Adversus Praxeam 6.1
Haec vis et haec divini sensus dispositio, apud Scripturas etiam in Sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione Dei, sive sermone? Itaque Sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam.
PL 2, 161Aこの力、そしてこの神的な考えの配剤は、聖書においては「ソフィア」の名のもとにも示されている。なぜなら、神の理性、すなわち言葉にもまさって知恵に富むものが何かあろうか。それゆえ、ソフィアについても、第二の位格として立てられた者として聞くがよい。
Adversus Praxeam 6.2
Primo, Dominus (Prov. VIII, 22) creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur: ante omnes autem colles generavit me; in sensu suo scilicet condens et generans.
PL 2, 161A「主は、その御業のための道の初めとして私を造られた。地が造られる前、山々が据えられる前に。すべての丘に先立って、主は私を生み出された」(箴言8:22)。すなわち、御自身の考えのうちに〔私を〕立て、生み出したのである。
Adversus Praxeam 6.3
Dehinc assistentem eam ipsa separatione cognosce; Cum pararet, inquit, coelum, aderam illi simul ; et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila; et cum tutos ponebat fontes ejus quae sub coelo, ego eram cum illo compingens; ego eram ad quam gaudebat: quotidie autem oblectabar in persona ipsius.
PL 2, 161A次に、まさにその分離によって、彼女が〔神の〕かたわらに立つ者であることを知るがよい。「主が天を整えられたとき」とソフィアは言う、「私はそこに主とともにあった。主が上なる雲を風の上に堅固なものとしておられたとき、また天の下にあるものの泉を確かなものとされていたとき、私は主とともに組み立てる者としてあった。私は主が喜びを向ける相手であった。そして日々、私はその方の位格のうちにあって喜び楽しんでいた」。
Adversus Praxeam 6.4
Nam ut primum Deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas, Rationem et Sophiam; ut per ipsum fierent universa, per quem erant cogitata atque disposita; imo et facta jam, quantum in Dei sensu.
PL 2, 161B神が、御自身のうちでソフィアの理性と言葉とともに配剤しておいたことどもを、それぞれの実体と姿とにおいて世に出そうと初めて望まれたとき、神はまずその言葉そのものを発出させた。この言葉は、御自身から切り離しえぬもの、すなわち理性とソフィアとを、御自身のうちに宿していた。それは、万物がこの言葉を通じて成るためであった——万物が思念され配剤されたのも、まさにこの言葉を通じてだったのだから。それどころか、神の考えのうちにある限りでは、それらはすでに造られてもいたのである。
Adversus Praxeam 6.5
Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.
PL 2, 161Bというのも、それらに欠けていたのはただ、それぞれの姿と実体とにおいて、目に見える形でも認識され、捉えられることだけだったからである。