Adversus Praxeam 7.1
Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit Deus: Fiat lux. Haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex Deo procedit: conditus ab eo primum ab cogitatum in nomine Sophiae: Dominus condidit me initium viarum.
PL 2, 161Bそこで、そのときにこそ、言葉自身もまた、神が「光あれ」と言われるとき、その姿と飾りを、すなわち音と声とを受け取る。これが言葉の完全な誕生である、神から進み出ることによって。すなわち、まず彼〔神〕によって思考として造られ、ソフィアの名のもとに〔こう言われる〕——「主は私を、その道の初めとして造られた」。
Adversus Praxeam 7.2
Dehinc generatus ad effectum: Cum pararet coelum, aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est, primogenitus (Col. I, 15), ut ante omnia genitus; et unigenitus (I Joan., IV, 9), ut solus ex Deo genitus: proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et Pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum (Ps. XLIV, 1).
PL 2, 161C次いで、実現へと生み出された——「彼が天を整えられたとき、私は共にそこにあった」。そしてそれから、彼〔言葉〕を自らに等しい者とし、そこから進み出ることによって彼は子とされた。長子(コロサイ1:15)——万物に先立って生まれた者として。また独り子(一ヨハネ4:9)——ただひとり神から生まれた者として。まさしく、神御自身の心の胎から生まれたのであり、父御自身が証しされるとおりである——「わが心は最も善き言葉を溢れ出させた」(詩篇44:1)。
Adversus Praxeam 7.3
Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius (Ps. II, 7): Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et: Ante luciferum genui te. Sic et Filius ex sua persona profitetur Patrem in nomine Sophiae: Dominus condidit me initium viarum in opera sua.
PL 2, 161Cそれから、喜びつつ、同じく喜んでいる彼〔子〕に向かって、彼〔父〕はその位格において語る(詩篇2:7)——「汝は私の子である。今日、私は汝を生んだ」。また「明けの明星に先立って、私は汝を生んだ」。同様に子もまた、自らの位格から、ソフィアの名のもとに父を言い表す——「主は、その業のうちに、私をその道の初めとして造られた」。
Adversus Praxeam 7.4
Ante omnes autem colles generavit me. Nam si hic quidem Sophia videtur dicere conditam se a Domino in opera et vias ejus; alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse, et sine illo nihil factum; sicut et rursum (Ps. XXXIII, 6): Sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ejus omnes vires eorum; utique eo spiritu qui sermoni inerat: apparet unam eamdemque vim esse nunc in nomine Sophiae, nunc in appellatione Sermonis; quae initium accepit viarum in Dei opera; et quae coelum confirmavit; per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est (Joan. I, 3).
PL 2, 161Cしかし「すべての丘に先立って、私を生んだ」。ここではソフィアが、自分は主によってその業と道のうちに造られたと言っているように見えるが、他の箇所では、言葉によって万物が造られ、彼なしには何ひとつ造られなかったことが示されている。ふたたび(詩篇33:6)こうも言われる——「彼の言葉によって天は固められ、彼の霊によってそのすべての力は固められた」。すなわち、言葉のうちに宿っていたその霊によってである。かくして、あるときはソフィアの名において、あるときは言葉という呼び名において、同一のひとつの力があることが明らかになる。その力は神の業のうちにその道の初めを受け、天を固め、それによって万物が造られ、それなしには何ひとつ造られなかった力である(ヨハネ1:3)。
Adversus Praxeam 7.5
Nec diutius de isto, quasi non de ipso sit sermo, et in sophiae, et in rationis, et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est Dei, de quo prodeundo generatus est.
PL 2, 162Aこの点についてはもはや長く論じまい——あたかも、ソフィアの名においても、理性の名においても、神的な精神と霊のあらゆる名においても、語られているのが彼自身のことではないかのように。その彼こそ、神の子とされた者であり、〔神から〕進み出ることによって生まれたのである。
Adversus Praxeam 7.6
Ergo inquis, das aliquam substantiam esse Sermonem, spiritu et Sophiae traditione constructam? Plane.
PL 2, 162Aそれでは、お前は言う——お前は、言葉が霊とソフィアの授与によって組み立てられたひとつの実体であることを認めるのか、と。確かに。
Adversus Praxeam 7.7
Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat secundus a Deo constitutus duos efficere, Patrem et Filium, Deum et Sermonem.
PL 2, 162Aお前は、彼が実体の特性によって事実のうえで実体的なものであることを欲しない——ある物・ある位格として見られうるようには。またそのようにして、神から第二の者として立てられた彼が、父と子、神と言葉という二つのものを成しうるようになることも、欲しないのである。
Adversus Praxeam 7.8
Quid est enim, dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et (sicut Grammatici tradunt) aer offensus, intelligibilis auditu; caeterum, vacuum nescio quid, et inane, et incorporale?
PL 2, 162B言葉とは、口の声と音、そして(文法家たちが伝えるとおり)打たれた空気であって、聴覚によって理解されるもの、それ以外の点では、何やら空虚なもの、うつろなもの、非物体的なものにほかならないではないか、とお前は言うであろう。
Adversus Praxeam 7.9
At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quae facta sunt per illum.
PL 2, 162Bだが私は言う——神から、うつろで空虚なものが出てくることなどありえなかった、と。それはうつろで空虚なものから発出させられたのではないのだから。また、これほど大きな実体から進み出て、これほど多くの実体を造ったものが、実体を欠くこともありえない。なぜなら、彼を通して造られたものは、彼自身が造ったものだからである。
Adversus Praxeam 7.10
Quale est ut nihil sit ipse, sine quo nihil factum est? ut inanis solida, et vacuus plena, et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando quid fieri diversum ejus per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est.
PL 2, 162B彼なしには何ひとつ造られなかったのに、彼自身が無であるとは、いったいどういうことか。うつろな者が堅固なものを、空虚な者が満ちたものを、非物体的な者が物体的なものを造ったとは、いったいどういうことか。なぜなら、たとえ何かが、それを造る手だてとなったものとは異なるものになりうるとしても、空虚でうつろなものを通しては何ひとつ造られえないからである。
Adversus Praxeam 7.11
Vacua et inanis res est Sermo Dei, qui Filius dictus est, qui ipse Deus cognominatus est, Et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1)? Scriptum est (Exod. XX, 7): Non sumes nomen Dei in vanum.
PL 2, 162B神の言葉は空虚でうつろなものであろうか——子と言われ、神御自身とも呼ばれるものが。「言葉は神のもとにあった、そして言葉は神であった」(ヨハネ1:1)ではないか。〔聖書に〕書いてある——「汝は神の名を空しく口にしてはならない」(出エジプト20:7)。
Adversus Praxeam 7.12
Hic certe est, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo (Philip, II, 6). In qua effigie Dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est?
PL 2, 162C確かにこの方こそ、神の形をもって立てられ、神と等しくあることを強奪とは思わなかった方である(フィリピ2:6)。神のどのような形においてか。ある形においてであって、決して無形においてではない。神が霊であるとしても、神が物体であることを誰が否定しようか。
Adversus Praxeam 7.13
Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et invisibilia illa quaecumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit!
PL 2, 162C霊とは、その固有の形における、その類に固有の物体だからである。そして、見えないものがいかなるものであれ、それらは神のもとにおいて、それぞれ固有の物体と固有の形を持ち、それによって神ひとりに対して見えるものとなる。まして、彼自身の実体から遣わされたものが、実体を欠くことなどありえようか。
Adversus Praxeam 7.14
Quaecumque ergo substantia Sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen Filii vindico; et dum Filium agnosco, secundum a Patre defendo.
PL 2, 162Cしたがって、言葉の実体がいかなるものであったにせよ、私はそれを位格と呼び、それに子という名を要求する。そして、子と認めることによって、私は〔子が〕父から出た第二の者であることを擁護するのである。