Adversus Praxeam 4.1
Caeterum, qui filium non aliunde deduco, sed de substantia Patris, nihil facientem sine Patris voluntate, omnem a Patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam, a Patre Filio traditam, in Filio servo?
PL 2, 159Aそもそも、私は子を、父の実体からのほかどこからも導き出さず、父の御旨なしには何一つ行わない者とし、父からあらゆる権力を受け継いだ者とする者であるが、それなのにどうして、私が信仰について、父から子へと引き渡され、子のうちで私が保っているモナルキアを、破壊することができようか。
Adversus Praxeam 4.2
Hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia Spiritum non aliunde puto, quam a Patre per Filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem ejus evertis in tot nominibus constitutam, in quot Deus voluit.
PL 2, 159Aこれは第三の段階についても、私にとって同じく言えることである。なぜなら私は、霊についても、父から子を通じて出るのでなければ、他のどこからも出るとは考えないからである。だから、むしろお前こそがモナルキアを破壊しているのではないか、よく見るがよい。お前は、神が望まれただけの数の名のうちに定められた、その配剤と経綸とを覆しているのだから。
Adversus Praxeam 4.3
Adeo autem manet in suo statu, licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat Patri a Filio. Siquidem Apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum Deo et Patri.
PL 2, 159Bしかし、たとえ三一性が持ち込まれるとしても、それ〔モナルキア〕はこれほどまでに自らの状態にとどまり続け、ついには子から父へと返還されるに至る。実に使徒は、終わりの時について「王国を神であり父である方に引き渡すとき」と書いている。
Adversus Praxeam 4.4
Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos ejus Deus sub pedes ipsius: scilicet secundum Psalmum: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
PL 2, 159Bなぜなら、神がその敵をこの方の足の下に置くまで、この方は統治しなければならないからである。すなわち詩篇にあるとおりである、「わが右に座せ。われ汝の敵を汝の足台とする、その時まで」。
Adversus Praxeam 4.5
Cum autem subjecta erunt illi omnia, utique absque eo qui ei subjecit omnia, tunc et ipse subjicietur illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
PL 2, 159Bしかし、万物がこの方に従わせられるとき——当然、万物をこの方に従わせた方御自身は別として——そのとき、この方自身もまた、万物をこの方に従わせたその方に従うことになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである。
Adversus Praxeam 4.6
Videmus igitur non obesse monarchiae Filium, etsi hodie apud Filium est; quia et in suo statu est apud Filium, et cum suo statu restituetur Patri a Filio.
PL 2, 159Bしたがって我々は、子がモナルキアの妨げとならないことを見る。たとえ今日それが子のもとにあるとしても。というのも、それは子のもとにあってなお自らの状態を保っており、その状態のままで、子から父へと返還されることになるからである。
Adversus Praxeam 4.7
Ita eam nemo hoc nomine destruet, si Filium admittat, cui et traditam eam a Patre, et a quo quandoque restituendam Patri constat.
PL 2, 159Cこうして、子を受け入れる者であれば、誰もこの点を理由にそれ〔モナルキア〕を破壊することはないであろう。それが父から子へと引き渡され、いつかは子から父へと返還されるべきものであることは明らかなのだから。
Adversus Praxeam 4.8
Hoc uno capitulo Epistolae apostolicae potuimus jam et Patrem et Filium ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus Patris et Filii, etiam ex eo quod qui tradidit regnum, et cui tradidit, item qui subjecit, et cui subjecit, duo sint necesse est.
PL 2, 159C使徒の書簡のこの一章だけによっても、我々はすでに、父と子とが二者であることを示すことができた。父と子という名からだけでなく、王国を引き渡した者と、引き渡された相手と、同じく〔万物を〕従わせた者と、従わせた相手とが、必然的に二者でなければならないという事実からもである。