ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XXIX 第XXIX章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 409A · 33 sectiones

De Noe et arca 29.1

1

Quomodo Noe factus sit agricola; quodve inter agricolam et operatorem terrae discrimen: et quomodo carnem suam alter excolit, alter operatur?

PL 14, 409A

ノアはどのようにして農夫となったか。農夫と地に労役する者との違いは何か。また一方が自分の肉を耕し、他方が労役するとはどういうことか。

De Noe et arca 29.2

2

Quare idem Noe vineam primum plantaverit, id est, rem non necessariam, cum fontes ad potum sufficiant: cur etiam de illo scriptum: Et bibit de vino: ubi de gemina ebrietate; ac postremo de gemina animae nudatione disseritur.

PL 14, 409A

同じノアが、なぜまずブドウ畑を植えたのか。すなわち、泉が飲み物として足りているのに、必要でないものを。またなぜ彼について「そしてぶどう酒から飲んだ」と書かれているのか。ここで、二重の酔いについて、そして最後に魂の二重の裸について論じられる。

De Noe et arca 29.3

3

107. Et coepit Noe homo agricola esse terrae (Gen. IX, 20) . Videtur quidem prima specie Adae illi qui de terra factus est, comparari Noe vir justus; quia et de illo scriptum est quod de paradiso ejectus coeperit operari terram (Gen. III, 23) : de isto quoque quoniam egressus ex arca factus sit agricola.

PL 14, 409B

107. 「ノアは人として、地の農夫であり始めた」(創世記9:20)。一見すると、土から造られたあのアダムに、義人ノアがなぞらえられているようである。アダムについても、楽園から追放されたのち地に労役し始めたと書かれており(創世記3:23)、ノアについても、箱舟から出て農夫になったからである。

De Noe et arca 29.4

4

Et propemodum in utroque praecesserat quaedam forma diluvii, quia et Noe post diluvium, et Adam post mundi constitutionem secundum figmentum corporis.

PL 14, 409B

そして、両者においてほとんど、洪水の一種の形があらかじめ先立っていた。ノアは洪水ののち、アダムは世界の構成ののち、体の形づくりにしたがっていたからである。

De Noe et arca 29.5

5

Nam ut mundus fieret, congregata est aqua in unam congregationem, ut videretur terra quae ante non poterat per aquarum confusionem videri.

PL 14, 409B

というのは、世界ができるために水が一つの集まりへと集められ、水が混じり合っていては見えなかった地が見えるようになったからである。

De Noe et arca 29.6

6

Ergo sicut ille primigenes magister terram videtur operatus, ita etiam egressus ex arca Noe seminationis et culturae auctor est factus.

PL 14, 409C

それゆえ、かの最初に生まれた師が地に労役したと見えるのと同じく、ノアも箱舟から出て、種まきと耕作の創始者となった。

De Noe et arca 29.7

7

Haec putantur similia: sed si verba consideres quae jam vim sensus altioris exprimunt, aliud est operatorem terrae esse, aliud agricolam. Alius enim tamquam mercenarii, alius tamquam patrisfamilias loco fungitur.

PL 14, 409C

これらは似たものと考えられる。だが、すでに高次の意味の力を表している語を考えるなら、地に労役する者であることと、農夫であることは別である。一方は雇い人のように、他方は家長のように務めを果たすからである。

De Noe et arca 29.8

8

Denique Cain qui fratrem occidit, erat operarius terrae. Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis ejus operatio comprehenditur.

PL 14, 409C

実際、弟を殺したカインは地の労役者であった。地に労役することが自由人のすることというより奴隷のすることであると、あなたが知るように、その近親殺しの労役は呪いのうちに含まれている。

De Noe et arca 29.9

9

Denique scriptum est: Quoniam operaberis terram, et non augebit virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris super terram (Gen. IV, 12) . 108. Terra autem caro nostra est quam improbus operatur, bonus autem excolit.

PL 14, 409C

実際こう書かれている。「汝が地に労役しても、地はその力を汝に与えることをもはや増し加えない。汝は地の上で呻き、震える者となる」(創世記4:12)。108. 地とは我々の肉であり、不正な者はそれに労役し、善い者はそれを耕す。

De Noe et arca 29.10

10

Ille quasi mercedem quaerat e terra; iste quasi bonae fructus capiat et gratiam disciplinae; ut magis fructiferum faciat agrum suum, et qui Domini possit respondere culturis, et indulgentiam cultoris ostendat.

PL 14, 409D

前者は地から報酬を求めるかのようであり、後者は善の実りと教えの恩恵を受ける。それは自分の畑をいっそう実り豊かにし、主の耕作に応じることができ、耕す者の寛大さを示すためである。

De Noe et arca 29.11

11

Operator autem quid aliud nisi escam tantummodo corporis sui quaerit, ventris magis usui studens, atque id solum explicare contentus, quod sibi prodesse possit ad victum? Ille vero alius fructuum utilitate pascitur. Quos fructus habeat justus agnoscis.

PL 14, 409D

一方、労役者はただ自分の体の食物のほかに何を求めるか。腹の用にもっぱら心を向け、自分の糧に役立つことだけを果たして満足する。だが、かの別の者は実りの益によって養われる。義人がどんな実りをもつか、あなたは知っている。

De Noe et arca 29.12

12

Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas. Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abjiciant quod infirmum est, germinent quod decorum.

PL 14, 410A

「霊の実りは、愛、喜び、平和、忍耐、善意である」。それゆえ善い農夫は自制と貞潔をもつ。そのため、もし木々が速やかに地へ曲がり、あまりに放埓に芽を出すなら、いわば己の節制という鎌でそれを切り落とし、弱いものを捨てさせ、美しいものを芽生えさせる。

De Noe et arca 29.13

13

109. Quid est quod justus primum vineam plantat, et non aut triticum aut hordeum? Unde autem vinea post diluvium corruptionemque terrae? Sed de hoc supra diximus (Cap. 19 et 20) ; quia veris tempore etiam corruptarum radices vitium pullulare potuerunt.

PL 14, 410A

109. 義人がまずブドウ畑を植え、コムギやオオムギを植えないのはなぜか。洪水と地の腐敗のあとに、どこからブドウ畑が〔あったのか〕。だがこれについては先に述べた(第19章および第20章)。春の時期に、損なわれたブドウの木の根からも芽吹きえたのである。

De Noe et arca 29.14

14

Unde et illud majore sollicitudine solvendum arbitror, quia justus prius quae voluptuaria, quam quae necessaria sunt requirit. Necessarii enim fructus sunt tritici et hordei, sine quibus non possumus vivere: vinum autem voluptuarium, et causa delectationis datum.

PL 14, 410A

そのため私は、次のことをいっそうの注意をもって解くべきだと考える。義人が必要なものより先に快楽のためのものを求めるのはなぜか。コムギとオオムギの実りは必要で、それなしには我々は生きられない。だがぶどう酒は快楽のためのもので、悦びのために与えられたものである。

De Noe et arca 29.15

15

Quod quia justus est, ideo sibi magis hoc quod secundum erat, quam quod primum est, vindicavit. Necessaria enim alimenta vivendi Deo detulit, quod erat. Superfluum autem vinum hominibus, et non necessarium.

PL 14, 410B

義人であるがゆえに、第一のものより第二のものを自分のものとした〔quod erat の係りは定かでない。「そうであったとおり」と取った〕。必要な生きる糧は神に帰した。実際そうだったからである。余分なぶどう酒は人間のものであり、必要ではない。

De Noe et arca 29.16

16

110. Sed forte dicas ita sine potu non posse homines vivere, quemadmodum etiam sine cibo. Necessarius est ergo potus, sicut cibus: non abnuo. Siti utique necessarius a Domino constitutus: non repugno.

PL 14, 410B

110. だがあなたは、水を飲まずには食物なしと同じく人は生きられないと言うかもしれない。ゆえに飲み物は食物と同じく必要である。私は否定しない。渇きに必要なものとして主が定めたのである。私は逆らわない。

De Noe et arca 29.17

17

Et ideo ad potum necessarium fontes et flumina convenit derivare, quae non utique manu hominis effecta, sed Domini Dei nostri jussu et operatione fluxerunt.

PL 14, 410B

それゆえ、必要な飲み物のためには、泉と川を引くのがふさわしい。それは人の手で作られたのではなく、我々の主なる神の命令と働きによって流れ出たものである。

De Noe et arca 29.18

18

At ne quia diximus operationem Domini, ad illud retorqueas quod operatio Cain videtur maledictiones habuisse; considera non operationem maledicti nomen accipere, sed quod scriptum est, operari terram. Qui enim operatur terram mercenarius est.

PL 14, 410C

だが、我々が主の働きと言ったことから、カインの労役が呪いを受けたと見えるという方向にあなたが曲げ返さないよう、考えよ。呪いの名を受けるのは働きではなく、書かれているとおり、地に労役することである。地に労役する者は雇い人だからである。

De Noe et arca 29.19

19

Ille autem non mercenarius, sed Dominus, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) . Quid operatur hujusmodi operator? Audi: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) .

PL 14, 410C

だが彼は雇い人ではなく主であり、こう言う。「私の父は今に至るまで働いており、私も働いている」(ヨハネ5:17)。この種の働き手は何を働くのか。聞け。「私の食物は、天にある私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。

De Noe et arca 29.20

20

111. Et bibit, inquit, de vino, et inebriatus est (Gen. IX, 21) . Non dixit, vinum bibit; neque justus vinum ebibit; sed de vino, hoc est, de ejus portione libavit.

PL 14, 410C

111. 「そして彼はぶどう酒から飲み、酔った」(創世記9:21)と彼は言う。「ぶどう酒を飲んだ」とは言わず、義人がぶどう酒を飲み干したのでもなく、「ぶどう酒から」、すなわちその一部を味わったのである。

De Noe et arca 29.21

21

Ebriosi est omne absorbere vinum, et intemperantis evacuare quod sumpserit: continenti autem utendum mensura legitima est.

PL 14, 410C

ぶどう酒をすべて飲み込むのは酒飲みのすることであり、取ったものを空にする〔飲み尽くす〕のは節度のない者のすることである。一方、自制ある者は適切な量を用いなければならない。

De Noe et arca 29.22

22

Ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat, atque ejus supplantet vestigia, sensumque perturbet: altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere.

PL 14, 410D

酔いには二種類がある。一つは体によろめきをもたらし、足取りをくじき、感覚を乱すもの。もう一つは、徳の恩寵によって精神を熱し、あらゆる弱さを遠ざけると見えるものである。

De Noe et arca 29.23

23

Unde Apostolus ait: Vino modico utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) .

PL 14, 410D

それゆえ使徒は言う。「汝の頻繁な病弱のゆえに、少しのぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。

De Noe et arca 29.24

24

Sicut enim isto bibendi moderamine vinum non infirmitati est, sed saluti, atque omnem infirmitatem allevat corporis: ita etiam ebrietas illa praeclara omnem infirmitatem carnis excludit, de qua scriptum est: Et poculum inebrians quam praeclarum est (Ps. XXII, 5) ! quae sit ista ebrietas?

PL 14, 410D

この節度ある飲み方によるぶどう酒は、弱さではなく健やかさをもたらし、体のあらゆる弱さを和らげる。それと同じく、肉のあらゆる弱さを締め出すのが、かの輝かしい酔いであり、これについて書かれている。「人を酔わせる杯は何と輝かしいことか」(詩篇22:5)。この酔いとは何か。

De Noe et arca 29.25

25

Inebriamini, inquit, non vino in quo est luxuria: sed implemini Spiritu sancto (Ephes. V, 18) , sicut Apostolus dixit. Et secundum litteram igitur cautio est, et secundum altiorem sapientis sensum, laudatio est.

PL 14, 411A

「汝らは酔え」と彼は言う、「放縦のあるぶどう酒にではなく、聖なる霊で満たされよ」(エフェソ5:18)と、使徒が言ったとおりである。こうして、字義によれば警告であり、賢者のより高い意味によれば称賛である。

De Noe et arca 29.26

26

Cautus est qui etsi nudatur, in domo tamen nudatur sua, ubi operimenta non desint, et quaedam tegmina ebrietatis; ut vitia sua norit abscondere. 112. Corporalia igitur nudum corpus tegunt, ut parietes et tecta: animae autem quae sint operimenta videamus.

PL 14, 411A

裸にされても、自分の家で裸にされるなら慎重である。そこには覆いが欠けず、酔いのいくらかの覆いもあり、自分の悪徳を隠すことを知るようになる。112. 体の覆いは、壁や屋根のように裸の体を覆う。では魂の覆いが何であるかを見よう。

De Noe et arca 29.27

27

Sed tunc operimenta reperimus, si enudationem ejus discusserimus. Gemina autem nudatio sapientis.

PL 14, 411A

だが覆いを見いだすのは、その裸を吟味したときである。賢者の裸は二重である。

De Noe et arca 29.28

28

Gemino igitur amictu mens nostra vestitur, si aut peccatum imprudens admiserit; haec est enim enudatio velut ebriae mentis, ut nesciat quod delinquat, quasi quae temulentia quadam ignorantiae in vitium deducta labatur: aut rursus negligentiae et ignorantiae somno sepulta errorem suum non nesciat.

PL 14, 411B

それゆえ我々の精神は二重の衣をまとう〔底本は vestitur(衣をまとう)。直前の文「賢者の裸は二重である」と続く文は精神の二重の裸を論じるので、二重の覆いを要するの意と取った〕。思慮なく罪を犯した場合――これは酔った精神の裸のようなもので、自分が過ちを犯していることを知らず、無知の酩酊によって悪徳へ導かれて倒れたかのようである――あるいは逆に、怠慢と無知の眠りに葬られて、自分の誤りを知らなくはない場合である。

De Noe et arca 29.29

29

Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia; ut etiam si in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne.

PL 14, 411B

これらに陥ったとき――いや、知りつつも多くの罪に陥ったとき(我々の弱さにも、ある種自然な酔いがあり、快楽の衝動によって悪徳へ運ばれるからである。若さの熱に燃える多くの者、あるいは放縦と快楽に燃え上がる者、あるいは貪欲の欲望にさらわれる者のように)――ともかくこれらすべてに対して薬が求められなければならない。すなわち、まず何らかの羞恥と慎みによって自分のそのような弱さを覆い、たとえまだ過ちを犯す滑りやすい所にいても、改善のしるしを示すことである。

De Noe et arca 29.30

30

Etenim plurimum interest utrum peccata sua jactare desideret. In altero enim turpis impudentia, in altero tolerabilis verecundia spem futurae correctionis ostendit.

PL 14, 411C

実際、自分の罪を誇ろうと望むかどうかは大きな違いである。一方では恥ずべき厚顔が、他方では耐えうる慎みが、将来の矯正への希望を示すからである。

De Noe et arca 29.31

31

113. Alia est autem denudatio animae, quia velut quamdam sarcinam corporis abjicit atque exuit, sicut sepulcrum quoddam carnis effugiens.

PL 14, 411C

113. 魂の裸にはもう一つのものがある。魂は体の荷のようなものを投げ捨て、脱ぎ去って、肉の墓のようなものから逃れるのである。

De Noe et arca 29.32

32

Sepulcrum enim patens est guttur hujusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis.

PL 14, 411C

そのような人々の喉は開いた墓であり、その墓の中に魂は、様々な快楽と欲望の情念に重く負われて、いわば葬られるからである。

De Noe et arca 29.33

33

Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.

PL 14, 411C

それゆえ魂は、地上の集積から身を脱ぎ、周りに張られた網のようなものから逃れ去る。それは、情念の罠をすべて脱ぎ捨て、地上の汚れの醜い姿をすべて退けて、永遠の美の光を見ようとする魂である。