ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput XXXIV 第XXXIV章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 415C · 10 sectiones

De Noe et arca 34.1

1

Qualis Cham illius improbi filius senior fuerit: et de filio Chus Nembroth gigante et venatore, cujus nomen exponitur, et a quo regnum Babylonis coepisse memoratur. 126. Nunc quaero qua ratione Cham illius improbi filium seniorem Scriptura fuisse memoraverit?

PL 14, 415C

あの邪悪なハムの年長の子がどのような者であったか〔年長の子はクシュを指す〕。また、クシュの子で巨人にして狩人であるネムロドについて、その名の説明、そして彼からバビロンの王国が始まったと記されていること。126. さて私は問う。聖書は、あの邪悪なハムに年長の子がいたことを、なぜ記したのか。

De Noe et arca 34.2

2

Duo genera terrae, unum velut arenosum et pulverulentum, imo, ut expressius dicam, pulvis: aliud genus terrae fructiferum atque fecundum, hoc est, terra solidior et profunda. Quid igitur improbus nisi pulverem generat, ex quo generatio esse non possit?

PL 14, 416A

土には二種ある。一つは砂地のような塵っぽい土、いや、より的確に言えば塵そのものである。もう一つは実りをもたらす豊かな土、すなわちより固く深い土である。それでは、邪悪な者は塵のほかに何を生むであろうか。塵からは、何の産出も生じえない。

De Noe et arca 34.3

3

Ideoque Propheta pulverem impiis comparavit dicens: Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4) . Eo quod etiam secundum altiorem sensum infecunda sit impiorum anima, quae fructus utiles generare non possit.

PL 14, 416A

それゆえ預言者は、塵を不敬虔な者たちになぞらえて言った。「不敬虔な者はそうではない、そうではなく、風が地の面から吹き飛ばす塵のようである」(詩篇1:4)。より高い読みによっても、不敬虔な者たちの魂は実りがなく、役に立つ実を生むことができないからである。

De Noe et arca 34.4

4

127. Qua ratione etiam Chus Nembroth gigantem genuerit, qui erat venator ante Deum? Unde dictum est: Sicut Nembroth gigas venator ante Deum (Gen. X, 9) . Quid igitur aliud pulvis et arena generaret, nisi terrenum hominem; eo quod impius coelestibus terrena praeponat.

PL 14, 416B

127. なぜクシュは、神の前で狩人であった巨人ネムロドを生んだのか。それゆえこう言われている。「神の前の狩人である巨人ネムロドのように」(創世記10:9)。それでは、塵と砂は、地上の人間のほかに何を生むであろうか。不敬虔な者は、天上のものよりも地上のものを優先するからである。

De Noe et arca 34.5

5

Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.

PL 14, 416B

実際、神話は、巨人たちが天上の者に向かって戦おうとしたと伝え、地上の登り道によって天上のものへ登るべきだと彼らは考えた。

De Noe et arca 34.6

6

128. Altiore autem sensu illud significatur, quod qui terrenas diligit voluptates, eas sequitur, et putat his se posse ad Dei gratiam pervenire, et regnum coeleste hujusmodi erroribus deferendum, is adversum coelestia contumaci praeliatur affectu.

PL 14, 416B

128. より高い読みによれば、次のことが示される。地上の快楽を愛してそれを追い、それによって神の恩寵に至りうると思い、天の国もこのような迷いによって与えられるべきだと考える者は、天上のものに対して、反抗的な情動をもって戦うということである。

De Noe et arca 34.7

7

Propterea et in proverbio est de eo qui deliquerit: Sicut Nembroth gigas venator ante Deum. Nembroth autem per interpretationem dicitur Aethiops.

PL 14, 416B

だからこそ、過ちを犯した者について、諺にこうある。「神の前の狩人である巨人ネムロドのように」。ところでネムロドは、解釈によれば「エチオピア人」と呼ばれる。

De Noe et arca 34.8

8

Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei. Venatoris quoque usus in silvis, inter feras ac bestias conversatio ejus.

PL 14, 416C

エチオピア人の肌の色は、魂の闇と汚れを表す。それは光に逆らい、明るさを欠き、闇に包まれ、昼よりも夜に似ている。狩人の習いも森にあり、その交わりは野獣や獣のあいだにある。

De Noe et arca 34.9

9

Irrationabilis ergo miscetur irrationabilibus passionibus; et ea quae sunt malitiae agrestis atque praedurae venator hujusmodi explorare consuevit, atque his potiri atque delectari.

PL 14, 416C

したがって、理性を欠く者は、理性を欠く情念と混ざり合う。そしてこのような狩人は、粗野でひどく頑なな悪意に属するものを探り、それを手に入れ、それを楽しむ習いである。

De Noe et arca 34.10

10

Denique Nembroth hujus principium regni Babylon, hoc est, confusio; eo quod malitia et potestas non in simplicitate et puritate, non in distinctione virtutis, sed in confusione vitiorum est.

PL 14, 416C

結局、このネムロドの王国の始まりはバビロン、すなわち混乱である。悪意と権力は、単純さと清さのうちにも、徳の区別のうちにもなく、悪徳の混乱のうちにあるからである。