Adversus Praxeam 2.1
Itaque post tempus Pater natus, et Pater passus: ipse Deus, Dominus omnipotens, Jesus Christus praedicatur.
PL 2, 156Bこうして、時を経てのち、父が生まれ、父が苦しみを受けたとされ、まさにその神、全能の主こそがイエス・キリストであると宣べ伝えられる。
Adversus Praxeam 2.2
Nos vero et semper, et nunc magis, ut instructiores per Paracletum deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem Deum credimus: sub hac tamen dispensatione, quam oeconomiam dicimus, ut unici Dei sit et filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan., I, 3): hunc missum a Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum, filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et in coelos resumptum, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a Patre Spiritum Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.
PL 2, 156B我々はしかし、常に、そしていまはいっそう、あらゆる真理へと導く方であるパラクレートスによっていっそうよく教え導かれた者として、唯一の神を信じる。ただし、我々がオイコノミアと呼ぶこの経綸のもとに、である。すなわち、唯一の神には、その言葉である子があり、この子は神御自身から発出した者であって、この子によって万物が造られ、この子なしには何一つ造られなかった(ヨハネ1:3)。この子は父によって処女のうちへ遣わされ、彼女から人として、また神として生まれた者であり、人の子であり神の子であって、イエス・キリストと呼ばれた。この子は苦しみを受け、聖典に従って死んで葬られ、父によって甦らされ、天に受け上げられて父の右に座し、生ける者と死せる者とを裁くために来たるべき者である。そしてこの子は、その後、御自身の約束のとおり、父のもとから聖なる霊なるパラクレートス——父と子と聖なる霊とを信じる者たちの信仰を聖化する者——を遣わしたのである。
Adversus Praxeam 2.3
Hanc regulam ab initio Evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum ante Praxeam hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium haereticorum, quam ipsa novellitas Praxeae hesterni.
PL 2, 157Aこの規範が福音の初めから一貫して流れてきたこと——それも、これまでのどの異端者たちよりも前から、まして昨日今日のプラクセアスより前からであること——は、あらゆる異端者たちの後発性そのものによっても、また昨日のプラクセアスの新しさそのものによっても証明されるであろう。
Adversus Praxeam 2.4
Quo peraeque adversus universas haereses jam hinc praejudicatum sit, id esse verum, quodcumque primum; id esse adulterum, quodcumque posterius.
PL 2, 157Aこれによって、すべての異端に対して等しく、ここからすでに予め判定が下されている——すなわち、およそ最初にあるものこそ真であり、およそ後にあるものこそ不純である、と。
Adversus Praxeam 2.5
Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum.
PL 2, 157Bしかし、この抗弁を保持したうえで、それでもなお、ある人々の教化と防備のために、再考にも場を与えねばならない。すなわち、いかなる倒錯であれ、吟味されることなく、ただ予断によって断罪されると見られないようにするためである。とりわけこの〔説〕については、なおさらである——彼らは自分たちこそ純然たる真理を保持していると考え、唯一の神を、まさにその同じ方が父であり子であり聖なる霊であると言うのでなければ、信じるべきでないと思い込んでいるのだから。あたかも、この仕方によってもまた——万物が一なる方から出るのであるから、すなわち実体の一体性によって——一なる方がすべてであることはあり得ないかのように。そして、それでもなお、オイコノミアの秘義は守られる。すなわち、この秘義は一体性を三一性へと配剤し、父、子、聖なる霊という三者を導くのである。
Adversus Praxeam 2.6
Tres autem non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur. Quomodo autem numerum sine divisione patiuntur, procedentes retractatus demonstrabunt.
PL 2, 157Bしかし三者は、状態においてではなく段階において、実体においてではなく形において、権力においてではなく姿において〔区別される〕。だが、実体は一つであり、状態も一つであり、権力も一つである。なぜなら神は唯一であり、この方から、かの段階も、形も、姿も、父・子・聖なる霊の名のもとに数えられるからである。しかし、いかにして〔三という〕数が分割を伴わずに成り立つかは、これから続く再考が示すであろう。