Adversus Praxeam 19.1
Quin et hoc dictum ejus, in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, coelum solus.
PL 2, 177Dそれどころか、彼らは彼のこの言葉をも、単独性の論拠として捉えるであろう——「われは独り天を張り広げた」と彼は言う、と。
Adversus Praxeam 19.2
Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
PL 2, 178Aその他の諸力に関する限り独りで、というのは、世界が天使たちやさまざまな権力によって組み立てられたと考えたがる異端者たちの憶測に対して、あらかじめ手を打っておくものである。彼らは創造主自身を天使としてしまうか、あるいは世界の業のような外なる他の事柄については、創造主を無知なまま仕立てられた者としてしまう。
Adversus Praxeam 19.3
Aut si sic solus coelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet coelos ego aderam illi simul .
PL 2, 178Aあるいは、もし彼がそのように独りで天を張り広げたのだとすれば、これら異端者たちはどうして倒錯した仕方で思い込むのか——あたかも、「主が天を整えられたとき、われはともにそこにいた」と言うあの知恵が、この独りという言い方には含まれないかのように。
Adversus Praxeam 19.4
Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio fuit (I Cor. II, 15)? utique praeter Sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret.
PL 2, 178Aまた、使徒が「誰が主の思いを知ったか、誰がその相談役であったか」(一コリント2:15)と言ったとしても、これは当然、彼とともにあった知恵を除いての話である。とはいえ、知恵は彼のうちにあって、彼とともにすべてを組み立てていたのであり、彼が何をしているかを知らずにいたのではない。
Adversus Praxeam 19.5
Praeter Sophiam autem, praeter Filium dicit, qui est Christus, Sophia et Virtus Dei secundum Apostolum, solus sciens sensum patris: Quis enim scit quae sunt in Deo nisi spiritus qui in ipso est? Non qui extra ipsum.
PL 2, 178Aしかも「知恵を除いて」とは、「子を除いて」ということである。子とは、使徒によれば神の知恵にして力であるキリストであり、父の思いを知るのは彼独りである——「神のうちにあることを知るのは、神のうちにある霊のほかに誰があろうか」〔とある通り〕。神の外にある者ではない。
Adversus Praxeam 19.6
Erat ergo qui non solum Deum faceret, nisi a caeteris solum. Sed et Evangelium recusetur, quod dicat omnia per Sermonem a Deo facta esse, et sine eo nihil factum.
PL 2, 178Bかくして、神を〔真に〕独りとはしない者があったのであり、独りというのは他の者たちから離れて独りという意味に過ぎない。さもなければ、すべては言葉を通して神によって造られ、言葉なしに造られたものは何一つないと告げる福音書を、拒まねばならなくなる。
Adversus Praxeam 19.7
Nisi enim fallor, et alibi scriptum est: Sermone ejus coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnes virtutes eorum. Et Sermo autem, Virtus et Sophia, ipse erit Dei Filius.
PL 2, 178Bもし私に誤りがなければ、他の箇所にもこう書かれている——「その言葉によって天は堅く据えられ、その口の息によって、天のもろもろの力はことごとく据えられた」と。そしてこの言葉こそ、力にして知恵であり、まさに神の子その人であろう。
Adversus Praxeam 19.8
Ita si per Filium omnia, coelum quoque per Filium extendens, non solus extendit, nisi illa ratione qua a caeteris solus.
PL 2, 178Bかくして、もしすべてが子を通してあるのだとすれば、天もまた子を通して張り広げた〔父〕は、独りで張り広げたのではない——ただし、他の者たちから離れているという、その理においてのみ独りなのである。
Adversus Praxeam 19.9
Atque adeo statim de Filio loquitur: Quis alius dejecit signa ventriloquorum, et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum, et consilium eorum infatuans? Sistens verba Filii sui, discendo scilicet: Hic est Filius meus dilectus; hunc audite.
PL 2, 178Bかくして、彼はただちに子について語る——「腹話術師のしるしと、心からの占いとを打ち倒し、知恵ある者たちを退けて、その謀りごとを愚かにした者は他の誰か」〔と〕。これは、彼の子の言葉を確かなものとしている——すなわち、「これはわが愛する子である、彼の言うことを聞け」と告げることによってである。
Adversus Praxeam 19.10
Ita Filium subjungens ipse interpretator est, quomodo coelum solus extenderit, scilicet cum Filio solus, sicut cum Filio unum. Proinde et filii erit vox, Extendi coelum solus; quia Sermone coeli confirmati sunt.
PL 2, 178Cかくして、子を〔言葉の中に〕付け加えることによって、彼自身が、いかにして独りで天を張り広げたのかを解き明かす者となっている。すなわち、子とともに独りであり、子とともに一であるのと同様である。したがって「われは独り天を張り広げた」という言葉は子の声でもあるだろう。なぜなら、天は言葉によって堅く据えられたからである。
Adversus Praxeam 19.11
Quia Sophia, id est, Sermone assistente, paratum est coelum, et omnia per Sermonem sunt facta, competit et Filium solum extendisse coelum, quia solus operationi Patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et insuper ventura ego sum.
PL 2, 178C知恵、すなわち言葉が助けとなって天は整えられ、すべては言葉を通して造られたのであるから、子もまた独りで天を張り広げたということは理にかなう。なぜなら、子は独り父の働きに仕えたからである。「われは初めのものであり、かつ来たるべき者でもある」と言うのも、同じ子であろう。
Adversus Praxeam 19.12
Primum scilicet omnium, Sermo: In principio erat Sermo; in quo principio prolatus a Patre est. Caeterum Pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit.
PL 2, 178C〔初めのものとは〕すなわち万物の中で第一のもの、言葉である——「初めに言葉があった」〔とある通り〕。この初めにおいて、言葉は父から発出させられたのである。ところで父は初めを持たず、何ものからも発出させられていない者として、生まれざる者として、〔第一の者と〕見なされ得ない。独り常に在り続けた者は、順序を持つことができなかったからである。
Adversus Praxeam 19.13
Igitur si propterea eumdem et Patrem et Filium credendum putaverunt, ut unum Deum vindicent, salva est unio ejus, qui cum sit unus, habet et Filium, aeque et ipsum eisdem Scripturis comprehensum.
PL 2, 178Cそれゆえ、もし彼らが、唯一の神を主張せんがために、父と子とが同一者であると信じるべきだと考えたのだとすれば、〔答えはこうである〕——神の合一は損なわれてはいない。神は一でありながら、子をも有しており、その子もまた同じ聖典のうちにひとしく含まれているのである。
Adversus Praxeam 19.14
Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat.
PL 2, 179Aもし彼らが、子を父に次ぐ第二の者として数えることを拒むならば——第二の者があることで二柱の神が語られることになるのを恐れてのことであろうが——我々はすでに、聖典のうちに二柱の神が、また二人の主が語られていることを示した。しかもそれで彼らがつまずくことのないよう、我々は理由を示した。それによれば、神々が二とは言われず、主たちも二とは言われないが、父と子とは二であるとされるのである。しかもこれは実体の分離によるのではなく、配剤によるのであって、我々は子を父から不可分にして分離されないものと宣言している。〔父と子は〕状態においてではなく、段階において異なるのである。子は、単独で名指されるときには神と呼ばれるとしても、そのことによって二柱の神を成すのではなく、一なる神を成す。まさにこのこと——父の一体性から神とも呼ばれる資格を子が有するということ——によってである。