Adversus Praxeam 17.1
Facilius existimaverunt Patrem in Filii nomine egisse, quam Filium in Patris; dicente ipso Domino: Ego veni in Patris mei nomine (Joan. V, 43). Item ad ipsum Patrem: Nomen tuum manifestavi hominibus (Joan. XVII, 6).
PL 2, 176A彼らは、子が父の名において行動したというよりも、父が子の名において行動したと考える方が容易だとみなした。主ご自身がこう言われているにもかかわらず。「私は父の名によって来た」(ヨハネ5:43)。また父ご自身に対しては、「私は汝の名を人々に明らかにした」(ヨハネ17:6)。
Adversus Praxeam 17.2
Condicente etiam Scriptura: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matt. XXI, 6), utique Filius in Patris nomine. Sed et nomina Patris, Deus omnipotens, Altissimus , Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est.
PL 2, 176B聖典もまた符合してこう告げる。「主の名によって来る者は祝福されている」(マタイ21:6)。当然、これは父の名における子のことである。しかし、父の名には他にも、全能の神、至高者、もろもろの力の主、イスラエルの王、「在る者」がある。
Adversus Praxeam 17.3
Quatenus ita scripturae docent, haec dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse. Omnia, inquit, Patris mea sunt. Cur non et nomina?
PL 2, 176B聖典がこのように教えているかぎり、我々は、これらの名が子にも帰属し、子はこれらの名において来たのであり、これらの名において常に行動してきたのであり、こうしてそれらを自らのうちに人々へと明らかにしてきたのだ、と言う。「父のものはすべて私のものである」と子は言う。ならば、名もまたそうではないか。
Adversus Praxeam 17.4
Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt.
PL 2, 176Bそれゆえ、お前が「全能の神」、「至高者」、「もろもろの力の神」、「イスラエルの王」、そして「在る者」と読むとき、これらを通して子もまた示されているのではないかを見よ。全能の神であるのは、当然の権利として、全能の神の言葉であり、また万物の権力を受けたゆえである。至高者であるのは、神の右にあって高く上げられたからであり、ペトロが使徒行伝(2:22)で語っているとおりである。もろもろの力の主であるのは、万物が父によってこの方に服せしめられたからである。イスラエルの王であるのは、この民の割り当てが特にこの方に帰したからである。同様に「在る者」であるのは、多くの者が子と呼ばれても、実際にはそうでないからである。
Adversus Praxeam 17.5
Si autem volunt et Christi nomen Patris esse, audient suo loco. Interim, hic mihi promotum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Joannis proferunt: Ego Dominus qui est , et qui fuit, et venit omnipotens; et sicubi alibi Dei omnipotentis appellationem non putant etiam Filio convenire: quasi qui venturus est, non sit omnipotens, cum et Filius omnipotentis tam omnipotens sit , quam Deus Dei Filius.
PL 2, 176Cしかし、もし彼らが「キリスト」という名もまた父のものであると望むなら、しかるべき箇所でそれについて聞くことになろう。さしあたり、ここで、彼らがヨハネの黙示録から持ち出す事柄に対する答えを差し出しておこう。「私は在り、かつてあり、そして来たる、全能の主である」。彼らは、ここであれ他のどこであれ、「全能の神」という呼び名が子にもふさわしいとは思っていない。あたかも、来たるべき者が全能でないかのように。しかし、全能者の子が全能であるのは、神の子が神であるのと同様なのである。