ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Noe et arca

Caput III 第III章

Ambrose of Milan · De Noe et arca · PL 14, 364D · 10 sectiones

De Noe et arca 3.1

1

Secuturo diluvio universam generationem ideo abundasse filiorum procreatione; ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.

PL 14, 364D

洪水が続いて起こることになっていたため、全世代が子を産むことで豊かになったのは、与えられた善は神の善意に帰し、それが取り戻されたことと科された刑罰とは我々の不義に帰するためであった。

De Noe et arca 3.2

2

6. Nec solum sanctus Noe abundavit filiorum generatione; sed etiam universa se effudit quam maxime eo tempore generatio. Quod non otiosum videtur.

PL 14, 364D

6. 聖なるノアが子を産んで豊かになっただけでなく、全世代がとりわけその時代に広がった。これは無意味なこととは思われない。

De Noe et arca 3.3

3

Secuturo enim diluvio non debuit aestimari defuisse gratiam fecunditatis illi generationi, quam diluvia absorbuerunt: ut quod fuit humani generis abundantia, divinae deputetur gratiae; quod diluvium secutum est, nostris ascribatur iniquitatibus, qui peccatis nostris avertimus Domini misericordiam.

PL 14, 365A

というのは、洪水が続くことになっていたとはいえ、洪水が呑み込んだその世代に、多産の恩寵が欠けていたと見なされてはならないからである。人類の豊かさは神の恩寵に帰せられ、続いて起こった洪水は、自分たちの罪によって主の慈しみを遠ざけた我々の不義に帰せられるためである。

De Noe et arca 3.4

4

Sic et in posterioribus invenies, quod secuturam Aegypti sterilitatem praecessit totidem annorum fecunditas (Gen. XLI, 26 et 27) . Principale est enim virtutis inchoare a beneficiis, et praeseminare gratiam.

PL 14, 365A

後の箇所にも、あなたは同じことを見いだすだろう。エジプトに続いて起こる不毛に、同じ年数の豊作が先立った(創世記41:26, 27)。善いもので始め、恩寵をあらかじめ蒔いておくことは、徳の第一の務めだからである。

De Noe et arca 3.5

5

Unde et David ait: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. c, 1) . Praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae. Divinum est igitur quod bona praemittuntur, nostrum quod mutantur.

PL 14, 365A

それゆえダビデも言う。「慈しみと裁きを、主よ、汝に歌おう」(詩篇100:1)。善き施しの恩寵が先立ち、慎み深い規律の戒めがあとに続く。したがって、善いものが先に送られるのは神のわざであり、それが変えられるのは我々のわざである。

De Noe et arca 3.6

6

7. Ipse hoc declarat Deus dicens: Non permanebit spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3) . Spiritus sanctus spiritus sapientiae est, spiritus cognitionis.

PL 14, 365B

7. 神自身がこれを明らかにして言う。「私の霊は人々の中にとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。聖なる霊は知恵の霊、認識の霊である。

De Noe et arca 3.7

7

Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo jussus est facere, ait Scriptura: Quia repletus est spiritu prudentiae et disciplinae (Exod. XXXI, 3) . Hic ergo spiritus datur hominibus, sed non permanet.

PL 14, 365B

したがって〔聖なる霊は〕知恵をもち、規律ももつ。聖なる幕屋を神の託宣によって造るよう命じられたベツァルエルについても、聖書が言うとおりである。「彼は思慮と規律の霊に満たされたから」(出エジプト記31:3)。この霊は人々に与えられるが、とどまらない。

De Noe et arca 3.8

8

Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt. Carnis enim natura disciplinae repugnat, quia voluptati obtemperat.

PL 14, 365B

なぜとどまらないのかという理由は、彼らが肉だからと示されている。肉の本性は規律に逆らう。快楽に従うからである。

De Noe et arca 3.9

9

Denique de solo Domino Jesu scriptum est: Super quem videritis Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu sancto (Joan. I, 33) .

PL 14, 365B

実際、主イエスただ一人について書かれている。「汝らが、その上に霊が天から降り、その上にとどまるのを見る者、これが聖なる霊で洗礼を授ける者である」(ヨハネ1:33)。

De Noe et arca 3.10

10

In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.

PL 14, 365C

というのは、霊は、肉の腐敗のいかなる妨げにも呼び戻されない者のうちにとどまっていたからである。その者は、損なわれず混ざり物のない規律の秩序を保ち、その肉は腐敗を見なかった。