Adversus Praxeam 22.1
Cujus autem doctrinam dicit ad quam mirabantur? suam, an Patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non Pater, sed Filius: Neque me scitis, inquit (Joan. VII, 28), unde sim, et non veni a meipso; sed est verus qui me misit, quem vos non nostis.
PL 2, 182Aところで、彼らが驚嘆したその教えを、〔主は〕誰のものと言うのか。自らのものか、それとも父のものか。人々が互いに、彼こそキリストではないか——当然、父ではなく子として——と等しく訝っていたときに、〔主は〕こう言われている(ヨハネ7:28)。「汝らは私を知らない、私がどこから来たのかも。私は自分から来たのではない。私を遣わした方こそ真実であるが、汝らはその方を知らない」。
Adversus Praxeam 22.2
Ego novi illum, qui ab illo sum , et ille me misit: Non dixit, quia ipse sum, et ipse me misi; sed: ille misit. Item, cum misissent ad invadendum eum Pharisaei: Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum; et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum?
PL 2, 182B「私はその方を知っている。私はその方から出た者であり、その方が私を遣わされたのだ」。〔主は〕「私自身がその方であり、私自身が私を遣わした」とは言わず、「あの方が遣わした」と言われた。また、ファリサイ派の者たちが彼を捕らえに人を遣わしたとき、「今しばらく私は汝らと共にいる。そして私を遣わした方のもとへ行く」と言われた。ところで、〔主が〕自分はただひとりであることを否定されるのは、いったいどこにおいてか。
Adversus Praxeam 22.3
Sed ego, inquit, et qui me misit Pater; nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? imo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse.
PL 2, 182B「しかし私と、私を遣わした父とは」と〔主は〕言われる。これは二者を示しているのではないか、しかも分離されない二者として。それどころか、〔主が〕教えていたことの全体は、まさにこの、分離されない二者であるということであった。
Adversus Praxeam 22.4
Siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem, subjungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit Pater.
PL 2, 182Bすなわち、二人の人間の証言を確証する律法を提示しつつ、〔主は〕こう付け加えられる。「私は自分について証言し、私を遣わした父も私について証言する」。
Adversus Praxeam 22.5
Quod si unus esset, dum idem est et Filius et Pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis, non unius testimonio, sed duorum.
PL 2, 182Bもし〔父と子が〕唯一者であり、子であることと父であることとが同一であるとすれば、〔主は〕信を負わせるあの律法の擁護を、すなわち一人の証言ではなく二人の証言を求める律法を、用いはしなかったであろう。
Adversus Praxeam 22.6
Item, interrogatus ubi esset Pater, neque se, neque Patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos; quod si ipsum nossent, Patrem nossent, non quidem quasi ipse esset Pater et Filius, sed quia per individuitatem neque agnosci, neque ignorari alter sine altero potest.
PL 2, 182Bまた、父はどこにいるのかと問われたとき、〔主は〕自分も父も彼らには知られていないと答え、二者ともに知られていないと言われた。もし彼らが〔主〕自身を知っていたなら、父をも知っていたはずである——それは〔主〕自身が父であり子でもあるからではなく、不可分性のゆえに、一方が他方なしには知られることも、知られずにいることもできないからである。
Adversus Praxeam 22.7
Qui me, ait, misit, verax est; et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum. Interpretante extrinsecus Scriptura, non cognovisse illos quod de Patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones Patris in Filio esse, legendo apud Hieremiam (Jerem. I, 9): Et dixit mihi Dominus, «Ecce dedi sermones meos in os tuum; » Et apud Isaiam (Is. I, 4): Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem.
PL 2, 182C「私を遣わした方は真実である。そして私は、その方から聞いたことを世に語るのだ」と〔主は〕言われる。〔このことについて〕聖典が外から解き明かすところによれば、彼らは〔主が〕父について語られたことを理解していなかった、というのも、父の言葉が子のうちにあることを知っているべきであったからである。それはエレミヤ書に読むとおりである(エレミヤ1:9)。「主は私にこう言われた、『見よ、私は我が言葉を汝の口に授けた』」。またイザヤ書にも(イザヤ1:4)、「主は、いつ言葉を語るべきかを知るための教えの舌を私に与える」とある。
Adversus Praxeam 22.8
Sicut ipse rursus: Tunc, inquit (Joan. VIII, 28), cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar: sed sicut me docuit, ita et loquor; quia et qui me misit, mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum.
PL 2, 182C同じく〔主〕自身もまた、こう言われる(ヨハネ8:28)。「そのとき汝らは、私がそれであること、そして私が自分から何も語らないことを知るであろう。私はただ、私に教えられたとおりに語るのだ。私を遣わした方は私と共にいるからである」。これもまた、分かたれない二者であることの証しである。
Adversus Praxeam 22.9
Item, in altercatione Judaeorum, exprobrans quod occidere eum vellent: Ego, inquit, quae vidi penes Patrem meum, loquor; et vos quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis: et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a Deo; et: Si Deus esset pater vester, dilexissetis me.
PL 2, 182Dまた、ユダヤ人たちとの論争のうちで、彼らが〔主を〕殺そうとしていることを咎めて、こう言われる。「私は、我が父のもとで見たことを語る。汝らは、汝らの父のもとで見たことを行っている。そして今、汝らは、神から聞いた真理を汝らに語った一人の人間を殺そうとしている」。また「もし神が汝らの父であったなら、汝らは私を愛したであろう」。
Adversus Praxeam 22.10
Ego enim ex Deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exiisse dixerit, ut quidam arripiunt hujus dicti occasionem; exivit autem a Patre, ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine).
PL 2, 183A「私は神から出て来たのだ」(とはいえ、〔父と子とは〕分離されているわけではない。〔主が〕「出た」と言われたからといって、ある者たちはこの言葉を口実に取り上げるが、〔主は〕父から出たのである、あたかも光線が太陽から、川が泉から、灌木が種から〔出る〕ように)。
Adversus Praxeam 22.11
Ego daemonium non habeo, sed honoro Patrem meum; et: Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea. Est qui me glorificet Pater, quem vos dicitis Deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum.
PL 2, 183A「私は悪霊に取り憑かれてはいない、私は我が父を敬っているのだ」。また「もし私が自分自身を栄光あるものとするなら、私の栄光は何ものでもない。私を栄光あるものとされる方は父であり、汝らはその方を汝らの神であると言いながら、その方を知らない。しかし私はその方を知っている」。
Adversus Praxeam 22.12
Et si dicam, «Non novi, » ero similis vestri mendax; sed novi illum, et sermonem ejus servo. Ac cum subjungit: Abraham diem meum vidit, et laetatus est; nempe demonstrat Filium Abrahae retro visum, non Patrem.
PL 2, 183A「そしてもし私が『私は知らない』と言うなら、私は汝らと同じく偽り者となるであろう。しかし私はその方を知っており、その言葉を守っている」。そして〔主が〕「アブラハムは私の日を見て喜んだ」と付け加えられるとき、これはまさに、かつてアブラハムに見られたのが子であって父ではないことを示している。
Adversus Praxeam 22.13
Item, super caecum illum Patris opera dicit se facere oportere. Cui post restitutionem luminum: Tu, inquit (Joan. IX, 35), credis in Filium Dei? et interroganti quis esset iste, ipse se demonstrans, utique Filium demonstravit, quem credendum esse dixerat.
PL 2, 183Bまた、あの盲人について、〔主は〕自分が父の業を行うべきであると言われる。そして視力の回復ののち、その者に向かって「お前は神の子を信じるか」と言われ(ヨハネ9:35)、その者がそれは誰かと問うと、〔主は〕自らを示すことによって、当然、信ずべきであると言われたその子を示されたのである。
Adversus Praxeam 22.14
Dehinc, cognosci se profitetur a Patre, et Patrem a se. Et ideo se diligi a Patre, quod animam suam ponat; quia hoc praeceptum accepisset a Patre.
PL 2, 183B次いで、〔主は〕自分が父によって知られ、父もまた自分によって知られると公言される。そして、自らの魂を捨てるがゆえに父に愛されているのだと言われる。なぜなら、この命令を父から受けたからである。
Adversus Praxeam 22.15
Et interrogatus a Judaeis, si ipse esset Christus (utique Dei, nam usque in hodiernum Judaei Christum Dei, non ipsum Patrem sperant, quia nunquam Christus Pater scriptus est venturus): Loquor, inquit, vobis, et non creditis.
PL 2, 183Bそして、自分がキリストであるかどうかとユダヤ人たちに問われたとき(当然、神のキリストである。なぜなら今日に至るまでユダヤ人たちは、父その方ではなく、神のキリストの到来を待ち望んでいるからであり、父がキリストとして来るとは決して書かれていないからである)、「私は汝らに語っているのに、汝らは信じない」と言われる。
Adversus Praxeam 22.16
Opera quae ego facio in nomine Patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quid testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum Dei.
PL 2, 183B「私が父の名において行う業、それ自体が私について証言している」。何を証言するのか。すなわち、彼らが問うていたそのもの、神のキリストであるということである。
Adversus Praxeam 22.17
De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu ejus eriperet: Pater enim quod mihi dedit, majus est omnibus ; et: Ego et Pater unum sumus.
PL 2, 183Cまた自らの羊について、誰もそれを〔主の〕手から奪い取ることはできないと言い、「父が私に与えたものは、すべてにまさって大きいからである」、そして「私と父とは一である」と言われる。
Adversus Praxeam 22.18
Hic ergo jam gradum volunt figere stulti, imo caeci, qui non videant, primo, Ego et Pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum quod, unum sumus, non, «unus sumus.» Si enim dixisset, «unus sumus,» potuisset adjuvare sententiam illorum.
PL 2, 183Cさてここに、愚かな者たち——それどころか、目の見えぬ者たち——が足場を据えようとする。彼らは見ようとしないのである。第一に、『私と父』という言葉が二者を意味すること。次いで、末尾の『……である』が複数で言われている以上、唯一の位格から出たものではないこと。さらに、〔主が言われたのは〕『一』(ウーヌム、中性形)であって『一者』(ウーヌス、男性形)ではないということ。もし『一者』(ウーヌス)と言われていたなら、それは彼らの説を助けえたであろう。
Adversus Praxeam 22.19
Unus etiam singularis numeri significatio videtur. Adhuc cum duo, masculini generis. Unum dicit, neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad conjunctionem, ad dilectionem Patris, qui Filium diligit; et ad obsequium Filii, qui voluntati Patris obsequitur.
PL 2, 183Cまた『一者』(ウーヌス)は単数の意味を持つと見える。しかも〔父と子という〕二者でありながら男性形である。〔主は〕中性の語で『一』(ウーヌム)と言われる。これは単一性にではなく、一体性に、類似に、結合に——子を愛する父の愛に、そして父の御旨に従う子の従順に——関わるのである。
Adversus Praxeam 22.20
Unum sumus, dicens, ego et Pater, ostendit duos esse, quos aequat et jungit. Adeo addit etiam multa se opera a Patre ostendisse, quorum nihil lapidari meretur.
PL 2, 183D『私と父とは一である』と言うことで、〔主は〕二者があることを示している——〔主が〕等しくし、また結び合わせるところの二者である。かくして〔主は〕さらに、父から〔示された〕多くの業を自分が示したこと、そのいずれも石打ちに値しないことを付け加えられる。
Adversus Praxeam 22.21
Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se Deum ipsum, id est Patrem voluisset intelligi; quia dixerat, Ego et Pater unum sumus, qua Filium Dei Deum ostendens, non qua ipsum Deum.
PL 2, 184Aそして、彼らが、〔主が〕「私と父とは一である」と言われたのは自分を神その方、すなわち父として理解させようとしたためであり、それゆえ〔主を〕石打ちにすべきだと考えないように、〔付け加えられた〕。〔主は〕神の子を神として示されたのであって、自らを神その方として示されたのではない。
Adversus Praxeam 22.22
Si in lege, inquit, scriptum est, «Ego dixi, vos dii estis,» et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixi , Filius Dei sum?
PL 2, 184A「もし律法に『私は言った、汝らは神々である』と書かれており、聖典が廃されえないとすれば、父が聖別して世に遣わされた者について、私が『私は神の子である』と言ったからといって、汝らはその者を冒瀆していると言うのか」と〔主は〕言われる。
Adversus Praxeam 22.23
Si non facio opera Patris mei, nolite credere; si vero facio, et mihi credere non vultis, vel propter opera credite. Et scitote quod ego in Patre sim, et Pater in me.
PL 2, 184A「もし私が我が父の業を行わないなら、信じないがよい。しかし、もし行っているのに、汝らが私を信じようとしないなら、せめて業のゆえに信じるがよい。そして、私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを知るがよい」。
Adversus Praxeam 22.24
Per opera ergo erat Pater in Filio, et Filius in Patre; et ita per opera intelligimus unum esse Patrem et Filium. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute; quia aliter Filius credi non posset, nisi duo crederentur.
PL 2, 184Aかくして業を通して父は子のうちにあり、子は父のうちにあったのであり、こうして業を通して、我々は父と子とが一であることを理解する。かくして〔主は〕この全体を通して、二者でありながらひとつの力のうちにあると信じられるようにと、絶えず導き入れておられたのである。なぜなら、二者であると信じられるのでなければ、子が信じられることもありえなかったからである。