De Noe et arca 30.1
Quare Cham tum dictus sit pater Chanaan, cum hic nondum esset genitus; et qua ratione in persona Cham patrem deridentis intelligendum improbos omnes, si bonos viros in culpam incidisse contingat, exsultare.
PL 14, 411Dハムがカナンの父と言われたのは、まだカナンが生まれていないのに、なぜか。またハムが父を嘲る人物であることにおいて、善人が過ちに陥ることがあれば、すべての悪人が喜ぶと理解すべきなのは、どんな理由によるか。
De Noe et arca 30.2
114. Quaero nunc cur non simpliciter dixerit: Vidit Cham nudationem patris; sed: Vidit Cham pater Chanaan (Gen. IX, 22) ? Utique Chanaan natus non erat: cur ergo nomen addidit filii; nisi ut et vitio auctoris deformaretur haereditas, et auctor filii nequitia gravaretur?
PL 14, 411D114. 私はいま問う。なぜ彼は単に「ハムは父の裸を見た」と言わず、「カナンの父ハムは見た」(創世記9:22)と言ったのか。カナンはまだ生まれていなかったのに、なぜ子の名を付け加えたのか。それは、創始者の悪徳によって遺産が醜くされ、また創始者が子の悪行によって重くされるためでなければ何であろうか。
De Noe et arca 30.3
Et pater igitur in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. Nec poterat fieri ut bonum generaret filium, qui ipse bono patri nequam, et filius et naturae et eruditionis degener exstitisset.
PL 14, 412Aこうして父は子のうちに、子は父のうちに責められ、愚かさ、邪悪さ、不敬をも共通の仲間としてもつ。善い子を生むことはありえなかった。彼自身が善い父に対して邪悪な者であり、本性においても教養においても堕落した子であったからである。
De Noe et arca 30.4
Haec secundum litteram. 115. Quod autem ad altiorem sensum pertinet, omnes mores pessimi erroribus delectantur alienis: nec solum erroribus, sed etiam iis quae ipsis videntur mala esse, etiamsi non sint.
PL 14, 412A以上は字義に従ったものである。115. より高い意味に関して言えば、最悪の習いはすべて他人の過ちを喜ぶ。ただ過ちだけでなく、それらにとって悪と思われるものも、悪でなくても喜ぶ。
De Noe et arca 30.5
Nudum enim Noe se non sentiebat qui amictu erat indutus sapientiae. Denique nec Adam in paradiso positus nudum se putabat, nisi postea quam praevaricationis commisit errorem.
PL 14, 412A知恵の衣をまとっていたノアは、自分が裸だとは感じていなかった。実際アダムも、楽園に置かれていたときは自分を裸と思わず、のちに背反の過ちを犯してからそう思った。
De Noe et arca 30.6
Et redopertus amictu sapientiae ac justitiae, mandatorum coelestium praevaricatione nudatus, nudum se vidit, et foliis operiendum putavit. Ridet igitur Cham nudatum patrem videns.
PL 14, 412Bそして、知恵と正義の衣に覆われていた者〔redopertus は「再び覆われた」とも取れるが、「覆われていた」と解した〕が、天の掟に背いて裸にされたとき、自分が裸であると見て、葉で覆うべきだと考えた。ゆえにハムは、裸の父を見て嘲笑う。
De Noe et arca 30.7
Omnis namque improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae: verum etiam improbo laetatur affectu, tamquam sua ipse delicta correxerit.
PL 14, 412B悪人はみな、自分自身が教えから逸れているので、他人の過ちを、仲間を罪に見いだしたという自分の誤りへの慰めとして受け取るだけでなく、悪しき感情をもって喜ぶ。あたかも自分の罪を自分で正したかのように。
De Noe et arca 30.8
Mala mens ergo laetatur praeter propositum aliquid accidisse sapienti; cum utique corporis lapsus in vitio esse non debeat, etiamsi lapsus putetur, nisi animus quoque inclinetur in culpam.
PL 14, 412Bゆえに悪しき精神は、賢者に思わぬことが起こったことを喜ぶ。だが体の失敗は、たとえ失敗と思われても、心も咎へ傾くのでなければ、悪徳にはなりえないはずである。
De Noe et arca 30.9
Postremo veniabilia judicentur hujusmodi errata, non odio prosequenda, non habenda ludibrio.
PL 14, 412Bそうした過ちは赦されうると判断されるべきで、憎しみで追うべきでも、嘲りの種にすべきでもない。
De Noe et arca 30.10
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur; eoque laetandum sibi, quod justo viro nec eruditio ipsius profuerit, nec justitia suffragata sit, nec ea quae secundum corpus sunt, habuerint prosperos cursus.
PL 14, 412Cだが先に言ったとおり悪しき精神は、賢者が誤ったと思うとき、その習いが自分と逆だと考える相手を嘲るべきだと考える。自分の罪が賢者の黙った証しによってあたかも責められるからである。また義人にはその教養も益とならず、正義も助けとならず、体に関することも順調に進まなかったと、自分には喜ぶべきことがあると考える。
De Noe et arca 30.11
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
PL 14, 412C悪人どもは、富や名誉に置かれたこれらを最高の善と見なすが、それらは徳の称賛にはまったく実りをもたらさない。
De Noe et arca 30.12
Propterea insipientiae defensores videntur, qui virtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.
PL 14, 412Cそれゆえ、徳を愛する者が繁栄の賜物を奪われたと〔qui … fraudatum に対する動詞が欠けている。「見なす」を補った〕見なす者、すべての善を永続するものよりも一時的なもので量るべきだと考える者たちは、愚かさの擁護者と見える。