ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XIII 第XIII章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 379B · 42 sectiones

De Noe et arca 13.1

1

Cur ingresso Noe in arcam, post septem dies diluvium factum sit? Item cur Moyses dixerit illud quadraginta diebus et quadraginta noctibus duravisse; quave ratione quadraginta dies perseveraverit? Quo pacto in ipsa poenae comminatione divina misericordia eluceat.

PL 14, 379B

ノアが箱舟に入ったあと、なぜ七日後に洪水が起こったのか。またモーセが洪水は四十日四十夜続いたと言ったのはなぜか、なぜ四十日の間続いたのか。刑罰の威嚇そのものの中に、どのように神の慈しみが輝き出るか。

De Noe et arca 13.2

2

Post quae liberalis Noe obedientia consideratur. 42. Illud quoque studio est quaerere, quae causa est cur postea quam ingressus est Noe in arcam, et induxit animantia, post septem dies diluvium factum sit.

PL 14, 379B

そののち、ノアの進んで従う従順が考察される。42. また、ノアが箱舟に入り、動物たちを入れたのち、七日後に洪水が起こったのはなぜか、と問うことも熱心に取り組むべきことである。

De Noe et arca 13.3

3

Non enim otiosum videtur, quod non aut plures, aut pauciores interpositi sunt dies, sed tot quot in constitutione mundi fuerunt. Sex enim diebus factus est mundus (Gen. II, 2) , septimo die requievit Deus ab operibus suis.

PL 14, 379C

置かれた日数が、より多くもより少なくもなく、世界の構成のときと同じ数であるのは、無意味とは見えない。実に世界は六日で造られ(創世記2:2)、七日目に神はそのわざを離れて休んだ。

De Noe et arca 13.4

4

Quo declaravit indicio ipsum esse auctorem mundi, atque diluvii. Mundum propter bonitatem suam condidit, diluvium fecit nostrorum merito delictorum.

PL 14, 379C

この印によって、神が世界の創造者であり洪水の起こし手でもあることを明らかにした。世界は自らの善性ゆえに造り、洪水は我々の罪にふさわしく起こした。

De Noe et arca 13.5

5

Admoniti sunt igitur homines vel ex numero dierum quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrymis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant.

PL 14, 379D

こうして人々は、世界が造られた日数からも、造り主を涙と祈りだけでなく、習いの矯正によって和解させなければならなかったのだと、諭された。

De Noe et arca 13.6

6

Ergo spatium dedit ad poenitentiam Dominus, magis volens ignoscere, quam punire; ut imminentis diluvii terrore suspensus, ad veniam cogeret postulandam; quo dum periculum futurae mortis horrescunt, impietati atque injustitiae renuntiarent.

PL 14, 379D

ゆえに主は悔い改めのための猶予を与えた。罰するよりむしろ赦すことを望み、迫る洪水の恐れによって人々を宙づりにして〔底本は suspensus(単数主格で主にかかる)。意味が通らないので suspensos と読み、人々を指すと解した〕、赦しを請うよう強い、来たる死の危険に震えるうちに、不敬と不義を捨てさせようとしたのである。

De Noe et arca 13.7

7

Secundum est, ut hinc quoque Domini supra modum misericordis clementiam colligamus; quia multorum annorum offensionem a constitutione mundi in finem usque contractam, paucis diebus, si poenituisset eos, voluit relaxare.

PL 14, 379D

第二に、ここからも、限りなく慈しみ深い主の寛容を汲み取るべきである。世界の創建から終わりまで積み重なった多くの年の罪責を、もし彼らが悔い改めたなら、わずか数日で免除しようとしたのである。

De Noe et arca 13.8

8

Est enim Deus peccati immemor, virtutis remunerator, sicut ipse ait in propheta: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates, et memor non ero: tu autem memor esto. et judicemur: dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 25) .

PL 14, 380A

神は罪を覚えず、徳に報いる。預言者を通して自ら言っているとおりである。「私、私こそ、不義を消す者、もう思い出さない。だが汝は思い出せ。我々は共に裁かれよう。汝の不義を語れ、義とされるために」(イザヤ43:25)。

De Noe et arca 13.9

9

Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.

PL 14, 380A

神は、魂に真の徳が注がれたことに気づくと、それに非常な栄誉を与え、先の罪の赦しを与えるだけでなく、恩寵と義認までも授ける。

De Noe et arca 13.10

10

Exspectavit ergo et septimo die, ipso quo ab operatione requievit; ut si venia posceretur, sequeretur correctio, et ab indignatione requiesceret.

PL 14, 380A

それゆえ神は七日目、すなわち自らがわざを離れて休んだまさにその日にも待った。赦しが請われるなら矯正が続き、神は憤りから休むようにである。

De Noe et arca 13.11

11

43. Istud quoque curae fuit non praetermittere, eo quod diluvium factum dixerit, quadraginta diebus, et addiderit, quadraginta noctibus (Gen. VII, 12) .

PL 14, 380B

43. このこともまた、見過ごさないよう気にかけられたことである。〔モーセが〕洪水は四十日であったと言い、さらに四十夜と付け加えたこと(創世記7:12)である。

De Noe et arca 13.12

12

Scimus enim diem dici quem sol terram illuminans signat; noctem quam circumfusae tenebrae a claritate disterminant; et plerumque a nobis ita diem significari ut noctem non comprehendamus, plerumque ut complectamur.

PL 14, 380B

日とは、大地を照らす太陽が示すもの、夜とは、周りに広がる闇が明るさから隔てるもの、と我々は知っている。そして、我々は多くの場合、夜を含めないように日を言い表し、また多くの場合、含めるように言い表す。

De Noe et arca 13.13

13

Significantes enim mensem tringinta dierum, significamus et noctes. Unde cum satis fuisset Moysi dixisse diluvium fuisse quadraginta diebus, cur addiderit, et quadraginta noctibus, quaeritur.

PL 14, 380B

三十日の月〔底本は tringinta。triginta と読む〕を言うとき、我々は夜をも意味している。ゆえに、洪水が四十日あったとモーセが言えば足りたのに、なぜ四十夜をも付け加えたのかが問われる。

De Noe et arca 13.14

14

Et aliqui ita acceperunt qui ante nos fuerunt, ut et virorum et mulierum factus diluvio interitus demonstraretur, diem ad virum referentes qui sit purior, similis lucis, noctem ad mulierem quae viro dormiente creata describitur (Gen. II, 21) : simulque quia vir prior quasi auctor, qui virtutem moveat mulieris, atque in partus excitet: actu ille clarior publico; ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.

PL 14, 380B

我々より前の者たちのなかには、こう解した人々もいる。すなわち、洪水による滅びが男と女の双方に及んだことが示されたのだと。日を、より清く光に似た男に当て、夜を、男が眠っているあいだに造られたと描かれる女に当てる(創世記2:21)。また同時に、男が先であって、いわば女の力を動かし出産へと促す創始者のようであるからでもある。男は公の行いにおいてより明るく、女は家の壁に閉ざされ夜に近くて、二番目の位置に生じ、造られたときすでに男のあばら骨に恩を負い、より強い者のまさった特権にもまた服し、子を産む務めにおいては物質的なものに比せられる。

De Noe et arca 13.15

15

Consonans autem in utroque numerus periculi, quia peccata etiam consonantia; meritoque non distant spatia temporum, quia non distant merita delictorum. 44. Non mediocriter etiam scrutantur plerique qua ratione quadraginta dies diluvium fuerit.

PL 14, 380C

危険の数が両者に一致するのは、罪もまた一致するからである。時の長さが隔たらないのも当然で、罪の報いが隔たらないからである。44. 多くの人は、洪水がなぜ四十日であったのかを、並々ならず探っている。

De Noe et arca 13.16

16

Et possumus dicere materialem numerum tristioribus, hoc est delendae creaturae deputatum: hebdomadam autem constitutioni totius mundi, hoc est, laetioribus.

PL 14, 380C

物質的な数〔四十〕は、より悲しいこと、すなわち滅ぼされるべき被造物に割り当てられ、七の組は全世界の構成、すなわちより喜ばしいことに割り当てられると、我々は言いうる。

De Noe et arca 13.17

17

Sed fortasse referatur, quid quod etiam lex quadraginta diebus lata est (Exod. XXIV, 18) , tot dies observavit Moyses in monte Sina, et demoratus est, cum praescripta Legis acciperet?

PL 14, 380D

だが、おそらくこう言われるであろう。律法もまた四十日で与えられたではないか(出エジプト記24:18)。モーセは律法の定めを受けるあいだ、それだけの日数をシナイ山で守り、とどまったではないか、と。

De Noe et arca 13.18

18

Recte ergo eodem numero declinandorum peccatorum praecepta tribuuntur, quo poenae culpa est persoluta; ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi.

PL 14, 380D

ゆえに、罪を避けるための戒めが、刑罰の咎が払われたのと同じ数で与えられるのは当然である。それは、罰されるべき咎が犯されうるのと同じ生の時から、矯正によって称賛が得られねばならないと、我々が知るためである。

De Noe et arca 13.19

19

Unde nunc jam non poenae praescripti sunt dies quadraginta, sed vitae; ut hoc numero jejuniis et orationibus crebrioribus nostrorum levemus supplicia peccatorum, atque ad praescripta legis intenti, devotione ac fide nostrum corrigamus errorem.

PL 14, 381A

こうして今や、四十日は刑罰のために定められたのではなく、生のために定められている。この数によって、断食とより頻繁な祈りで我々の罪の罰を軽くし、律法の定めに心を向けて、信心と信仰によって我々の過ちを正すためである。

De Noe et arca 13.20

20

Itaque per Domini resurrectionem quadragesimus dies jam non habetur novissimus, sed primus; atque inde vita numeratur, ubi ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium computabatur.

PL 14, 381A

そして主の復活によって、四十日目はもはや最後のものとは見なされず最初のものとなり、そこから生が数えられる。以前は死の数が、世界の終わりと人類の滅亡に至るまで数えられていた。

De Noe et arca 13.21

21

45. Et delebo, inquit Dominus, omnem resurrectionem carnis a facie terrae. O coelestium pulchritudo verborum, si quis se a decoro intellectu piae mentis examinet! Indignatur Deus peccatis nostris, sed non obliviscitur pietatis.

PL 14, 381A

45. 「私は地の面から、肉のあらゆる復活を消そう」〔resurrectio は七十人訳の exanastasis(起き上がるもの、すなわち生き物)を古ラテン訳が訳した語。アンブロシウスは以下、「復活」の意にも掛けて論じる〕と主は言う。ああ、天の言葉の美しさよ、もし人が敬虔な精神のふさわしい理解から〔離れず〕自らを吟味するならば〔si quis se a … examinet の係りは定かでない。「ふさわしい理解に基づいて自らを吟味する」と取った〕。神は我々の罪に憤るが、慈愛を忘れはしない。

De Noe et arca 13.22

22

Minatur supplicium, sed non permittit excidium. Moderatur vindictam, revocat severitatem. Deleturum se dicit omnem carnem non a terra, sed a facie terrae.

PL 14, 381B

罰を脅すが、滅びは許さない。復讐を加減し、厳しさを引き戻す。すべての肉を、地からではなく、地の面から消すと言うのである。

De Noe et arca 13.23

23

Florem decutit, radicem servat: sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur.

PL 14, 381B

花を落とし、根を守る。人間の実体の深みに力がとどまるのを許す。その力は表面では労苦し、内では傷つかずにとどまり、害を免れて、罪責に服さない者たちの補充のために保たれる。

De Noe et arca 13.24

24

Pulchre autem posuit, Delebo, tamquam litterarum apices qui delentur sine fraude librorum, et sine imminutione tabularum. Atramentum deletur, sed lignum manet. Delentur elementa, ut scribantur plerumque meliora. Atramentum tollitur, substantia non exterminatur.

PL 14, 381B

「消そう」と、実に見事に言った。書物を傷めず、書字板を減らさずに消される文字の画のようにである。インクは消されるが、木は残る。文字は消され、多くの場合もっと良いものが書かれる。インクは取り除かれるが、実体は滅ぼされない。

De Noe et arca 13.25

25

Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem. Delebo resurrectionem carnis a facie terrae, ut scribam in coelestibus resurgentes. Delebo de libro terrae, ut scribam in libro vitae.

PL 14, 381B

「消そう」と〔主は〕言う、「肉の腐敗を。不朽を書くために。地の面から肉の復活を消そう。天において甦る者たちを書くために。地の書から消そう。命の書に書くために」。

De Noe et arca 13.26

26

Deleantur, Domine meus, Domine, deleantur cito elementa ferri, ut scribantur elementa Christi. Aboleatur resurrectio terrena, ut coelestis gratia redundet. Veni, Moyses, praepara gremium, legem accipe, suscipe apices quos jam misericordia divina non deleat.

PL 14, 381C

消されよ、私の主よ、主よ、鉄の文字は速やかに消されよ。キリストの文字が書かれるために。地上の復活は除かれよ。天の恩寵があふれるために。来たれ、モーセよ、懐を備え、律法を受けよ。もはや神の慈しみが消すことのない画を受けよ。

De Noe et arca 13.27

27

Suscipe tabulas quas Dominus statuat in aeternum. Utinam ipse non frangas. Et ipsas mihi mea culpa sustulerat, nisi Dominus reddidisset. Jure quidem Moyses indignatus est, ne haberent divina privilegia, qui non deferrent obsequia.

PL 14, 381C

主が永遠に据える板を受けよ。あなた自身がそれを砕かなければよいのだが。私の咎は、主が返さなかったなら、それらさえ私から取り去っていたであろう。モーセが憤ったのはまことに正当であった。従順を示さない者が神の特権を持たぬようにするためである。

De Noe et arca 13.28

28

Sed puto quod non mihi eas, sed Judaeis fregeris. Fregisti Judaeis, recepisti mihi. Fractae sunt priores, ut posteriores manerent. Fregisti eas in pectoribus Judaeorum. Quid enim proderat ut tabulas tenerent, quarum praescripta tenere non possent?

PL 14, 381C

だが、私は思う、あなたはそれらを私に対してではなく、ユダヤ人に対して砕いたのだと。あなたはユダヤ人にとっては砕き、私にとっては受け取った。先の板は砕かれた、後の板が残るために。あなたはそれをユダヤ人の胸の中で砕いた。その定めを守れない板を持っていて、何の益があったか。

De Noe et arca 13.29

29

Ecce secundas tabulas dicunt se tenere, sed non tenent. Dicunt se legere divina elementa, sed non legunt (Deut. IX, 10) . Digito Dei scriptas esse tabulas Moyses dicit: illi digitum Dei non legunt, ferrum legunt. Atramentum vident, spiritum Dei non vident.

PL 14, 381D

見よ、彼らは第二の板を持っていると言うが、持っていない。神の文字を読んでいると言うが、読んでいない(申命記9:10)。板は神の指で書かれたとモーセは言う。彼らは神の指を読まず、鉄を読む。インクを見て、神の霊を見ない。

De Noe et arca 13.30

30

Sed Ecclesia nescit atramentum, spiritum novit. Ideoque Paulus novit scribere non atramento, sed spiritu Dei vivi (II Cor. III, 2 et 3) . O sacrilegum ineptum populum Judaeorum!

PL 14, 381D

だが教会はインクを知らず、霊を知っている。それゆえパウロも、インクではなく生ける神の霊で書くことを知っていた(二コリント3:2, 3)。ああ、神聖を冒す愚かなユダヤ人の民よ。

De Noe et arca 13.31

31

Homo spiritu Dei scribit, et homo sub lege nutritus, et illi volunt Deum atramento scripsisse, non spiritu.

PL 14, 382A

人は神の霊で書く。しかも律法のもとで育てられた人が。それなのに彼らは、神が霊ではなくインクで書いたと思おうとしている。

De Noe et arca 13.32

32

46. Ergo ut ad superiora redeamus, delet Deus resurrectionem carnis, tamquam apicum scriptionem: quo declaratur quod superfluam hominum nativitatem propter impietatem ejus deleverit specie litterarum: substantiam autem et conversationem generis servaret humani velut perpetuitate tabularum, ut ex ea semen reliquum pullularet.

PL 14, 382A

46. それゆえ、先のことに戻れば、神は肉の復活を、画の書き込みのように消す。それは、人々の余計な誕生を、その不敬のゆえに、文字の姿のように消したが、人類の実体と生活は、板が永続するように守り、そこから残りの種が芽吹くようにした、ということを示すのである。

De Noe et arca 13.33

33

Cui sententiae convenire etiam illud videtur quod ait: Delebo, inquit, omnem resurrectionem carnis. Resurrectioni autem communi usu naturae contraria videtur esse purgatio; quia purgatione reciditur, et reprimitur resurrectionis luxuria.

PL 14, 382A

この考えには、彼が「私は肉のあらゆる復活を消そう」と言ったことも合致すると見える。ところで、自然の共通のならいによる復活には、浄化が反するように見える。浄化によって復活の繁茂が刈り込まれ、抑えられるからである。

De Noe et arca 13.34

34

Omne tamen quod purgatur, speciem amittit, substantiam suam servat, atque meliorat. Repressit igitur Dominus qui jam purgatione diluvii corporeum usum, conversationemque generationis ejus quae degeneraverat a decore naturae et accepti muneris, venustat.

PL 14, 382A

それでも、浄化されるものはすべて、形を失い、実体を保ち、いっそう良くなる。こうして主は、洪水の浄化によって、体の用と、自然の美と受けた賜物から堕落していたかの世代の生活とを抑え、〔それを〕美しくする〔Repressit igitur Dominus qui jam … venustat の構文が崩れているらしく、qui を措き、venustat を並べて取った。ミーニュの脚注は、これが良質の写本四本の読みで、他の写本と旧版は qui jam を欠き、末尾を muneris venustate と読むとする。それに拠れば「主は洪水の浄化によって、自然と受けた賜物の美から堕落していたかの世代の、体の用と生活とを抑えた」となる〕。

De Noe et arca 13.35

35

Haec secundum litteram. Quod autem ad altiorem pertinet sensum diluvii species typus est purgationis animae nostrae.

PL 14, 382B

以上は字義による。より高い意味に関しては、洪水の姿は我々の魂の浄化の予型である。

De Noe et arca 13.36

36

Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.

PL 14, 382B

それゆえ、我々の精神が、以前に楽しんでいたこの世の体の誘惑から身を洗い清めるならば、古い欲求の澱をも善い思いで拭い去る。より清らかな水が、以前の濁った流れの苦さを吸い取るようにである。

De Noe et arca 13.37

37

47. Et fecit, inquit, omnia Noe quae mandavit ei Dominus Deus (Gen. VII, 5) . Justus mandata accepit, servus imperia. Hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit: ille qui nutat obsequiis, oneri servitutis addicitur.

PL 14, 382B

47. 「ノアは、主なる神が命じたことをすべて行った」(創世記7:5)。義人は戒めを受け、僕は命令を受ける。ここでは、引き受けた務めをすべて果たす者は友の位に数えられ、従順にためらう者は奴隷の重荷に定められる。

De Noe et arca 13.38

38

Denique et dominus Jesus dicit in Evangelio: Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Jam non dicam vos servos (Joan. XV, 14 et 15) . Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur.

PL 14, 382C

実に、主イエスも福音書で言う、「私が汝らに命じることを行うなら、汝らは私の友である。もはや汝らを僕とは呼ばない」(ヨハネ15:14, 15)。ゆえに〔ノアは〕友として命じられる。強い愛と冷静な判断をもって、命じられたことを果たす者として命じられるのである。

De Noe et arca 13.39

39

Nec fefellit Dominum judicium suum, implevit justus universa, non partem, sed universa quae mandata sunt ei; et ideo Scripturae divinae accepit testimonium.

PL 14, 382C

主が自らの判断に欺かれることはなかった。義人はすべてを、一部ではなく命じられたすべてを果たし、それゆえ神の聖典の証言を得た。

De Noe et arca 13.40

40

Nec superfluum putes quia simul posuit Dominum et Deum; nam et Deus in Domino, et Dominus in Deo: sed ut Patris et Filii intelligas commune praeceptum.

PL 14, 382C

「主」と「神」を同時に置いたことを、無用と思ってはならない。神は主のうちにあり、主は神のうちにあるからである。むしろ、父と子の共通の命令であるとあなたが悟るためである。

De Noe et arca 13.41

41

Aliqui tamen ante nos sic interpretati sunt, eo quod Dominum et Deum dicendo hoc loco, et vindicaturi et ignoscituri geminam expresserit potestatem: et qui hic vindicat prius in peccatores, ideo ante Dominum dixerit; quoniam vero postea, ut justi seminarium propagetur indulget, ideo Deum postea nominaverit.

PL 14, 382C

だが、我々より前のある人々は、こう解釈した。この箇所で「主」と「神」と言うことで、罰する権能と赦す権能との二重の権能を表したのだと。ここで罪人に対してまず罰を加えるから、先に「主」と言い、のちに義人の苗床が増やされるよう寛容を示すから、のちに「神」と呼んだのだと。

De Noe et arca 13.42

42

Denique facturus mundum Deus dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram. Et dixit Deus, fiat lux.

PL 14, 382D

現に、世界を造ろうとするときは、神についてこう言われている。「初めに神は天と地を造った。そして神は言った、光あれ」。