Adversus Praxeam 13.1
Ergo, inquit, si Deus dixit, et Deus fecit; si alius deus dixit, et alius fecit, duo dii praedicantur.
PL 2, 168C彼は言う。「では、もし神が言い、神が成したのであるならば、つまり一方の神が言い、他方の神が成したのであるならば、二柱の神が説かれることになる」と。
Adversus Praxeam 13.2
Si tam durus es, puta interim: et ut adhuc amplius hoc putes, accipe in Psalmo (XLIV, 7, 8) duos deos dictos: Thronus tuus, Deus, in aevum, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus.
PL 2, 168Cお前がそれほどまでに強情であるなら、さしあたりそう思っておくがよい。そして、お前がなおいっそうそう思うように、詩編において二柱の神が語られているところを受け取るがよい(詩編44:7、8)。「神よ、汝の王座はとこしえに続き、汝の王国の笏もまた然り。汝は正義を愛し、不義を憎んだ。それゆえ、神よ、汝の神は汝に油を注いだ。」
Adversus Praxeam 13.3
Si ad Deum loquitur, et unctum Deum a Deo affirmat, scilicet hic duos deos proponit. Inde et Esaias (Is. XLV, 14) ad personam Christi: Et sabain , inquit, viri elati ad te transibunt, et post te sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te Deus est.
PL 2, 168Cもし〔詩編が〕神に向かって語りかけ、神によって油注がれた神を断言しているのなら、まさにここに二柱の神が示されているではないか。そこからまた、イザヤもキリストの位格に向けてこう言っている(イザヤ45:14)。「サバの、丈高き人々は汝のもとへ渡って来て、汝の後に手を縛られたまま従い、汝を拝むであろう、汝のうちに神がおられるゆえに。」
Adversus Praxeam 13.4
Tu enim es Deus noster, et nesciebamus, Deus Israelis. Et hic enim dicendo, Deus in te et, tu Deus, duos proponit: qui erat, et in quo erat; Christum, et Spiritum.
PL 2, 168D「汝こそは我々の神であり、我々はそれを知らなかった、イスラエルの神よ。」ここでもまた、「汝のうちに神が」、そして「汝は神」と言うことによって、二者が示されている――うちにおられた方と、その方をうちに有しておられた方と。すなわちキリストと霊とである。
Adversus Praxeam 13.5
Ipsum plus est, quod in Evangelio totidem invenies; In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan. I, 1). Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed et nomen Domini in duobus lego; Dixit Dominus Domino meo.
PL 2, 168Dさらにいっそう明らかなことに、お前は福音書の中でも同じだけのことを見出すであろう。「初めに言葉があった、言葉は神のもとにあった、そして言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。おられた方が一人おり、そして、その方がそのもとにおられた別の方がいる。しかも私は、「主」という名が二者において読まれることを見出す。「主は我が主に言われた。」
Adversus Praxeam 13.6
Sede ad dexteram meam (Ps. CIX, 1). Et Esaias haec dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Is. LIII, 1.) Brachium enim tuum , non Domini dixisset, si non Dominum Patrem et Dominum Filium intelligi vellet.
PL 2, 168D「我が右に座せ」(詩編109:1)。そしてイザヤはこう言う。「主よ、我々が聞いたことを誰が信じたか。主の御腕は誰に啓示されたのか」(イザヤ53:1)。彼が「汝の御腕」ではなく「主の御腕」と言ったのは、父なる主と子なる主との両方が理解されることを望んだからにほかならない。
Adversus Praxeam 13.7
Etiam adhuc antiquior Genesis: Et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem de coelo a Domino (Gen. XIX, 24).
PL 2, 168Dさらにいっそう古い創世記にはこうある。「主はソドムとゴモラの上に、天から主のもとより、硫黄と火とを降らせた」(創世記19:24)。
Adversus Praxeam 13.8
Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et parabolis, sed in definitionibus et certis et simplicibus habent sensum?
PL 2, 168Dこれらが書かれていることを否定するか、さもなくば、お前は何者だというのか、これらが書かれているとおりに受け取られるべきではないと考えるとは。とりわけこれらの箇所は、比喩や譬え話の中にではなく、明確で確かで単純な意味を持つ定義の中に置かれているのだから。
Adversus Praxeam 13.9
Quod si ex illis es qui tunc Dominum non sustinebant Dei se Filium ostendentem, nec eum Dominum crederent, recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et filii Altissimi (Ps. LXXXII, 6).
PL 2, 169Bだが、もしお前が、当時、神の子であることを示した主を受け入れず、彼を主とも信じなかった者たちの側に属するのなら、お前もまた彼らと共に、こう書かれていることを思い出すがよい。「我は言った、汝らは神々である、いと高き方の子らである」(詩編82:6)。
Adversus Praxeam 13.10
Et: Stetit Deus in ecclesia deorum; ut si homines, per fidem filios Dei factos, deos Scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico Dei Filio Dei nomen jure contulisse. «Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum Scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices.» Absit.
PL 2, 169Bまた「神は神々の会衆の中に立たれた」ともある。もし聖典が、信仰によって神の子とされた人間たちを神々と呼ぶことを恐れなかったのなら、それが真にして唯一の神の子に、神という名をなおいっそう正当に与えたことを、お前は知るべきである。お前は言う。「それなら私は、今日もまた、これらの聖典の権威に基づいて、二柱の神と二人の主とをためらわず説くよう、お前を挑発しよう」と。断じてそうではない。
Adversus Praxeam 13.11
Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.
PL 2, 169B我々は、神の恩寵によって、とりわけパラクレートスの恩寵によって――人間の弟子ではなく――聖典の時期とその原因とを見極める者として、確かに二者、すなわち父と子とを立て、さらに聖なる霊と共に三者を立てる。それはオイコノミアの理に従うのであり、その理こそが数を成すのである。それは、諸君の倒錯が引き出すように父ご自身が生まれ苦しみを受けたと信じられることのないようにするためである。そのように信じることは許されない、なぜならそのようには伝えられていないからである。
Adversus Praxeam 13.12
Duos tamen Deos et duos Dominos nunquam ex ore nostro proferimus: non quasi non et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et Deus unusquisque; sed quoniam retro et duo dii et duo domini praedicabantur; ut, ubi venisset Christus, et Deus agnosceretur, et Dominus vocaretur, quia Filius Dei et Domini.
PL 2, 169Cしかしながら、我々は二柱の神、二人の主を、我々の口から発することは決してない。それは、父が神であり、子が神であり、聖なる霊も神であり、それぞれが神であることを否定するからではなく、むしろ、かつては二柱の神と二人の主とが説かれていたからである。それゆえ、キリストが来られたとき、彼は神と認められ、主と呼ばれるべきであった。彼は神にして主なる方の子だからである。
Adversus Praxeam 13.13
Si enim una persona et Dei et Domini in Scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen Dei et Domini.
PL 2, 169Cもし聖典において、神であり主であるのが一つの位格であると見出されていたなら、キリストが神と主という名を受けることは、当然認められなかったであろう。
Adversus Praxeam 13.14
Nemo enim alius praeter unus Deus et unus Dominus praedicabatur, et futurum erat ut ipse Pater descendisse videretur, quia unus Deus et unus Dominus legebatur; et tota oeconomia ejus obumbraretur, quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est.
PL 2, 169Cなぜなら、唯一の神と唯一の主のほかには誰も説かれておらず、唯一の神と唯一の主が読まれていた以上、まさに父ご自身が降りてきたと見なされることになったであろうからである。そして、信仰の材料として見越され、取り計らわれたそのオイコノミア全体が、覆い隠されてしまったであろう。
Adversus Praxeam 13.15
At ubi venit Christus, et cognitus est a nobis, quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a Patre, et cum Spiritu tertius, et jam Pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est jam nomen Dei et Domini in unionem; ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum Deum, et differentia constitueretur inter cultores unius, et plurimae divinitatis.
PL 2, 170Aしかし、キリストが来られ、我々に、彼こそがかつて数を成していた当の方であり、父から第二の者とされ、霊と共に第三の者とされ、そして父がまさに彼を通してより十全に顕されたのだと知られたとき、神と主という名は今や合一へと収められた。それは、諸国民が多数の偶像から離れて唯一の神へと移り行くとき、唯一の神の礼拝者たちと、多数の神性の崇拝者たちとの間に区別が立てられるようにするためであった。
Adversus Praxeam 13.16
Nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios lucis, lumen mundi unum et Deum et Dominum colentes, et nominantes.
PL 2, 170Aなぜなら、キリスト教徒は光の子らとして世において輝かねばならず、世の光である唯一の神にして主なる方を礼拝し、その名を呼びつつあるべきだったからである。
Adversus Praxeam 13.17
Caeterum, si ex conscientia qua scimus Dei nomen et Domini et Patri et Filio et Spiritui convenire, deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam ad martyria timidiores, quibus evadendi quoque pateret occasio jurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum dii plures.
PL 2, 170Aそもそも、もし我々が、神という名と主という名とが父にも子にも霊にも当てはまることを知っているというその認識から、彼らを神々、主たちと呼ぶとしたら、我々は殉教に対してさえいっそう臆病になり、自らの松明を消してしまったであろう。神々が多数いるという一部の異端者たちのように、直ちに神々や主たちにかけて誓う者たちには、それによって逃れる機会も開かれてしまうであろうから。
Adversus Praxeam 13.18
Itaque deos omnino non dicam, nec dominos; sed Apostolum sequar, ut si pariter nominandi fuerint Pater et Filius, Deum Patrem appellem, et Jesum Christum Dominum nominem.
PL 2, 170Bそれゆえ、私は神々とも主たちとも決して言わない。むしろ使徒に従い、もし父と子とを共に名指す必要があるなら、父を神と呼び、イエス・キリストを主と名づけるであろう。
Adversus Praxeam 13.19
Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Apostolus: Ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus in aevum omne (Rom. I, 7).
PL 2, 170Bしかし、キリストのみを神と言うこともできる、同じ使徒が言うように。「彼らから出たキリストは、万物の上にあって、永遠にわたって祝福される神である」(ローマ1:7)。
Adversus Praxeam 13.20
Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem autem nominans cujus est radius, non statim et radium solem appellabo.
PL 2, 170B実に私は、太陽の光線を単独で太陽と呼ぶこともあろう。しかし、その光線がそこから発するところの太陽を名指すとき、直ちにその光線をも太陽と呼ぶわけではない。
Adversus Praxeam 13.21
Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et radium ejus tam duas res, et duas species unius indivisae substantiae numerabo, quam Deum et Sermonem ejus, quam Patrem et Filium.
PL 2, 170Bというのも、私は二つの太陽を立てはしないが、それでも太陽とその光線とを、二つの物、そして分割されない一つの実体の二つの姿として数えるのであり、それは神とその言葉とについても、父と子とについても同様である。