum altitudinem, et triginta cubitorum altitudinem servandam esse praescripsit: ita et in nostro corpore summa est, et media, et minima distantia.

PL 14, 368C

箱舟の木材に三つの隔たりがあるのと同様に――神は、長さ三百キュビト、高さ五十キュビト〔底本は altitudinem(高さ)を二度刷る。第二の寸法は latitudinem(幅)と読むべきか。続く最大・中間・最小の隔たりとも合う〕、高さ三十キュビトを守るべきだと定めたのだから――我々の体にも、最大と中間と最小の隔たりがある。

De Noe et arca 6.7

7

Summa secundum longitudinem, media secundum latitudinem, minima secundum altitudinem: totum tamen corpus attextum ex singulis membris quadratum videtur.

PL 14, 368D

最大は長さにおいて、中間は幅において、最小は高さにおいて。それでも、一つ一つの肢体から織り成された全身は、方形に見える。

De Noe et arca 6.8

8

Nam et in usu ita est, ut eos quadratos dicamus, quos nec enormes proceritate, et validos robusti qualitate corporis aestimamus. 14. Quid etiam sibi vult quod ait: Nidos facies in arca (Ibid.) , nequaquam silendum videtur.

PL 14, 368D

実際、普通の用法でもそうで、丈が並外れて高くなく、体つきの頑健さで強いと見なす者を、我々は方形の人と言う。14. また、「箱舟に巣を造れ」(創世記6:14)と言ったことの意味も、黙って済ませてよいとは思われない。

De Noe et arca 6.9

9

Naturaliter enim dictum arbitror, eo quod omne corpus nostrum attextum est sicut nidus; ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque de principali nostro fundat se per artus singulos. Nidi quidam sunt oculi nostri, quibus se visus inserit.

PL 14, 369A

私は、自然のままの意味で言われたと考える。我々の体全体が巣のように織り成されているからである。それは、命の霊があらゆる内臓の部分に入り込み、我々の主要な部分から一つ一つの肢体へ流れ出るためである。我々の目は巣であり、視覚がそこに入り込む。

De Noe et arca 6.10

10

Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam dejicit. Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit. Nidus est quartus major caeteris hiatus oris, in quo nutritur, donec adolescat sapor; et unde vox evolat.

PL 14, 369A

我々の耳の窪みは巣であり、そこを通って聴覚が注ぎ込み、深い穴の中へ落ちるかのようになる。鼻の穴は巣であり、匂いを引き寄せる。第四の巣は、他より大きな、口の開きである。そこで味が育つまで養われ、またそこから声が飛び立つ。

De Noe et arca 6.11

11

In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur; et cum sit ipsa irrationabilis, rationabilem vocem exprimit. Nidus est hemicranium. Nidus est membrana illa quae cerebrum fovet, et intra cohibet.

PL 14, 369A

そこに舌が潜んでいて、声の楽器のように、その音を巧みな快さで調える。舌自体は理性なきものでありながら、理性ある声を形づくる。ヘミクラニウム〔頭蓋の半分〕も巣である。脳を温め、内に閉じ込めるあの膜も巣である。

De Noe et arca 6.12

12

Nidi sunt viscera pulmonis et cordis. Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo: sanguinis autem et spiritus nidus est cor.

PL 14, 369B

肺と心臓の内臓は巣である。我々の息、すなわち我々が吸い込み、この生で養われている息の巣は肺であり、血と霊の巣は心臓である。

De Noe et arca 6.13

13

Duo sunt enim ejus uteri: unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas: alter quo rigatus ex illo superiori deducit in arterias jugi meatu. Ossa quoque validiora nidos habent. Sunt enim intus cavata, in quibus foraminibus est medulla.

PL 14, 369B

心臓には二つの腹がある。一つは、血をいわば懐のように受け入れて血管へ注ぎ入れる。もう一つは、その上のほうから潤されて、絶え間ない流れで動脈へ導く。より強い骨にも巣がある。内部に空洞が穿たれており、その孔の中に髄があるからである。

De Noe et arca 6.14

14

In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt. Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis.

PL 14, 369B

より柔らかい内臓そのものには、欲望や苦痛の巣がある。ほかにも、だれかが考察するなら、人の体のこの造りに、さらに多くの巣を見いだすだろう。

De Noe et arca 6.15

15

Unde puto et illum in Psalmo non solum mystice, sed etiam naturalitater dixisse: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4) .

PL 14, 369B

それゆえ、詩篇のあの者も、神秘的にだけでなく、自然のままの意味でも言ったのだと私は思う〔底本は naturalitater。naturaliter と読む〕。「スズメは自分のために家を見いだし、キジバトは雛を置く巣を見いだした」(詩篇83:4)。

De Noe et arca 6.16

16

Est enim jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae. Sed ubi ante partus deformes nutriebat libido, ibi nunc decorae castitatis adolescit haereditas. 15. Illinies, inquit, eam bitumine (Gen. VI, 14) .

PL 14, 369C

実際、この体の中にいまや貞潔の巣があり、そこにはかつて理性なき欲望の巣があった。以前は情欲が醜い産物を育てていたところに、いまは麗しい純潔の相続が育つ。15. 神は言う。「汝はそれに瀝青を塗れ」(創世記6:14)。

De Noe et arca 6.17

17

Ex multis ossibus, nervisque, et caeteris aliis constat humanum corpus. Et foris igitur et intus apta compage connexum sibi adhaeret, et habitudine propria quam ἀφὴν Graeci dicunt, tenetur; ut intus clausus spiritus qui infunditur, vel spiritalis substantia quae intus operatur, veluti geminis constricta vinculis non evagetur: sed ad unitatem aptam et continentem, connexionemque validam cohibetur.

PL 14, 369C

人の体は、多くの骨と腱とその他のものから成る。外でも内でも、よく合った組み合わせで互いに結び合い、ギリシア人がアペー(接合)と呼ぶ固有の結合状態に保たれている。それは、内に閉じ込められて注がれる霊、あるいは内で働く霊的実体が、いわば二重の枷でつながれて、さまよい出ないようにするためである。それはふさわしく、まとまりのある一体へ、強い結びつきへと抑えられている。

De Noe et arca 6.18

18

Ideo bitumine constringi arca jubetur; est enim bitumen vehementis ad constringendum naturae. Unde graece dicitur νάφθα, παρὰ τοῦ συνάπτειν, quod disjuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire.

PL 14, 369C

それゆえ、箱舟には瀝青で締めるよう命じられる。瀝青は、強く締める性質のものだからである。ギリシア語ではナフタ、パラ・トゥー・シュナプテイン(「結び合わせること」から)という〔ナフタをシュナプテイン(結び合わせる)から導くギリシア語の語源の説明〕。離れているものをつなぎ、解けない結びで締め、自然の一体性によって合っているかのように思わせるからである。

De Noe et arca 6.19

19

Ob hanc causam intus et foris bitumine arca constringitur, ne connexio illa facile rumpatur.

PL 14, 369D

この理由で、箱舟は内も外も瀝青で締められる。その結合が容易に裂けないようにするためである。