テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput IX 第IX章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 164A · 8 sectiones

Adversus Praxeam 9.1

1

Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro Patrem et Filium et Spiritum testor, tene ubique; et ita, quid quomodo dicatur, agnosces. Ecce enim dico alium esse Patrem, et alium Filium, et alium Spiritum.

PL 2, 164A

私がこの規範を公言していること——すなわち、父と子と霊とが互いに分離されないものであることを証言していること——を、どこにおいても保持せよ。そうすれば、何がどのように言われているかを、お前は理解するであろう。見よ、私は、父は別のものであり、子は別のものであり、霊は別のものである、と言う。

Adversus Praxeam 9.2

2

Male accipit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet, et ex diversitate separationem protendat, Patris et Filii et Spiritus.

PL 2, 164A

無学な者であれ、ねじれた者であれ、誰であれ、この言葉を悪く受け取り、あたかもそれが相違を語り、その相違から父と子と霊との分離を引き出しているかのように取る。

Adversus Praxeam 9.3

3

Necessitate autem hoc dico, cum eumdem Patrem et Filium et Spiritum contendunt, adversus oeconomiam monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium Filium a Patre, sed distributione; nec divisione alium, sed distinctione; quia non sit idem Pater et Filius, vel modulo alius ab alio.

PL 2, 164B

しかし私がこう言うのは必要にせまられてのことである。彼らが、父と子と霊とを同一のものだと主張し、オイコノミアに逆らってモナルキアにへつらっているからである。とはいえ、子が父とは別であるのは相違によってではなく、配分によってである。分割によって別であるのではなく、区別によってである。父と子とが同一ではないのは、少なくともその尺度において、一方が他方とは別だからである。

Adversus Praxeam 9.4

4

Pater enim tota substantia est: Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). A quo et minoratus canitur in Psalmo (VIII, 6), Modicum quid citra angelos.

PL 2, 164B

父は実体の全体であるが、子は全体からの派生であり、部分である。彼自身がそう公言するとおりである——「父は私よりも大いなる方である」(ヨハネ14:28)。その父より低くされた者としても、彼は詩篇(8:6)において歌われている——「天使たちより、いくらか低くされた者」と。

Adversus Praxeam 9.5

5

Sic et Pater alius a Filio, dum Filio major; dum alius qui generat, alius qui generatur; dum alius qui mittit, alius qui mittitur; dum alius qui facit, alius per quem fit.

PL 2, 164B

同様に父もまた子とは別である。父は子より大いなる限りにおいて、また、生む者は別であり、生まれる者は別である限りにおいて、遣わす者は別であり、遣わされる者は別である限りにおいて、また、成す者は別であり、その者を通して事が成るところの者は別である限りにおいて。

Adversus Praxeam 9.6

6

Bene quod et Dominus usus hoc verbo in persona Paracleti, non divisionem significavit, sed dispositionem: Rogabo enim, inquit (Joan. XIV, 16), Patrem, et alium advocatum mittet vobis, Spiritum veritatis.

PL 2, 164B

幸いにも、主もまた、パラクレートスの位格において、この語を用いて、分割ではなく配剤を示された。彼は言われる(ヨハネ14:16)——「私は父にお願いしよう。すると父は別の弁護者、真理の霊を、汝らに遣わすであろう」と。

Adversus Praxeam 9.7

7

Sic alium a se Paracletum, quomodo et nos a Patre alium Filium, ut tertium gradum ostenderet in Paracleto, sicut nos secundum in Filio, propter oeconomiae observationem. Ipsum quod Pater et Filius dicuntur, nonne aliud ab alio est?

PL 2, 164C

こうして〔主は〕、パラクレートスを自らとは別のものとされた。それは我々が父から子を別のものとするのと同じであり、オイコノミアを守るために、パラクレートスにおいて第三の段階を示すためであり、それは我々が子において第二の段階を示すのと同じである。父と子と言われること自体が、一方が他方から別であることを意味しないだろうか。

Adversus Praxeam 9.8

8

Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt: et quod erunt, hoc vocabuntur: et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum, quarum erunt vocabula. Est est, non non: nam quod amplius est, hoc a malo est (Matth. V, 37).

PL 2, 164C

なぜなら、当然のことながら、あらゆるものは、それが呼ばれるとおりのものとなり、それがあるとおりのものとして呼ばれるからである。そして、名の相違は、それらの名が属する事物の相違と同様に、決して混ざり合うことができない。「あるはある、ないはない。それ以上のものは、悪から出るのである」(マタイ5:37)。