Adversus Praxeam 10.1
Ita aut Pater aut Filius est, et neque dies eadem et nox, neque Pater idem et Filius, ut sint ambo unus et utrumque alter: quod vanissimi isti monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, Filium sibi fecit. Atquin Pater Filium facit, et Patrem Filius.
PL 2, 164Cこうして、父であるか、それとも子であるかのいずれかである。昼と夜とが同一でないのと同じく、父と子も同一ではなく、両者が一つでありながら、それぞれが他方でもあるということはない。この上なく空しいこのモナルキア派の者たちが望むのは、まさにこのことである。彼らは言う——「彼は自分自身を、自分にとっての子とした」と。しかるに、父が子を作り、子が父を作るのである。
Adversus Praxeam 10.2
Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut Pater se sibi Filium faciat, et Filius se sibi Patrem praestet. Quae instituit Deus, etiam ipse custodit.
PL 2, 164Dそして、互いの一方から生じるものは、決して自分自身から自分自身へと生じることはできない——父が自分自身を自分にとっての子とすることも、子が自分自身を自分にとっての父として差し出すこともできない。神が定めたことは、神御自身がそれを守るのである。
Adversus Praxeam 10.3
Habeat necesse est Pater Filium, ut Pater sit; et Filius Patrem, ut Filius sit; aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo; non ipse mihi ero filius.
PL 2, 165A父が父であるためには、必然的に子を持たねばならない。子が子であるためには、父を持たねばならない。しかし、持つことと、あることとは別である。たとえば、私が夫であるためには、妻を持たねばならず、私自身が私にとっての妻となることはない。同様に、私が父であるためには、子を持つのであって、私自身が私にとっての子となることはない。
Adversus Praxeam 10.4
Et ut filius sim, patrem habeo, non ipse pater sim, filium habeo; non ipse mihi ero filius. Et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam; filius ero, si patrem.
PL 2, 165Aまた、私が子であるためには、父を持つのであって、私自身が父となることはなく、子を持つのであって、私自身が私にとっての子となることはない。また、私が子であるためには、父を持つのであって、私自身が私にとっての父となることはない。なぜなら、それらのものを私が持つならば、私はそれになるのだから——子を持てば父となり、父を持てば子となるのである。
Adversus Praxeam 10.5
Porro si ipse ero quid eorum, jam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse ero pater; nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse; in tantum si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo.
PL 2, 165Aしかも、もし私自身がそれらのいずれかであるとすれば、私はもはや、自分自身がそれであるところのものを持たない——父を持たない、なぜなら私自身が父であるから。子を持たない、なぜなら私自身が子であるから。ところで、私がこれらのうち一方を持つことによって他方であるべきだとすれば、もし私が両方であるとすれば、一方を持たない限り、私は他方ではないことになる。
Adversus Praxeam 10.6
Si enim ipse ero filius qui et pater, jam non habeo filium, sed ipse sum filius. Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium.
PL 2, 165Bもし私自身が、父でありながら子でもあるとすれば、私はもはや子を持たず、私自身が子である。しかし、私自身が子であって子を持たないのであれば、どうして私は父でありえようか。私が父であるためには、子を持たねばならないのだから。したがって私は子ではない、なぜなら私は、子を作る父を持たないからである。
Adversus Praxeam 10.7
Aeque si ipse sum pater qui et filius, jam non habeo patrem, sed ipse sum pater; non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem.
PL 2, 165B同様に、もし私自身が、子でありながら父でもあるとすれば、私はもはや父を持たず、私自身が父である。しかし、私自身が父であって父を持たないのであれば、どうして私は子でありえようか。私が子であるためには、父を持たねばならないのだから。したがって私は父ではないことになる、なぜなら私は、父を作る子を持たないからである。
Adversus Praxeam 10.8
Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens, neutrum haberi facit. Ut et pater non sit, qui scilicet filium non habet; et filius non sit, qui aeque patrem non habet.
PL 2, 165Bこれこそが悪魔の才知のすべてであろう——モナルキアという口実のもとに両者を一つに閉じ込めながら、一方によって他方を排除し、どちらも持たれることのないようにするのである。すなわち、子を持たない以上、父は存在しなくなり、同様に父を持たない以上、子も存在しなくなる。
Adversus Praxeam 10.9
Dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent, qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil Deo difficile. Quis hoc nesciat? et impossibilia apud saeculum, possibilia apud Deum (Matth. XIX, 26) quis ignoret?
PL 2, 165Bなぜなら、父であるかぎり、子は存在しないことになるからである。こうして、父も子も保持しない者たちが、モナルキアを保持しているのである。しかし、神には何も困難なことはない。これを知らぬ者があろうか。また「この世において不可能なことも、神にあっては可能である」(マタイ19:26)ことを知らぬ者があろうか。
Adversus Praxeam 10.10
Et stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientiam (I Cor. I, 27): legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum se et patrem et filium facere, adversus traditam formam rebus humanis, nam et sterilem parere, contra naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem.
PL 2, 165Cまた「神は世の愚かなものを選んで、知恵を辱められた」(一コリント1:27)。我々はこうしたことをすべて読んでいる。それゆえ、と彼らは言う——「神が、人間の事柄に伝えられている形に逆らって、自分自身を父ともし子ともすることは、神にとって困難ではなかった。というのも、不妊の女に子を産ませることも、自然に反することでありながら、神には困難ではなかったし、処女に産ませることも同様であったからだ」と。
Adversus Praxeam 10.11
Plane nihil Deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de Deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit.
PL 2, 165C確かに、神には何も困難なことはない。しかし、もし我々が自分たちの思い込みのうちで、この格言をこれほど性急に用いるならば、神について何でも勝手に作り上げることができてしまうであろう——神がなし得たがゆえに、なしたのだ、というふうに。
Adversus Praxeam 10.12
Non autem quia omnia potest facere, ideo utique credendum est illum fecisse, etiam quod non fecerit; sed an fecerit, requirendum.
PL 2, 165Cしかし、神があらゆることをなしうるからといって、当然、なさなかったことまでもなしたと信じるべきだということにはならない。むしろ、実際になしたかどうかこそが、問われるべきである。
Adversus Praxeam 10.13
Potuit, ita salvus sim, Deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxeam, et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit.
PL 2, 165C誓って言うが、神は人間に飛ぶための翼を備えることもできたであろう——それはとんびに与えたことと同じである。しかし、できたからといって、直ちにそうしたわけではない。神はまた、プラクセアスや、すべての異端者たちを一様に直ちに滅ぼすこともできたであろう。しかし、できたからといって、滅ぼしはしなかった。
Adversus Praxeam 10.14
Oportebat enim et milvos esse, et haereticos: oportebat et Patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile Deo; id scilicet quocumque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit.
PL 2, 165Dというのも、とんびも存在すべきであり、異端者たちも存在すべきであった。父もまた十字架につけられるべきであった。この理によって、神にも何か困難なことがあることになる。すなわち、神がなさなかったことは、なしえなかったからではなく、なそうと欲しなかったからなのである。
Adversus Praxeam 10.15
Dei enim posse, velle est; et non posse, nolle; quod autem voluit, et potuit, et ostendit. Ergo quia si voluit semetipsum sibi Filium facere, potuit; et quia si potuit, fecit: tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.
PL 2, 166Aなぜなら、神にとって、できるということは、欲することだからである。そして、できないということは、欲しないことである。そして神が欲したことは、なしえたのであり、また実際にそれを示したのである。したがって、もし神が自分自身を自分にとっての子とすることを欲したのであれば、それはなしえたことであり、もしなしえたのであれば、なしたことになる——そうであるならば、お前は、神がそれをなしたことを証明しさえすれば、神がそれをなしえたことも、それを欲したことも、証明したことになるであろう。