テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XXXI 第XXXI章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 196A · 5 sectiones

Adversus Praxeam 31.1

1

Caeterum judaicae fidei ista res, sic unum Deum credere, ut Filium adnumerare ei nolis, et post Filium, Spiritum. Quid enim erit inter nos et illos, nisi differentia ista?

PL 2, 196A

そもそも、唯一の神を信じるといっても、子をこれに数え入れず、子の後に霊をも数え入れようとしないなら、それはユダヤ人の信仰にほかならない。我々と彼らとの間に、この違いのほかに何があろうか。

Adversus Praxeam 31.2

2

Quod opus Evangelii, quae est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt?

PL 2, 196B

福音の働き、すなわち新約の実体であって、律法と預言者たちをヨハネに至るまでのものと定めるこの働きとは、いったい何であろうか。もしそれ以後、父と子と霊とが三として信じられながら、唯一の神を打ち立てるのでないとすれば。

Adversus Praxeam 31.3

3

Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum praedicatus non intelligebatur.

PL 2, 196B

神はこのようにして秘義を新たにすることを望まれた。すなわち、子と霊とを通して新しい仕方で唯一の神が信じられ、神がいまや面と向かって、その固有の名と位格において知られるようになることを。かつては子と霊とを通して宣べ伝えられながらも、理解されていなかった方だからである。

Adversus Praxeam 31.4

4

Viderint igitur antichristi, qui negant Patrem et Filium. Negant enim Patrem, dum eumdem Filium dicunt; et negant Filium, dum eumdem Patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt.

PL 2, 196B

それゆえ、父と子とを否定する反キリストたちには、任せておこう。彼らは、子と同一者だと言うことによって父を否定し、父と同一者だと信じることによって子を否定しているのであって、父と子に、そうでないものを与え、そうであるものを奪っているのである。

Adversus Praxeam 31.5

5

Qui vero confessus fuerit Christum Filium Dei non Patrem, Deus in illo manet, et ipse in Deo. Nos credimus testimonio Dei, quo testatus est de Filio suo: Qui filium non habet, nec vitam habet (I Joan., V, 12). Non habet autem Filium, qui eum alium quam Filium credit.

PL 2, 196B

しかし、キリストを神の子であって父ではないと告白する者においては、神がその者のうちにとどまり、その者も神のうちにとどまる。我々は、神がその子について証言された証言を信じる。「子を持たぬ者は、命をも持たない」(一ヨハネ5:12)。子を、子以外の者だと信じる者は、子を持たないのである。