テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XXVIII 第XXVIII章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 192B · 16 sectiones

Adversus Praxeam 28.1

1

Itaque Christum facis Patrem, stultissime, qui nec ipsam vim inspicias nominis hujus, si tamen nomen est Christus, et non appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non magis nomen est, quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini res.

PL 2, 192B

こうしてお前は、キリストを父としてしまう——この上なく愚かな者よ。お前はこの名の持つ力そのものすら見ていない。もっとも、「キリスト」が名であるかどうかも疑わしく、むしろ称号と言うべきものである。「油を注がれた者」を意味するのであるから。だが「油を注がれた」ということは、「衣を着た」とか「履物を履いた」とかいうのと同様、名ではなく、名に付帯する事柄にすぎない。

Adversus Praxeam 28.2

2

An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur Jesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Jesum Filium Dei diceres, vestitum vero Patrem crederes? Nunc de Christo. Si Pater Christus est, Pater unctus est, et utique ab alio.

PL 2, 192B

あるいはお前は、もし何らかの理由によってイエスが「衣を着た者」ともまた呼ばれたとしたら——キリストが塗油の秘跡に由来するのと同様に——それでもなお、イエスを神の子であると言い、「衣を着た者」の方は父であると信じるであろうか。さて、キリストについて〔論じよう〕。もし父がキリストであるなら、父は油を注がれたのであり、しかも必ず他の誰かによってである。

Adversus Praxeam 28.3

3

Aut si a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum, in illa exclamatione Ecclesiae ad Deum: Convenerunt enim (Act. IV, 27) universi in ista civitate adversus sanctum Filium tuum Jesum , quem unxisti, Herodes et Pilatus cum Nationibus; ita et Filium Dei Jesum contestati sunt, et Filium a Patre unctum.

PL 2, 192C

あるいは、もし自分自身によってであるというなら、それを証明せよ。しかし使徒言行録はそのようには教えていない——教会が神に向かって叫んだ、あの言葉においては。「この都市において、汝が油を注がれた汝の聖なる子イエスに逆らって、ヘロデとピラトが異邦人たちと共に、みな集まったのである」(使徒4:27)。かくして彼らは、イエスが神の子であることを証言し、また子が父によって油を注がれたことをも証言したのである。

Adversus Praxeam 28.4

4

Ergo Jesus idem erit Christus, qui a Patre unctus est, non Pater, qui Filium unxit. Sic et Petrus (Act. II, 36): Firmissime itaque cognoscat omnis domus Israel, quod et Dominum et Christum, id est unctum, fecerit eum Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

PL 2, 192C

したがって、父によって油を注がれたキリストとは、イエスその人であって、子に油を注いだ父ではない。こうしてペトロもまた言う(使徒2:36)。「それゆえ、イスラエルの全家は確かに知るがよい。神は、汝らが十字架につけたこのイエスを、主ともキリスト、すなわち油を注がれた者ともされたのである」と。

Adversus Praxeam 28.5

5

Joannes autem (I Joan., II, 22) etiam mendacem notat eum, qui negaverit Jesum esse Christum: contra, de Deo natum, omnem qui crediderit Jesum esse Christum.

PL 2, 192C

そしてヨハネは(第一ヨハネ2:22)、イエスがキリストであることを否定する者を偽り者として指弾し、逆に、イエスがキリストであると信じる者はみな神から生まれた者である、と〔言う〕。

Adversus Praxeam 28.6

6

Propter quod et hortatur ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, ut scilicet communio sit nobis cum Patre, et Filio ejus Jesu Christo. Sic et Paulus ubique Deum Patrem ponit, et Dominum nostrum Jesum Christum.

PL 2, 193A

それゆえ彼は、神の子イエス・キリストの名を我々が信じるよう勧める。それによって、我々が父、およびその子イエス・キリストと交わりを持つためである。こうしてパウロもまた、至るところで神なる父と、我々の主イエス・キリストとを並べて立てている。

Adversus Praxeam 28.7

7

Cum ad Romanos (I, 8) scribit, gratias agit Deo per Dominum nostrum Jesum Christum. Cum ad Galatas (I, 1), non ab hominibus se apostolum praefert, nec per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem.

PL 2, 193A

ローマ人への手紙において(1:8)、彼は我々の主イエス・キリストを通して神に感謝を捧げる。ガラテヤ人への手紙において(1:1)、彼は自らを、人間からでもなく、人間を通してでもなく、イエス・キリストと父なる神とを通しての使徒であると称している。

Adversus Praxeam 28.8

8

Et habes tota instrumenta ejus, quae in hunc modum pronuntiant, et duos proponunt, Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum Filium Patris, et Jesum ipsum esse Christum, in altero quoque nomine Dei Filium.

PL 2, 193A

こうしてお前は、彼のすべての文書がこのように語っており、二つのもの——父なる神と、父の子である我々の主イエス・キリスト——を掲げていることを知るであろう。そしてイエスその人がキリストであること、すなわちもう一方の名においても神の子であることを〔語っている〕。

Adversus Praxeam 28.9

9

Nam exinde eo jure quo utrumque nomen unius est, id est Dei Filii, etiam alterum sine altero ejusdem est. Et sive Jesus tantummodo positum est, intelligitur et Christus; quia Jesus unctus est. Sive solummodo Christus idem est Jesus, quia unctus est Jesus.

PL 2, 193A

というのも、両方の名が一つのもの、すなわち神の子に属するというまさにその道理によって、一方が他方なしに置かれていても、それは同じその方に属するからである。そしてもし「イエス」とだけ記されていても、「キリスト」もまた理解される。イエスは油を注がれた者だからである。もし「キリスト」とだけ記されていても、それは同じイエスである。イエスが油を注がれた者だからである。

Adversus Praxeam 28.10

10

Quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo impositum est; alterum accidens, quod ab unctione convenit; dum tamen Christus Filius sit, non Pater.

PL 2, 193B

これらの名のうち、一方は固有の名であって天使によって付けられたものであり、他方は付帯的なものであって塗油によって帰せられたものである。ただし、キリストは子であって、父ではない、という限りにおいてである。

Adversus Praxeam 28.11

11

Postremo, quam caecus est, qui nec in Christi nomine intelligit alium Deum portendi, si Christo nomen Patris adscribat?

PL 2, 193B

最後に、キリストに父という名を帰しながら、キリストという名のうちにもう一人の神が示されていることすら理解しない者は、いかに盲目であることか。

Adversus Praxeam 28.12

12

Si enim Christus Pater Deus est, qui dicit (Joan., XX, 17): Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum; utique alium Patrem super se et Deum ostendit.

PL 2, 193B

というのも、もしキリストが父なる神であるなら、「我はわが父にしてまた汝らの父、わが神にしてまた汝らの神なる方のもとへ上る」(ヨハネ20:17)と言う方は、必ずや自分より上に別の父、別の神を示していることになるからである。

Adversus Praxeam 28.13

13

Si item Pater Christus est, alius est qui solidat tonitruum, et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum (Amos, IV, 13); et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus Christum ipsius (Ps. II, 2); alius erit Dominus, contra cujus Christum congregati sunt reges et archontes.

PL 2, 193B

同様に、もし父がキリストであるなら、雷を固め、霊を造り、自らのキリストを人々に告げ知らせる方は、別の方である(アモス4:13)。そして、もし「地の王たちが立ち上がり、支配者たちが集まって、その方のキリストに逆らって一つになった」(詩篇2:2)のであるなら、王たちと支配者たちが集まって逆らったそのキリストの主は、別の方であるはずである。

Adversus Praxeam 28.14

14

Et si: Haec dicit Dominus Domino meo Christo (Is., XLV, 1); alius erit Dominus qui loquitur ad Patrem Christi.

PL 2, 193C

そして、もし「主はわが主なるキリストにこう言われる」(イザヤ45:1)とあるなら、キリストの父に向かって語るその主は、別の方であるはずである。

Adversus Praxeam 28.15

15

Et cum Apostolus scribit (Eph., I, 17): Uti Deus Domini nostri Jesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis; alius erit Deus Christi Jesu charismatum spiritualium largitor (Rom., VIII, 11).

PL 2, 193C

そして使徒が(エフェソ1:17)「我々の主イエス・キリストの神が、知恵と認識の霊を汝らに与えてくださるように」と書くとき、キリスト・イエスの神、すなわち霊的な賜物を授ける方(ローマ8:11)は、別の方であるはずである。

Adversus Praxeam 28.16

16

Certe, ne per omnia evagemur; qui suscitavit Christum, suscitaturus est et mortalia corpora nostra; jamque alius erit suscitator quam Pater mortuus, et Pater suscitatus, si Christus qui est mortuus, Pater est.

PL 2, 193C

確かに——あらゆる箇所をさまよい歩くことのないように言えば——キリストを甦らせた方は、我々の死すべき肉体をも甦らせるであろう。そしてもし、死んだキリストが父であるとするなら、甦らせる方は、死んだ父とも、甦らされた父とも別の方であることになってしまう。