De Noe et arca 18.1
Ut corvus malitiam, sic virtutem columba exprimit. Ad hanc recipiendam semper justum esse paratum ostendit Noe; idemque columbam septem aliis diebus retinens patientiam in corrigendo necessariam docet. 64. Nec illud vacuum, quod postea columba dimittitur.
PL 14, 391Cカラスが悪意を表すように、ハトは徳を表す。ノアは、義人が常にこの徳を迎える用意があることを示す。また、ハトをさらに七日間とどめることで、矯正において必要な忍耐を教える。64. 後にハトが放たれたことも、空虚ではない。
De Noe et arca 18.2
Malitiam etenim simplicitas, et culpam virtus resolvit. Malitia igitur amat diluvium, et consortium justae mentis refugit, et quasi desolata, et sine aliqua statione remanet nullam habens cum virtute communionem.
PL 14, 391C率直さが悪意を、徳が咎を解くからである。それゆえ悪意は洪水を愛し、義なる精神との交わりを避け、いわば見捨てられて、とどまるところもなく、徳といかなる交わりも持たずに残る。
De Noe et arca 18.3
Virtus autem redit amans justorum consortia, et largiendae familiarior utilitati, quae conferat salutaria, et cavenda ea quae sunt nocitura, commoneat: sicut columba dimissa cum videret cessasse aquam, regressa est tamquam plena justitiae; ut ei a quo missa fuerat, nuntiaret quid adhuc cavere deberet, atque exspectando fructu meliore postea potiretur.
PL 14, 391Cこれに対し徳は、義人たちとの交わりを愛して戻り、惜しみなく与えるべき益にいっそう親しんで、救いとなるものを授け、避けるべき有害なものを警告する。放たれたハトが、水が止んだのを見て、正義に満ちた者のように戻ったのがその例である。自分を遣わした者に、なお何を警戒すべきかを知らせ、より良い実を待つことで後にそれを得るためである。
De Noe et arca 18.4
Quod autem columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
PL 14, 391Dハトが、休む場所を見いださずに彼のもとへ戻ったことは、この種の鳥を通して、悪意と徳との間にどれほどの違いがあるかが表されることを、明白に示した。
De Noe et arca 18.5
Siquidem corvus ante dimissus, cum aliquanto videretur amplius exundare diluvium, visus est locum invenisse residendi. Et certe non est hujusmodi corvus ut aliae aves quae in aquis conversationem habere consuerunt.
PL 14, 391Dというのは、先に放たれたカラスは、洪水がなおかなりあふれているように見えたのに、とどまる場所を見いだしたと見えたからである。しかも、このカラスは、水の中で暮らすのに慣れた他の鳥のようなものではない。
De Noe et arca 18.6
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat: virtus autem prima statim specie visionis offensa regredi festinavit ad mentem animamque justi, quod illic diversorium sibi tutissimum sit locatum; eo quod alibi tamquam columba, ita hujusmodi virtus stationem tutissimam invenire non possit.
PL 14, 392Aそれゆえ、カラスはとどまる場所を見いだしたと見え、ハトは見いださなかったのだから、より高い解釈によって次のことが示されているのは明白な理由である。悪意は、それによって魂が損なわれる落ち着かぬ情念や欲望に混じり合うのが常で、いわば親族や家の者に対するように喜び、そこに住みかを定める。これに対し徳は、最初に目にした光景にたちまち傷つき、義人の精神と魂へ戻るのを急いだ。そこにこそ最も安全な宿が自分のために設けられているからであり、ハトのように、このような徳は他の場所では最も安全なとどまりを見いだしえないからである。
De Noe et arca 18.7
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
PL 14, 392Aこの世の悪知恵のあいだ、世俗の欲望の波のあいだで、率直さが港を見いだすのは遅いのが常である。
De Noe et arca 18.8
65. Itaque sicut justitia velut visendi gratia progressa paulisper, ad mentem optimam redire festinat, nec longius discedit a justo; ita etiam justus et studiosus virtutis ubi virtutem appropinquare cognoverit, gremium suae mentis expandit.
PL 14, 392B65. それゆえ、正義が、いわば見物のために少し進み出て、最善の精神へ急いで戻り、義人からあまり遠く離れないのと同じように、義人、徳を求める者もまた、徳が近づいたと知れば、自分の精神の懐を広げる。
De Noe et arca 18.9
Quid enim sibi vult quod vir, studiosus virtutis Noe extendens manum suscepit eam, et introduxit ad se?
PL 14, 392B徳を求める人ノアが、手を伸ばしてそれを受け取り、自分のもとに引き入れた、とはどういうことか。
De Noe et arca 18.10
Quod etsi secundum litteram planum videtur, non tamen facile colligas, nisi viri sapientis tibi nota sit consuetudo, qui velut speculatrice virtute utitur, et ei explorandorum negotiorum gerendorumque praerogativam quamdam videtur committere.
PL 14, 392Bこれは字義の上では明らかと見えても、賢者の習いがあなたに知られていなければ、容易に理解できないであろう。賢者は、徳をいわば偵察者として用い、探るべき事柄とおこなうべき事柄についてのある種の優先権を、徳に委ねていると見える。
De Noe et arca 18.11
Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adjungere.
PL 14, 392Bそれゆえ、この徳は諸々の本性を吟味し、そのうちのどれかが自分に進歩を委ねると見えれば、それを自分に加えることができるようにする。
De Noe et arca 18.12
Communis enim quaedam est bonitas sapientiae et liberalis et larga utilitatis; ita ut quas morigeras sibi cernit, associet: ubi autem proposito suo viderit aliquorum recalcitrare naturam, velut ad hospitium familiare sibi revolat et recurrit, quam sapiens et industrius tamquam manu quadam mentis festinat excipere, omne cor aperiens suum quo etiam eam absentem tenebat.
PL 14, 392C知恵の善は共通のものであり、寛大で、益に豊かだからである。そのため、従順と見える本性は仲間に加える。しかし、自分の意図に逆らう本性があると見れば、親しい宿へ飛んで帰るように戻ってくる。賢く勤勉な者は、これをいわば精神の手で急いで受け入れ、不在のときにもこれを保っていた自分の心を、すべて開く。
De Noe et arca 18.13
Numquam enim potest sapiens exsors esse propriae virtutis. 66. Quid praeterea sibi velit quod tenuit septem diebus aliis columbam, et iterum emisit eam; nisi ut advertas quod bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adjungere studet, errantes emendare, corrigere vagantes?
PL 14, 392C賢者が自らの徳に与らぬことは、決してありえないからである。66. さらに、七日間別にハトを留め、再び放ったのはどういうことか。賢者の善い、最善の志は、つねに他の人々をも自分に結びつけ、迷う者を正し、さまよう者を矯めようと努めるということに、あなたが気づくためでなければ何であろうか。
De Noe et arca 18.14
Si quem in principio resilire conspexerit, tamen commutandi ejus et corrigendi non desperet profectum.
PL 14, 392C最初に尻込みするのを見ても、その人を変え矯める進歩を諦めない。
De Noe et arca 18.15
Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit; deinde non negligit justae exspectationis excubias, et paulisper passionibus cedens, opperitur facultatem medendi, quae cum fuerit oblata, suum non intermittit officium: ita ergo et sapiens verbis ac disputationibus, tamquam medicus medicamentis, contrarias curare desiderat passiones.
PL 14, 392D善い医者が、治療の時でなくても、見舞いの見張りを先に送り、その後も正当な待機の不寝番を怠らず、しばらく情念に譲りつつ、癒す機会を待ち、その機会が与えられれば自分の務めを怠らないように、賢者もまた、医者が薬によるように、言葉と論議によって、対立する情念を癒すことを望む。
De Noe et arca 18.16
Et quia in omnibus remedio divini favoris utendum est; ideo septem exspectavit dies quibus mundus omnis describitur absolutus (Gen. II, 2) , et operatori requies ministrata; ut ex illo auctore omnium sumeretur disciplina operationis humanae.
PL 14, 393Aそしてあらゆる点で神の好意という治療を用いねばならないので、世界のすべてが完成したと記され(創世記2:2)、造り手に休息が供された七日間を待った。万物の創造者から、人間の働きの規律が取られるためである。