Adversus Praxeam 21.1
Adspice itaque quanta praescribat tibi etiam in Evangelio, ante Philippi consultationem, et ante omnem argumentationem tuam.
PL 2, 179Cされば見るがよい——フィリポの問いかけより前に、そしてお前のあらゆる論法よりも前に、福音書の中でさえ、いかに多くのことがお前に対して明確な規定を下しているかを。
Adversus Praxeam 21.2
Et in primis, ipsa statim praefatio Joannis Evangelizatoris demonstrat, quod retro fuerit, qui caro fieri habebat: In principio erat Sermo (Joan. I, 1), et Sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Hic erat in principio apud Deum.
PL 2, 179Cそしてまず、ヨハネという福音記者の序文そのものが、肉となるべき者がそれ以前から在ったことを、直ちに示している——「初めに言葉があった。この言葉は神のもとにあった。そして言葉は神であった。この者は初めに神のもとにあった」(ヨハネ1:1)。
Adversus Praxeam 21.3
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet, quam quomodo scripta sunt, indubitanter alius ostenditur, qui fuerit a principio, alius apud quem fuit: alium Sermonem esse, alium Deum (licet et Deus Sermo, sed qua Dei Filius, non qua Pater); alium per quem omnia, alium a quo omnia.
PL 2, 179C「すべては彼を通して造られ、彼なしには何も造られなかった。」もしこれを、書かれている通り以外には受け取れないとすれば、疑いなく、初めから在った者と、その者がともにあった相手とが、別であることが示される。すなわち、言葉は別であり、神は別である(もっとも言葉も神ではあるが、それは父としてではなく神の子としてである)。すべてがそれを通してある者と、すべてがそれから出る者とは、別なのである。
Adversus Praxeam 21.4
Alium autem quomodo dicamus, saepe jam edidimus; quo alium dicamus necesse est, ne eumdem; alium autem, non quasi separatum, sed dispositione alium, non divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cujus erat Sermo.
PL 2, 180Aしかし、いかなる意味で「別」と言うのかは、我々はすでにしばしば述べてきた。すなわち、同一者とならぬために「別」と言わねばならないのであるが、この「別」とは、分離された者としてではなく、配剤において別であって、分割においてではない。したがって、肉となったのはこの者であって、その言葉の持ち主自身ではない。
Adversus Praxeam 21.5
Hujus gloria visa est tanquam unici a Patre, non tanquam Patris. Hic unus sinum Patris disseruit, non sinum suum Pater. Praecedit enim; Deum nemo vidit unquam. Idem et agnus Dei ab Joanne designatur, non ipse cujus est dilectus.
PL 2, 180Aこの者の栄光は、父から出た独り子の栄光として見られたのであり、父自身の栄光としてではなかった。この者ひとりが父のふところを解き明かしたのであり、父がみずからのふところを解き明かしたのではない。なぜなら、その前には「神を見た者はいまだかつて誰もいない」〔とある〕からである。同じ者が、ヨハネによって「神の子羊」と名指されるのであり、その者を愛する当人ではない。
Adversus Praxeam 21.6
Certe Filius Dei semper, sed non ipse cujus est Filius. Hoc eum Nathanael statim sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es Filius Dei. (Joan. I, 50; Matt. XVI, 16).
PL 2, 180A確かに、この者は常に神の子であるが、その子の持ち主である当人ではない。このことを、ナタナエルは直ちに彼について感じ取った。他の箇所でペトロもそうである——「汝は神の子なり」(ヨハネ1:50、マタイ16:16)。
Adversus Praxeam 21.7
Hoc et ipse recte sensisse illos confirmat, Nathanaeli quidem respondens: Quia dixi , Vidi te sub ficu, ideo credis (Joan. II, 50); Petrum vero beatum affirmans, cui non caro, neque sanguis revelasset (quod et Patrem senserat), sed Pater qui in coelis est (Matt. XVI, 17).
PL 2, 180Bそして、彼らが正しく感じ取ったことを、彼自身が確証している。ナタナエルには「われ、汝がいちじくの木の下にいるのを見たと言ったゆえに、汝は信じるのか」(ヨハネ2:50)と答え、ペトロについては、これを啓示したのは肉でも血でもなく(ペトロ自身、それが父であると感じ取っていた)、天にいます父であると告げて、彼を幸いなる者と呼んでいる(マタイ16:17)。
Adversus Praxeam 21.8
Quo dicto utriusque personae constituit distinctionem, et Filii in terris, quem Petrus agnoverat Dei Filium, et Patris qui in coelis, qui Petro revelaverat quod Petrus agnoverat Dei Filium Christum. Cum in templum introiit, aedem Patris appellat, ut Filius.
PL 2, 180Bこの言葉によって、彼は両者の位格の区別を打ち立てた——すなわち、地にあってペトロが神の子と認めた子と、天にいて、ペトロが認めたところの事柄、すなわちキリストが神の子であることをペトロに啓示した父とである。神殿に入ったとき、彼は子としてそれを父の家と呼ぶ。
Adversus Praxeam 21.9
Cum ad Nicodemum dicit: Ita dilexit Deus mundum, ut Filium suum unicum dederit, in quem omnis qui crediderit, non pereat, sed habeat vitam sempiternam (Joan. III, 16).
PL 2, 180Bニコデモに向かって彼が語るとき——「神はかくも世を愛したので、その独り子を与えた。彼を信じる者はみな滅びず、永遠の生命を得るためである」(ヨハネ3:16)。
Adversus Praxeam 21.10
Et rursus (Ibid. 17): Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum. Qui crediderit in illum, non judicatur; qui non crediderit in illum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei.
PL 2, 180Cそして再び(ヨハネ3:17)——「神がその子を世に遣わしたのは、世を裁くためではなく、世が彼によって救われるためである。彼を信じる者は裁かれず、信じない者はすでに裁かれている。神の独り子の名を信じなかったからである」。
Adversus Praxeam 21.11
Joannes autem cum interrogaretur quidde Jesu contingeret: Pater, inquit, diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui non credit in Filium Dei, non videbit Deum, sed ira Dei manebit super eum (Joan. III, 35, 36).
PL 2, 180Cさて、ヨハネは、イエスに関わることを問われたとき、こう言っている——「父は子を愛し、すべてを彼の手に委ねられた。子を信じる者は永遠の生命を持ち、神の子を信じない者は神を見ることなく、神の怒りがその上にとどまる」(ヨハネ3:35, 36)。
Adversus Praxeam 21.12
Quem vero Samaritidi ostendit? Si Messiam qui dicitur Christus, Filium utique se, non Patrem demonstravit, qui et alibi Christus Dei Filius, non Pater dictus est. Exinde discipulis: Meum est, inquit, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut consummem opus ejus.
PL 2, 180Cでは、サマリアの女に彼は誰を示したのか。もし「キリストと呼ばれるメシア」として自らを示したのであれば、彼が示したのは確かに子であって、父ではない。この方は他の箇所でも、キリストにして神の子と言われ、父とは言われていない。それゆえ弟子たちには、こう言う——「われを遣わした方の御旨を行い、その業を成し遂げることこそ、わがつとめである」。
Adversus Praxeam 21.13
Et ad Judaeos, de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Pater et ego, Filius dicit.
PL 2, 181Aそしてユダヤ人たちに、中風の者の癒しについてこう言う——「わが父は今なお働いておられる、われも働く」(ヨハネ5:17)。「父と、われと」——子はそう言うのである。
Adversus Praxeam 21.14
Denique, propter hoc magis Judaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum, sed quod patrem suum Deum diceret, aequans se Deo. Tunc ergo dicebat ad eos: Nihil Filius facere potest a semetipso, nisi viderit Patrem facientem (Joan. V, 19).
PL 2, 181A実に、ユダヤ人たちがいっそう彼を殺そうとしたのは、彼が安息日を破ったからだけではなく、神を自分の父と呼んで、自分を神と等しい者としたからである。そこで彼は彼らに向かって言った——「子は、父がなさるのを見るのでなければ、自分からは何もなすことができない」(ヨハネ5:19)。
Adversus Praxeam 21.15
Quae enim ille facit, eadem et Filius facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstravit illi quae ille fecit, et majora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini. Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat .
PL 2, 181A「彼がなすことを、子もまた同じくなすからである。父は子を愛し、みずからのなすところをことごとく彼に示し、これよりもさらに大いなる業を彼に示した、汝らが驚くためにである。父が死者を起こして生かすように、子もまた、その望む者を生かすのである。」
Adversus Praxeam 21.16
Neque enim Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, uti omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem. Qui non honorat Filium, non honorat Patrem, qui Filium misit.
PL 2, 181B「父は裁くことをせず、すべての裁きを子にお委ねになった。それはすべての人が、父を敬うように子を敬うためである。子を敬わない者は、子を遣わした父をも敬わない。」
Adversus Praxeam 21.17
Amen, amen dico vobis, quod qui audit sermones meos , et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non venit , sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet hora, qua mortui audient vocem Filii Dei; et cum audierint, vivent.
PL 2, 181B「まことに、まことに汝らに告げる。わが言葉を聞き、われを遣わした方を信じる者は、永遠の生命を持ち、裁きに至ることなく、死から生命へと移っている。まことに汝らに告げる。死せる者たちが神の子の声を聞く時が来る。そしてそれを聞いた者たちは生きるであろう。」
Adversus Praxeam 21.18
Sicut enim Pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et Filio dedit vitam aeternam habere in semetipso, et judicium dedit illi facere in potestate, qua filius hominis est; per carnem scilicet, sicut et Filius Dei per spiritum ejus.
PL 2, 181B「父がみずからから永遠の生命を持つように、子にもみずからのうちに永遠の生命を持つことを与えられた。そして、彼が人の子であるその権力において、裁きをなすことをも彼に与えられた」——すなわち肉によってである。ちょうど神の子であるのはその霊によってであるのと同様に。
Adversus Praxeam 21.19
Adhuc adjicit: Ego autem habeo majus quam Joannis testimonium (Joan. V, 36, 37). Opera enim quae Pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent, quod me Pater miserit. Et qui me misit Pater, ipse testimonium dixit de me.
PL 2, 181B彼はさらに付け加える——「われには、ヨハネのものよりも大いなる証言がある。父がわれに成し遂げるようにと与えられた業、まさにそれらの業が、父がわれを遣わしたことについて、われについての証言を与えるのである。そして、われを遣わした父ご自身が、われについて証言を語られた」(ヨハネ5:36, 37)。
Adversus Praxeam 21.20
Subjungens autem: Neque vocem ejus audistis unquam, neque formam ejus vidistis; confirmat retro non Patrem, sed Filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit: Ego veni in Patris mei nomine, et non me recepistis (Joan. V, 43).
PL 2, 181Cそして、こう付け加えている——「汝らは彼の声を一度も聞いたことがなく、その形を見たこともない」。これによって、以前に見られ聞かれていたのは父ではなく子であったことが確かめられる。そしてついに彼は言う——「われはわが父の名によって来たのに、汝らはわれを受け入れなかった」(ヨハネ5:43)。
Adversus Praxeam 21.21
Adeo semper Filius erat in Dei et Regis et Domini, et Omnipotentis, et Altissimi nomine. Interrogantibus autem quid facere debeant, respondit: Ut credatis in eum quem Deus misit (Joan. VI, 29).
PL 2, 181Cかくして子は常に、神・王・主・全能者・至高者という名のもとにあったのである。〔人々が〕何をなすべきか問うたのに対しては、彼はこう答えた——「汝らが、神の遣わした者を信じることである」(ヨハネ6:29)。
Adversus Praxeam 21.22
Panem quoque se affirmat, quem Pater praestaret de coelo (Joan. VI, 32). Ergo omne quod ei daret Pater ad se venire, nec rejecturum se, quia de coelo descendisset, non ut suam, sed ut Patris faceret voluntatem: voluntatem autem Patris esse, uti qui viderit Filium, et crediderit in eum, vitam et resurrectionem consequatur (Joan. VI, 35): neminem porro ad se venire posse, nisi quem Pater adducat : omnem qui a Patre audisset et didicisset, venire ad se (Joan. VI, 14).
PL 2, 181C彼はまた、みずからを、父が天から与えるパンであると言明する(ヨハネ6:32)。それゆえ、父が彼に与えるものはすべて彼のもとに来るのであり、彼はそれを退けることはない。なぜなら、彼が天から降ったのは、自分の意志ではなく父の御旨を行うためだからである。そして父の御旨とは、子を見て彼を信じる者が、生命と復活とを得ることである(ヨハネ6:35)。しかも、父が引き寄せる者でなければ、誰も彼のもとに来ることはできず、父から聞いて学んだ者はみな彼のもとに来る、〔と言う〕(ヨハネ6:14)。
Adversus Praxeam 21.23
Non quasi Patrem aliquis viderit, adjiciens et hic, ut ostenderet Patris esse Sermonem per quem docti fiant. At cum discedunt ab eo multi (Joan. VI, 66), et Apostolis suis offert, si velint discedere et ipsi, quid respondit Simon Petrus?
PL 2, 182Aここでも彼は、あたかも誰かが父を見たかのようにではないと付け加えている。これは、人々が教えられるのは父の言葉を通してであることを示すためである。ところが、多くの者が彼のもとを去るとき(ヨハネ6:66)、彼が使徒たちにも、彼らもまた去りたいのかと申し出たとき、シモン・ペトロは何と答えたか。
Adversus Praxeam 21.24
Quo discedimus ? verba vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum esse, an Patris Christum?
PL 2, 182A「我々はどこへ去ろうか。汝は生命の言葉を持っておられる。そして我々は、汝がキリストであると信じている。」この者は父であったのか、それとも父のキリストであったのか。