テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 162D · 12 sectiones

Adversus Praxeam 8.1

1

Hoc si qui putaverit me προβολην aliquam introducere, id est, prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens; primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto, et re ac censu ejus, quia et haeresis potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suum strueret.

PL 2, 162D

もし誰かが、私がここに何らかのプロボレー、すなわち、あるものから他のものが発出させられることを持ち込んでいると考えるならば——ウァレンティヌスがそうしているように、アイオーンからまた別のアイオーンを次々に産み出すのと同じように——まず私はお前にこう言おう。真理もまたこの語を、そしてその事実と起源とを用いていないわけではない。異端こそ、むしろ真理からこれを受け取って、自分の偽りを組み立てたのである。

Adversus Praxeam 8.2

2

Prolatus est sermo Dei, annon? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce probolam veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata est. Jam nunc quaeritur, quis quomodo utatur aliqua re, et vocabulo ejus.

PL 2, 163A

神の言葉は発出させられたのか、それとも違うのか。ここで私と歩みを止めて立つがよい。もし発出させられたのであれば、それが真理のプロボレーであることを知れ。そして、異端が真理から何を模倣したかは、異端自身の考えることである。今や問われているのは、誰がどのようにして、あるものと、その名とを用いるか、である。

Adversus Praxeam 8.3

3

Valentinus probolas suas discernit et separat ab auctore: et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat. Denique, desiderat nosse, nec potest; imo et pene devoratur, et dissolvitur in reliquam substantiam.

PL 2, 163A

ウァレンティヌスは、自分の説くプロボレーたちを、その創始者から区別し分離する。そしてそのようにして、彼〔創始者〕から遠く隔てて置くので、アイオーンは父を知らない。ついには、知ることを望みながらも、知ることができない。それどころか、ほとんど呑み込まれ、残りの実体のうちに解け去ってしまうのである。

Adversus Praxeam 8.4

4

Apud nos autem solus Filius Patrem novit (Matt. XI, 27), et sinum Patris ipse exposuit (Joan. I, 18), et omnia apud Patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a Patre, ea et loquitur (Joan. VIII, 26).

PL 2, 163A

だが我々のもとでは、ただ子だけが父を知り(マタイ11:27)、父の懐を自ら示し(ヨハネ1:18)、父のもとにあるすべてを聞き見て、父から命じられたことを語るのである(ヨハネ8:26)。

Adversus Praxeam 8.5

5

Nec suam, sed Patris perfecit voluntatem (Joan. VI, 38), quam de proximo, imo de initio noverat. Quis enim scit quae sint in Deo, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11). Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus.

PL 2, 163B

そして自分の意志ではなく、父の御旨を成し遂げた(ヨハネ6:38)。それを子は間近から、それどころか初めから知っていたのである。なぜなら、神のうちにあることを知る者は、神のうちにある霊のほかにいないからである(一コリント2:11)。しかるに言葉は霊によって組み立てられており、いわば、言葉の物体は霊なのである。

Adversus Praxeam 8.6

6

Sermo ergo et in Patre semper, sicut dicit: Ego in Patre (Joan. XIV, 11). Et apud Deum semper, sicut scriptum est: Et Sermo erat apud Deum (Joan. I, 1). Et nunquam separatus a Patre, aut alius a Patre, quia, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30).

PL 2, 163B

こうして言葉は、常に父のうちにある。彼が言うとおりである——「私は父のうちにある」(ヨハネ14:11)。また、常に神のもとにある。〔聖書に〕書いてあるとおりである——「そして言葉は神のもとにあった」(ヨハネ1:1)。そして、父から分離されたことも、父とは別のものであることもない。なぜなら「私と父とは一つである」からである(ヨハネ10:30)。

Adversus Praxeam 8.7

7

Haec erit probola veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus Filium a Patre, sed non separatum, Protulit enim Deus Sermonem, quemadmodum etiam Paracletus docet, sicut radix fruticem, et fons fluvium, et sol radium.

PL 2, 163B

これこそ真理のプロボレーであり、一体性の守り手である。それによって我々は、子が父から発出させられたのであって、分離されたのではない、と言うのである。なぜなら神は言葉を発出させたのであるが、それはパラクレートスもまた教えるとおり、根が若枝を、泉が川を、太陽が光線を〔発出させる〕のと同じだからである。

Adversus Praxeam 8.8

8

Nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim Filium dicere, et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium; quia omnis origo patens est; et omne quod ex origine profertur, progenies est, multo magis Sermo Dei, qui etiam proprie nomen Filii accepit: nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a Deo Sermo.

PL 2, 163C

実に、これらの姿もまた、それらが出て来るもとの実体のプロボレーなのである。私は、根の若枝を、泉の川を、太陽の光線を子と呼ぶことをためらわない。なぜなら、あらゆる起源は開かれており、起源から発出させられるものはすべて子孫だからである。まして神の言葉においてはなおさらである——彼はまさしく子という名をそのものとして受けたのだから。とはいえ、若枝が根から区別されないように、川が泉から区別されないように、光線が太陽から区別されないように、言葉も神から区別されることはない。

Adversus Praxeam 8.9

9

Igitur secundum horum exemplorum formam, profiteor me duos dicere, Deum et Sermonem ejus, Patrem et Filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed conjunctae. Et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae.

PL 2, 163C

したがって、これらの実例の形にしたがって、私は自分が二つのものを言っていると公言する——神とその言葉、父とその子とを。なぜなら、根と若枝とは二つの物であるが、結び合わされている。泉と川とは二つの姿であるが、分たれていない。

Adversus Praxeam 8.10

10

Et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo, secundum sit ejus necesse est de quo prodit, non ideo tamen est separatum. Secundus autem ubi est, duo sunt. Et tertius ubi est, tres sunt.

PL 2, 163C

太陽と光線とは二つの形であるが、結びついている。何かから出て来るものはすべて、それが出て来るもとに対して必然的に第二のものであるが、だからといって分離されているのではない。しかし第二のものがあるところには、二つのものがある。そして第三のものがあるところには、三つのものがある。

Adversus Praxeam 8.11

11

Tertius enim est spiritus a Deo et Filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice. Et tertius a fonte, rivus ex flumine. Et tertius a sole, apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit.

PL 2, 163D

なぜなら、神と子から出る第三のものは霊であり、それは根から出て若枝から出る果実が第三のものであるのと同じであり、泉から出て川から出る小流れが第三のものであるのと同じであり、太陽から出て光線から出る光の先端が第三のものであるのと同じだからである。とはいえ、いずれも、それぞれが自らの固有性を引き出すその源から疎外されることはない。

Adversus Praxeam 8.12

12

Ita trinitas per consertos et connexos gradus a Patre decurrens, et monarchiae nihil obstrepit, et oeconomiae statum protegit.

PL 2, 164A

このようにして、三一性は、結び合わされ連なった段階を経て父から流れ下りながらも、モナルキアに何の障りともならず、オイコノミアの状態を守るのである。