De Noe et arca 5.1
Terram iniquitate hominum fuisse corruptam; item omnis hominis tempus ante Dominum esse duplici modo intelligi: denique pro toto homine carnem sumi, cujus illecebris anima nostra corrumpitur.
PL 14, 367B地は人々の不義によって腐敗した。また、「すべての人の時は主の前にある」は二通りに理解される。最後に、全体の人の代わりに肉が取られ、その誘惑によって我々の魂が腐敗する。
De Noe et arca 5.2
11. Corrupta est autem terra coram Deo, et impleta est, inquit, iniquitate (Gen. VI, 11) . Causa terrenae corruptelae manifesta est, eo quod iniquitas hominum terram corruperit.
PL 14, 367B11. 「地は神の前で腐敗し、不義で満ちた」(創世記6:11)と言う。地の腐敗の原因は明らかである。人々の不義が地を腐敗させたのだ。
De Noe et arca 5.3
Unde et Dominus Deus ait: Tempus omnis hominis venit ante me, quia repleta est terra iniquitatibus suis (Ibid., 13) . Tempus quidem omnium hominum in conspectu Dei, et in ejus voluntate est.
PL 14, 367Cそれゆえ主なる神も言う。「すべての人の時が、私の前に来た。地が自らの不義で満ちたからだ」(創世記6:13)。実際、すべての人々の時は神の目の前にあり、神の意志のうちにある。
De Noe et arca 5.4
Non enim, ut vulgo aiunt, fatale decretum alligatur: sed tamen specialiter hic dictum puto; quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1) .
PL 14, 367C世間でいうように運命の決定に縛られているのではない。だが、ここで特別に言われていると私は考える。福音書で主は、自分の体の受難によって人類を贖い、自らの血と洗礼の秘跡で清めようとして、こう言っているからである。「父よ、時が来た。汝の子に栄光を与えよ。汝の子もまた汝に栄光を与えるために」(ヨハネ17:1)。
De Noe et arca 5.5
Ergo quia in diluvio per arcam Noe servatae sunt reliquiae generis humani ad seminarium reparationis et renovationis futurae, ideo praemisit hic: Tempus omnis hominis venit; quia repleta est terra iniquitatibus suis.
PL 14, 367Cそれゆえ、洪水のとき、ノアの箱舟によって人類の残りが、来たるべき回復と刷新の苗床として保たれたので、ここで先に「すべての人の時が来た。地が自らの不義で満ちたからだ」と言ったのである。
De Noe et arca 5.6
Hoc in figura; in veritate autem ait: Reliquiae per dilectionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5) . Ideoque exclamat Apostolus dicens: Superabundavit peccatum, ut superabundaret et gratia (Rom. V, 20) .
PL 14, 367Dこれは象りにおいてであり、真実においては、こう言う。「残りの者は、恩寵の愛によって救われた」(ローマ11:5)。それゆえ使徒は叫んで言う。「罪が満ちあふれたのは、恩寵もまた満ちあふれるためであった」(ローマ5:20)。
De Noe et arca 5.7
12. Corrupit, inquit, omnis caro viam suam (Gen. VI, 12) . Carnem hic posuit pro homine terreno, in quo carnis illecebra viam ejus corruperit. Qui si intellexisset quod munus accepisset a Deo, non utique passus esset, ut caro obstaret animae virtutibus.
PL 14, 367D12. 「すべての肉は自らの道を腐敗させた」(創世記6:12)と言う。ここで肉を地的な人の代わりに置いたのは、その人において肉の誘惑がその道を腐敗させたからである。もし彼が神からどんな賜物を受けたかを悟っていたなら、肉が魂の徳に立ちふさがるのを決して許さなかったであろう。
De Noe et arca 5.8
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
PL 14, 368Aこうして肉は、魂までも腐敗させる原因となった。肉はいわば快楽の源であり場所であって、そこから泉のように、欲望と悪しき情念の川が噴き出し、遠くまであふれ出る。
De Noe et arca 5.9
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit. Pulchre autem ait, quia homo viam naturae suae corrupit.
PL 14, 368Aこれらに、舵取りを振り落とされた魂の漕ぎ手たちが沈められる。精神そのものが、いわば嵐と暴風に打ち負かされて持ち場を明け渡すときである。人が自らの本性の道を腐敗させた、という言い方は美しい。
De Noe et arca 5.10
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis. Alii habent: Viam ipsius, hoc est, Dei. Hoc solet verbo Domini declarare.
PL 14, 368Aその道は、楽園にあった。あの幸いの小道、あの徳の花、あの朽ちない恩寵のうちにあった。その道を、人は地的な足跡で汚したのである。別の本では「その〔神の〕道を」、すなわち神の道を、とある。これは主の言葉によって〔神の道が〕説明されるのが常である〔Hoc solet verbo Domini declarare の係りは定かでない。このように取った〕。