テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput I 第I章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 154D · 12 sectiones

Adversus Praxeam 1.1

1

Varie diabolus aemulatus est veritatem. Affectavit illam aliquando defendendo concutere. Unicum Dominum vindicat omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat.

PL 2, 154D

悪魔は様々な仕方で真理に張り合ってきた。あるときは真理を弁護することによって、これを揺り動かそうと企てた。彼は全能にして世界の創造者である唯一の主を擁護する。唯一なる方からしてすら異端を作り出すためである。

Adversus Praxeam 1.2

2

Ipsum dicit Patrem descendisse in Virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Jesum Christum.

PL 2, 154D

彼は、まさにその父が処女に降り、まさにその父が彼女から生まれ、まさにその父が苦しみを受け、ついにはまさにその父がイエス・キリストそのものであると言う。

Adversus Praxeam 1.3

3

Excidit sibi coluber, quia Jesum Christum post baptisma Joannis tentans, ut Filium Dei aggressus est; certus filium Deum habere, vel ex ipsis Scripturis de quibus tunc tentationem struebat: Si tu es filius Dei, dic ut lapides isti panes fiant; item: Si tu es filius Dei, dejice te hinc: scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te (utique Pater) ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum offendas. (Matth. IV, 3-6; Ps. XC, 11).

PL 2, 154D

蛇はここで自らにつまずいた。彼はヨハネの洗礼の後にイエス・キリストを試みたとき、〔イエスを〕神の子として攻めたのであり、神が子を有することを確信していたからである——しかもそれは、彼がまさにその試みを組み立てた聖典そのものによってもそうであった。「もしお前が神の子であるなら、これらの石がパンとなるよう命じよ」。また、「もしお前が神の子であるなら、ここから身を投げよ。お前について天使たちに命じられている——当然、父がである——お前をその手で支え、お前の足が石に打ち当たることのないようにと書かれているのだから」。(マタイ4:3-6;詩篇90:11)

Adversus Praxeam 1.4

4

Aut numquid mendacium Evangeliis exprobravit, dicens: «Viderit Matthaeus et Lucas: caeterum, ego ad ipsum Deum accessi, ipsum omnipotentem cominus tentavi. Ideo et accessi, ideo et tentavi.

PL 2, 155A

あるいは彼は福音書を偽りだと責めたことがあっただろうか、こう言って。「それはマタイとルカ自身の考えることである。しかし私は、その神御自身に近づき、その全能者御自身とじかに渡り合って試みたのだ。だからこそ近づき、だからこそ試みたのだ。

Adversus Praxeam 1.5

5

Caeterum, si filius Dei esset, nunquam illum fortasse dignarer?» Sed enim ipse potius a primordio mendax est (I Joan. III, 8); et si quem hominem de suo subornaverit, ut Praxean.

PL 2, 155A

「しかし、もし彼が神の子であったのなら、私はおそらく彼を相手にする値打ちなど決して認めなかったとでもいうのか」。しかし実のところ、彼こそはじめから偽り者なのである(一ヨハネ3:8)。そして、彼が自らの側から誰か人間を手先に仕立てたのであれば、その者もまた——たとえばプラクセアスのように——偽り者なのである。

Adversus Praxeam 1.6

6

Nam iste primus ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romae; homo et alias inquietus, insuper de jactatione martyrii inflatus, ob solum et simplex et breve carceris taedium; quando et si corpus suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem Dei non habens (I Cor., XIII, 3), cujus charismata quoque expugnavit.

PL 2, 155B

というのも、この者こそアシアから初めてこの種の倒錯をローマに持ち込んだ人物だからである。彼はもとより落ち着きのない男であり、その上、ただ一度きりの、単純で短い獄中の煩わしさだけを理由に、殉教の誇示によって思い上がっていた。たとえ自分の肉体を焼かれるために引き渡したとしても、彼には何の益もなかったであろう。神への愛を持たない者だからである(一コリント13:3)。しかも彼は、その神の賜物をも攻め潰したのである。

Adversus Praxeam 1.7

7

Nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem jam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum asseverando, et praecessorum ejus auctoritates defendendo, coegit et litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito recipiendorum charismatum concessare.

PL 2, 155B

というのも、この同じ人物は、当時すでにモンタヌス、プリスカ、マクシミラの預言を認め、その承認からアシアとフリギアの諸教会に平和をもたらそうとしていたローマの司教に対し、その預言者たちとその教会について偽りを言い立て、またその司教の前任者たちの権威を盾に取ることによって、すでに発せられていた平和の書簡を撤回させ、〔預言の〕賜物を受け入れるという決意を思いとどまらせたからである。

Adversus Praxeam 1.8

8

Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit, prophetiam expulit, et haeresim intulit; Paracletum fugavit, et Patrem crucifixit.

PL 2, 156A

こうしてプラクセアスは、ローマにおいて悪魔の二つの仕事を成し遂げた。すなわち、預言を追い出し、異端を持ち込んだ。パラクレートスを追い払い、父を十字架につけたのである。

Adversus Praxeam 1.9

9

Fructicaverant avenae praxeanae, hic quoque superseminatae, dormientibus multis (Matth., XIII, 26) in simplicitate doctrinae; traductae dehinc per quem Deus voluit, etiam evulsae videbantur.

PL 2, 156A

プラクセアスの毒麦は、ここにもまた蒔かれ、教えの素朴さのうちに多くの者が眠っている間に(マタイ13:26)芽を出していた。その後、神が望まれたある人物によって暴かれ、抜き取られたようにさえ見えた。

Adversus Praxeam 1.10

10

Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua; et manet chirographum apud Psychicos, apud quos tunc gesta res est, exinde silentium. Et nos quidem postea agnitio Paracleti, atque defensio, disjunxit a Psychicis.

PL 2, 156A

実に、かの以前の教師〔プラクセアス〕は、自らの訂正について証書をもって誓約していた。その自筆の証文は、事の起こった当時の「プシュキコイ」(すなわち魂的な者たち)のもとに今なお残っており、それ以来沈黙が続いている。そして我々は、後にパラクレートスの承認とその弁護とによって、「プシュキコイ」から袂を分かった。

Adversus Praxeam 1.11

11

Avenae vero illae utique tunc semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate latitavit, et nunc denuo erupit.

PL 2, 156A

しかし、かの毒麦は当然そのときすでに種を撒き散らしていた。こうしてその種はしばらくの間、偽善によって、狡猾な生命力のうちに身を潜めていたが、いま再び噴き出してきたのである。

Adversus Praxeam 1.12

12

Sed et denuo eradicabitur, si voluerit Dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur omnes adulterae fruges, et cum caeteris scandalis igni inextinguibili cremabuntur (ibid.).

PL 2, 156B

しかし、主が望まれるなら、この機会にこれもまた再び根こそぎにされるであろう。もしそうでなければ、その日にすべての不義なる実りが集められ、他のつまずきの種とともに消えることのない火で焼かれるであろう(マタイ13:26)。