De Noe et arca 20.1
Quod alio die imminuta aqua, alio siccata terra memoretur, eo significari justum Noe in duabus generationibus primum fuisse. Per denudationem arcae abdicationem corporeae delectationis exprimi. Quare primus vel secundus mensis, verni temporis dies dictus.
PL 14, 395B別の日に水が減り、別の日に地が乾いたと記されるのは、義人ノアが二つの世代において第一であったことを意味するということである。箱舟の覆いを除くことは、体の悦楽を捨てることを表す。さらに、なぜ第一の月あるいは第二の月が、春の時節の日と言われたのか。
De Noe et arca 20.2
Postremo difficultas de folio reperto dissolvitur. 71. In primo et sexcentesimo anno vitae Noe, primo die mensis imminutam aquam dicit a facie terrae; in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat.
PL 14, 395B結びに、見いだされた葉についての難点が解かれる。71. 〔記者は〕ノアの生涯の六百一年目の第一の月の一日に、水が地の面から減ったと言い、第二の月の二十七日に、地が乾いたと記す。
De Noe et arca 20.3
Quid sibi vult illa adjectio de aquae imminutione, cum supputata ratio superior annum conclusisse videatur, qui annus a secundo mense incipit, et in secundum mensem anni alterius usque progreditur?
PL 14, 395C水の減少についてのあの付加は、何を意味するのか。先に数えた計算では、年は閉じたと見え、その年は第二の月から始まり、別の年の第二の月まで進むのに。
De Noe et arca 20.4
Nisi forte hic justi formam declaratam velimus accipere; ut primus annus is fuerit, quo coepit diluvium, post sexcentesimum scilicet annus primus; primus iterum annus et primus mensis post sexcentesimum annum, quando imminuta est aqua a facie terrae: eo quod justus in peccatorum generatione quae propter delicta deleta est, virtute primus erat, et in secunda generatione, quae coepit post diluvium, et ordine, quia primus secundae generationis fuit, et merito primus evaserat.
PL 14, 395Cただし、ここで義人の型が示されていると受け取りたいなら、別である。すなわち、第一の年とは洪水が始まった年、つまり六百年目以後の第一の年であり、また、六百年目以後の第一の年の第一の月とは、水が地の面から減ったときである。それは義人が、罪のゆえに滅ぼされた罪人たちの世代においては徳において第一であり、洪水の後に始まった第二の世代においては、第二の世代の最初の者であったという順序において、またその功績において、第一に免れていたからである。
De Noe et arca 20.5
Recte enim ei honor defertur qui et primae generationis primus fuit et posterioris principium; qui meruerit et de illa evadere, et isti ad seminarium propagari.
PL 14, 395D第一の世代で第一の者であり、あとの世代の始まりでもあった者に、栄誉が授けられるのは当然である。その人は、前者から逃れ、後者の苗床へと広げられるにふさわしかった。
De Noe et arca 20.6
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
PL 14, 395D他の者が滅びたとき、その人だけが、すぐれた生の功績と徳の特権によって神のもとに富み、悪意の堕落を経験しなかった。その人によって、人類の全体が地上で滅ぼされたかに見えることも、神の恩寵から断たれたまま残されることもなかったのである。
De Noe et arca 20.7
72. Et denudavit, inquit, Noe tectum arcae (Gen. VIII, 13) . Cum arcam sicut supra interpretati sumus (Supra, c. VI) , pro specie corporis acceperimus, quid sit denudari corpus intelligamus secundum altiorem scilicet sensum.
PL 14, 396A72. 「ノアは箱舟の屋根をあらわにした」(創世記8:13)と〔記者は〕言う。我々は箱舟を、先に解釈したとおり(上、第6章)体の姿として受け取ったのだから、体が覆いを取られるとはどういうことかを、より高い意味に従って理解しよう。
De Noe et arca 20.8
Caeterum liquet quemadmodum arca potuerit aperiri secundum litteram. Quid igitur tectum humani corporis sit quod clausum in diluvio fuit, nisi forte delectationem accipiamus, quae operiebat hoc corpus nostrum, et quasi tegebat per illum Adae errorem?
PL 14, 396Aもっとも、字義の上では、箱舟がどう開かれえたかは明らかである。では、洪水のとき閉ざされていた人の体の屋根とは何か。アダムのあの過ちによって、我々のこの体を覆っていた、いわば蔽っていた悦楽を、そう解するのでなければ。
De Noe et arca 20.9
Et eo maxime tectis similis aestimatur; quia sensus omnis in capite, inde delectatio quae corpus omne subjectum habebat.
PL 14, 396Aまたそれは、とりわけ屋根に似ていると考えられる。あらゆる感覚は頭にあり、そこから、体全体を従えていた悦楽が出るからである。
De Noe et arca 20.10
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit; ut non solum corpus a servitio dominatricis ignobilis liberaret, verum etiam ea quae erant incorporalia comprehenderet; quae enim non videntur aeterna sunt.
PL 14, 396Bしかし、義人の精神が、洪水の堕落から醒めて損なわれず、神の認識への望みに燃えて、高いところへ躍り出て飛び立とうとしたとき、妨げとなるものをすべて取り除き、他の体の部分をある覆いのようにおおっていた快楽の姿を、あらためて覆いを取ってあらわにした〔底本は redoperuit ac retexit。redoperuit は reoperuit(覆いを取る)の意と取った〕。体を卑しい女主人の奴隷状態から解き放つだけでなく、体のないものをも把握するためである。見えないものは永遠だからである。
De Noe et arca 20.11
Et ideo justus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis. 73. Quod autem ait primum mensem vel secundum, eumque esse verni temporis diem, habes et alibi dictum: Hic mensis primus erit vobis in diebus anni (Exod. XII, 2) .
PL 14, 396Bそれゆえ義人は、見ていない主を求めた。堕落と無縁で、永遠を望んだのである。73. 第一の月あるいは第二の月と言い、それが春の日であると言うことについては、他の箇所にもこう言われているのをあなたは見る。「この月は、汝らにとって、年の日々の第一となる」(出エジプト記12:2)。
De Noe et arca 20.12
Qui enim in gratia primus post periculum, hic recte praerogativam primi mensis accepit.
PL 14, 396C危難の後、恩寵において第一である者が、第一の月の特権を受けるのは当然である。
De Noe et arca 20.13
74. Nec te autem moveat quod diximus supra folium in ramo repertum post diluvium potuisse generari (Supra, cap. XIX) : etsi sub aqua plerumque herbae soleant germinare: tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus?
PL 14, 396C74. また、我々が先に、洪水の後に枝に見いだされた葉が生じえたと述べたこと(上、第19章)に、あなたは惑わされるな。水の下でも草がしばしば芽生えるのは確かだが、それでもあらゆる懸念が除かれるように言えば、神が命じるなら、水が減ったその一日に、地もただちに芽生えたとして、何の大きなことがあろうか。神は実りの回復者であり創り主でもあり、自分の業の習わしを忘れてはいなかったのだから。
De Noe et arca 20.14
Denique habes et in Genesi statim quod jusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim ejecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum; et ille dies unus fuerit, quo haec Deus jussit aut fecit (Gen. I, 11) .
PL 14, 396C実際、あなたは創世記にもただちに、神が、地は飼い葉の草と、実を結ぶ木をその実とともに芽生えさせよと命じたこと、そして地がただちに、種類に従って種を持つ飼い葉の草と、実を結ぶ木を生じさせたこと、また、神がこれらを命じ、あるいは造ったのは、一日のことであったことを見る(創世記1:11)。
De Noe et arca 20.15
Ergo beneficii sui Deus non immemor, immemor autem nostrae iniquitatis, opus suum ejusdem qua coepit temporis quantitate reparavit.
PL 14, 396Dそれゆえ神は、自分の恩恵を忘れず、一方で我々の不義を忘れて、自分の業を、始めたのと同じ時の長さで回復した。