テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XVI 第XVI章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 174B · 14 sectiones

Adversus Praxeam 16.1

1

Nec putes sola opera mundi per Filium facta, sed et quae a Deo exinde gesta sunt. Pater enim qui diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus; utique a primordio diligit, et a primordio tradidit.

PL 2, 174B

お前は、世界の業だけが子を通して造られたと考えてはならない。それ以後に神によってなされた事どもも、同様である。というのも父は子を愛し、万物をその手に渡したもうたからであり、当然、初めから愛し、初めから渡したもうたのである。

Adversus Praxeam 16.2

2

Ex quo, a primordio Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo (Joan., I, 1), cui data est omnis potestas a Patre in coelis et in terra (Matth., XXVIII, 8). Non judicat Pater quemquam; sed omne judicium tradidit Filio (Joan., V, 22); a primordio tamen.

PL 2, 174B

それゆえ、初めから言葉は神のもとにあり、神は言葉であった(ヨハネ1:1)。この方に、父から天と地におけるすべての権力が与えられたのである(マタイ28:8)。父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に渡したもうた(ヨハネ5:22)。しかしそれも初めからのことである。

Adversus Praxeam 16.3

3

Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint.

PL 2, 174C

というのも、「すべての権力」と言い、「すべての裁き」と言い、「すべてのものが彼を通して造られた」と言い、「すべてのものがその手に渡された」と言うことは、時に関するいかなる例外も許さないからである。なぜなら、もしそれがあらゆる時にわたるのでなければ、それは「すべて」ではないことになるからである。

Adversus Praxeam 16.4

4

Filius itaque est qui ab initio judicavit, turrim superbissimam elidens, linguasque dispertiens, orbem totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphurem; Dominus a Domino (Gen., XIX, 24).

PL 2, 174C

かくして、初めから裁いてきたのは子である。あの高慢極まる塔を打ち崩し、諸々の言語を分かち、全世界を水の激しさによって罰し、ソドムとゴモラの上に火と硫黄とを降らせたのは子であり、それは主から出た主である(創世記19:24)。

Adversus Praxeam 16.5

5

Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper, quem erat persecuturus in finem.

PL 2, 174C

実に、この方こそが常に人間との語らいへと降り、アダムから族長たちや預言者たちに至るまで、幻のうちに、夢のうちに、鏡のうちに、謎のうちに語りかけ、終わりにおいて成し遂げようとしていたご自分の秩序を、初めから常に築き上げていたのである。

Adversus Praxeam 16.6

6

Ita semper ediscebat, et Deus in terris cum hominibus conversari non alius potuit quam Sermo, qui caro erat futurus. Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus.

PL 2, 175A

このように、この方は常に学び覚えていたのであり、地上において人間たちと交わることのできた神は、やがて肉となるはずの言葉のほかにはありえなかった。この方が学び覚えていたのは、我々のために信を敷き固めるためであり、もし我々が以前にもそのような事が行われたと知るならば、神の子がこの世へと降ったことを、より容易に信じられるようにするためであった。

Adversus Praxeam 16.7

7

Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt.

PL 2, 175A

というのも、我々のために、これらは書かれたとおりに行われたのであり、我々にこそ、もろもろの時代の終わりが行き着いたからである。

Adversus Praxeam 16.8

8

Sic etiam affectus humanos sciebat jam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis, carnem et animam; interrogans Adam quasi nesciens, Ubi es Adam? poenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; tentans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine; offensus, reconciliatus eisdem.

PL 2, 175A

このように、この方はすでにそのときから人間の情念をも知っていたのであり、人間そのものの実体――肉と魂――をやがて引き受けることになっていたのである。あたかも知らないかのようにアダムに「アダムよ、お前はどこにいるのか」と尋ね、あたかも予め知らなかったかのように人間を造ったことを悔い、あたかも人のうちに何があるかを知らないかのようにアブラハムを試み、彼らに気分を害され、彼らと和解したのである。

Adversus Praxeam 16.9

9

Et si qua haeretici apprehendunt quasi Deo indigna, ad destructionem Creatoris, ignorantes haec in Filium competisse, qui etiam passiones humanas, et sitim, et esuriem, et lacrymas, et ipsam nativitatem, ipsamque mortem erat subiturus: Propter hoc minoratus a Patre modicum quid citra angelos (Ps. VIII, 6).

PL 2, 175B

そして異端者たちが、創造主を打ち崩すために、神にふさわしくないと見なして取り上げる事柄があるとしても、それらが子にこそ帰属することを彼らは知らないのである。子は、人間的な情念、渇き、飢え、涙、そして誕生そのもの、死そのものをも、やがて受けることになっていた方である。「それゆえに、父によって、天使たちよりわずかに劣る者とされた」(詩篇8:6)。

Adversus Praxeam 16.10

10

Sed haeretici quidem nec Filio Dei deputabunt convenire, quae tu ipsi Patri inducis, quasi ipse se denominaverit propter nos; cum Scriptura alium dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso.

PL 2, 175B

しかし異端者たちは、お前が父ご自身に押しつけている事柄――あたかも父が我々のために自らそのように名乗ったかのような――が、神の子にこそふさわしいとは認めないであろう。聖典は、ある者が別の者によって劣らされたと言うのであって、その者自身が自分自身によって劣らされたとは言わないのである。

Adversus Praxeam 16.11

11

Quid si et alius qui coronabatur gloria et honore , alius qui coronabat, utique Filium Pater?

PL 2, 175B

栄光と誉れとをもって冠せられる者と、冠する者とが別であるとすればどうか。当然、父が子を冠するのである。

Adversus Praxeam 16.12

12

Caeterum, quale est, ut Deus omnipotens ille invisibilis, quem nemo vidit hominum, nec videre potest: ille qui inaccessibilem lucem habitat: ille qui non habitat in manufactis; a cujus conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera; qui totum orbem manu apprehendit velut nidum; cui coelum thronus, et terra scabellum; in quo omnis locus, non ipse in loco; qui universitatis extrema linea est; ille Altissimus, in paradiso ad vesperam deambulaverit, quaerens Adam; et arcam post introitum Noe clauserit; et apud Abraham sub quercu refrigeraverit; et Moysen de rubo ardenti vocarit; et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit (quanquam Filius hominis est dictus), in haec in imagine, et speculo, et aenimate fuissent?

PL 2, 175B

しかし、これらの事どもが像のうちに、鏡のうちに、謎のうちに起こったのでないとすれば、いったいどうして、あの全能の神、見えないその方、いかなる人間も見た者はなく、見ることもできない方、近づき得ない光のうちに住まうその方、手で造られたもののうちには住まわないその方――その方の眺めの前に大地は震え、山々は蝋のように溶ける、その方は全世界を手のうちに、あたかも巣のようにつかみたもう、その方にとって天は玉座、地は足台である、その方のうちにあらゆる場所があり、その方自身は場所のうちにあるのではない、その方こそ宇宙の果ての線である、あの至高者が――夕暮れに楽園を歩んでアダムを探し、ノアの入った後に箱舟の戸を閉じ、樫の木のもとでアブラハムのかたわらに憩い、燃える柴からモーセを呼び、バビロンの王の炉のうちに第四の者として現れた(もっとも「人の子」と呼ばれたのだが)、などということがありうるだろうか。

Adversus Praxeam 16.13

13

Scilicet et haec nec de Filio Dei credenda fuisse, si scripta non essent; fortasse non credenda de Patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in Pilati tribunal imponunt, et in monumento Joseph concludunt. Hinc igitur apparet error illorum.

PL 2, 175C

なるほど、これらの事どもも、もし書かれていなかったなら、神の子についてすら信じられるべきではなかったであろう。おそらく父については、たとえ書かれていたとしても信じられるべきではないであろう。彼らはその父を、マリアの胎内へと引き入れ、ピラトの法廷に据え、ヨセフの墓へと閉じ込めるのである。かくして、彼らの誤りがここから明らかとなる。

Adversus Praxeam 16.14

14

Ignorantes enim, a primordio omnem ordinem divinae dispositionis per Filium decucurrisse, ipsum credunt Patrem et visum, et congressum, et operatum, et sitim et esuriem passum, adversus Prophetam dicentem: Deus aeternus non sitiet, nec esuriet omnino (quanto magis nec morietur, nec sepelietur!); et ita unum Deum semper egisse, id est Patrem, quae per Filium gesta sunt.

PL 2, 176A

というのも彼らは、神の配剤の秩序のすべてが初めから子を通して行き渡ってきたことを知らずにいるがゆえに、父ご自身が見られ、出会い、働き、渇きと飢えとを受けたと信じているからである。それは、「永遠の神は渇くこともなく、まったく飢えることもない」(まして死ぬことも葬られることもない)と告げる預言者に反することである。そしてこのようにして、彼らは、唯一の神――すなわち父――が常に、子を通して行われた事どもを行ったのだと信じているのである。