De Noe et arca 12.1
Septena animalia munda utriusque sexus et bina immunda in arcam induci, quod septimus numerus sacer ac plenus sit, secus vero secundus. In nobis septenarium quoddam femineum esse, sed ad virilem conditionem ab erudito viro promoveri.
PL 14, 377D清い動物は雌雄七つずつ、清くない動物は二つずつ箱舟に入れられること。七という数は聖であって満ちており、二という数はそうでないからである。我々のうちには女性的な七つ組があるが、教養ある男によって男性的な状態へ引き上げられること。
De Noe et arca 12.2
Postremo humanam naturam designari contrariorum capacem. 39. Nunc consideremus qua ratione induci in arcam jubet a jumentis mundis septem et septem, masculum et feminam (Gen. VII, 2) : ab immundis autem duo et duo, ut nutriatur semen in omnem terram.
PL 14, 377D最後に、人間の本性が相反するものを受け入れうるものとして示されること。39. さて、どのような理由で、「清い家畜から七つずつ、雄と雌を」箱舟に入れよと命じるのかを考えよう(創世記7:2)。「清くないものからは二つずつ、種があらゆる地に養われるために」。
De Noe et arca 12.3
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam; quia mundus et sacer septimus numerus. Nulli enim miscetur, nec ab alio generatur.
PL 14, 378A私の考えでは、彼は清い七つ組が入ると言っている。七という数は清く聖だからである。それはだれとも混ざらず、他から生まれることもない。
De Noe et arca 12.4
Ideoque virgo dicitur, quia nihil ex se generat; meritoque tamquam materni exsors immunisque partus, et muliebris copulae, etsi hebdomas femineo nuncupetur vocabulo, virilis habet sanctificationis gratiam: Omnis enim masculus adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur (Exod. XXXIV, 19) .
PL 14, 378Aだから処女と呼ばれる。自分から何も生まないからである。それゆえ当然、母の産みも女の交わりも免れているものとして、七つ組が女性の名で呼ばれるとしても〔hebdomas は女性名詞〕、男性の聖化の恩寵を持つ。「胎を開く男子はみな、主に聖なるものと呼ばれる」からである(出エジプト記34:19)。
De Noe et arca 12.5
Et in propheta habes: Effudit, et peperit masculum (Esai. LXVI, 7) , id est, sanctum. Secundus autem numerus non est plenus, quia divisus. Quod autem non est plenum, vacuum habetur.
PL 14, 378B預言者にもこうある。「彼女は注ぎ出し、男子を産んだ」(イザヤ66:7)。すなわち聖なる者を産んだ。二という数は、分かれているので満ちていない。満ちていないものは空であると見なされる。
De Noe et arca 12.6
Septimus autem numerus plenus, quia hebdomas, ut decas; et similis illius primi, quia facta est ad similitudinem illius qui est semper, a quo profluunt, et moventur quae sunt in omni genere virtutes. Haec naturalia.
PL 14, 378B七という数は満ちている。七の組は十の組のようだからである。また、かの最初のもの〔一という数を指すか、神を指すかは定かでない〕に似ている。常に在る者に似せて造られ、その者から、あらゆる種類にわたるもろもろの力が流れ出し、動かされているからである。以上は自然に関することである。
De Noe et arca 12.7
40. De moralibus autem ut dicamus, non est dubium quod irrationabile animae nostrae in quinque sensus dividatur, et vocem, et generatorium, quae natura videntur esse feminea; quia sensus nostri in materialia et saecularia cito repunt.
PL 14, 378B40. 道徳的なことについて述べるなら、我々の魂の理性なき部分は、五つの感覚と声と生殖〔の能力〕とに分かれ、これらは本性上女性的と見えることは疑いない。我々の感覚はすぐに物質的なもの、世俗的なものへ這い寄るからである。
De Noe et arca 12.8
Unde claret eos mollioris naturae habere substantiam. Sed erudito et industrio viro munda omnia; quia sapientia exercitati viri et virtus firmamentum his virili transfundit judicio.
PL 14, 378Cここから、それらは柔らかな本性の実体を持つことが明らかになる。だが、教養ある勤勉な男にとっては、すべてが清い。経験を積んだ男の知恵と徳とが、男らしい判断によって、それらに堅固さを注ぎ込むからである。
De Noe et arca 12.9
Ergo prudentis et proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur.
PL 14, 378Cそれゆえ、思慮ある者、志をもって導く者のもとで、それらはより弱い性の性質から、より強い実体へと移される。
De Noe et arca 12.10
Valida enim sapientis et fixa sententia est; non mutabilis, ut stulti et insipientis qui consilio nutat incerto, ut improbi qui non quod verum et justum sit eligit, sed quod sibi commodum velit, scindit a vero, secernit a justo.
PL 14, 378C賢い者の判断は強く確固としているからである。それは、決まらない思案に揺らぐ愚かで無分別な者のように変わりやすくはなく、また、真実で正しいものではなく自分に都合のよいものを選び、真から切り離し、正しいものから引き離す邪悪な者のようでもない。
De Noe et arca 12.11
Justitia enim singulare est bonum, per se ipsa suo tanti spectatur pretio. Iniquitas vero velut dividua parit, nunc odio inflexa, nunc quaestu, et ea quae sunt dividenda confundit.
PL 14, 378C正義は唯一の善であり、それ自体で、その大いなる価値によって見られる。不義は、分けられるものを生むかのようで、あるときは憎しみに、あるときは利得に曲げられ、分けられるべきものを混ぜ合わせる。
De Noe et arca 12.12
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
PL 14, 378D愚か者は月のように変わり、色とりどりであり、あるいは体液の変動によって形を崩し、汚れた感染によって自分の魂を、皮膚病に冒された体のような姿に汚し、健全な思いに有害な思いをしばしば混ぜる。
De Noe et arca 12.13
41. Sed fortasse quia munda et immunda induci in arcam praecipi cernis animantia, jure movere possit quia dixi honestis disceptationibus indecoras non esse miscendas.
PL 14, 379A41. しかし、清い動物と清くない動物が箱舟に入れられるよう命じられているのをあなたは見るので、尊い議論に見苦しいものを混ぜてはならないと私が言ったことが、あなたを戸惑わせるのも当然かもしれない。
De Noe et arca 12.14
Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint.
PL 14, 379A私も、理性なきものではあるが清い動きの、いくつかの種子、いわば始まりが、我々の魂にあることを否定しない。また清くない動きのそれもある。
De Noe et arca 12.15
Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus; meritoque in principio libri hujus qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam (Gen. II, 9) .
PL 14, 379A人間の本性は相反するものを受け入れうるので、そこには悪意の力もあり、徳の入り口もある。それゆえ、この書、すなわち創世記の初めで、あなたは楽園の真ん中の木の姿において、善と悪の知識を読んだ(創世記2:9)。
De Noe et arca 12.16
De quo ligno scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum; eo quod mens nostra in qua est cognitio et disciplina, boni et mali recipit notionem.
PL 14, 379Aこの知識の木からは食べてはならないと命じられた。我々の精神には認識と教えがあり、善と悪の観念を受け入れるからである。
De Noe et arca 12.17
Itaque naturae opifex sicut ad propagandum, vel etiam reparandum genus animantia reservavit, ut universae terrae animantium semine replerentur: ita etiam corporis nostri terrenam substantiam vacuam non putavit passionum hujusmodi tamquam immundorum animalium relinquendam, quae cum deliciis et luxurie tamquam vice diluvii ingurgitatur, memoratis fluctuat passionibus.
PL 14, 379Aこうして、自然の造り主は、動物たちを、種を増やし、あるいは立て直すために取っておいた。全地が動物の種で満たされるようにである。同様に、我々の体の地上的な実体も、清くない動物のようなこの種の情念を欠いたまま残されるべきだとは考えなかった。その実体は、享楽と放縦によって、いわば洪水の代わりに飽くほど満たされると、先に述べた情念で波立つ。
De Noe et arca 12.18
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
PL 14, 379Bだが、各人が節度と自制によって、あふれる情念の洪水を空にし、魂の乾きをいわば取り戻したとき、その人は自分の体を生かし始める。また魂の清さをも。その清さにとって、支配するものは知恵である。