テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XI 第XI章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 166A · 19 sectiones

Adversus Praxeam 11.1

1

Probare autem tam aperte debebis ex Scripturis, quam nos probamus illum sibi Filium fecisse Sermonem suum. Si enim Filium nominat, Filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit; Sermo autem prodiit ex ipso, hic erit Filius, non ipse de quo prodiit.

PL 2, 166A

しかしお前は、我々が、神が自らの言葉を自らの子としたことを証明するのと同じほど明白に、聖典からこれを証明せねばならない。なぜなら、彼が〔誰かを〕子と名付けるとすれば、子とは彼自身から出た者にほかならず、言葉は彼自身から出たのであるから、出た当のこの者こそが子であって、そこから出たとされる当人自身ではないからである。

Adversus Praxeam 11.2

2

Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro, qui eumdem Patrem dicis et Filium, eumdem et protulisse ex semetipso facis, et prodisse quod Deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit.

PL 2, 166A

彼自身が自分自身から出たのではないからである。しかも、父と子とを同一だと言うお前は、その同一者が自分自身から自分自身を発出させ、しかも神であるものが出たとしていることになる。彼にそれができたとしても、しかし彼はそうしなかったのである。

Adversus Praxeam 11.3

3

Aut exhibe probationem quam expostulo meae similem; id est, sic Scripturas eumdem Filium et Patrem ostendere, quemadmodum apud nos distincte Pater et Filius demonstrantur; distincte, inquam, non divise, sicut ego profero dictum a Deo: Eructavit cor meum Sermonem optimum (Ps. XLIV, 1).

PL 2, 166B

あるいは、私が求めているのと同じような証明を差し出すがよい。すなわち、我々のもとで父と子とが区別されて示されているのと同じように、聖典が父と子とを同一者として示していることを。区別されて、と私は言うのであって、分割されてではない。それは私が、神によって語られたと述べる次の言葉によって示すとおりである。「我が心は良き言葉を湧き出させた」(詩編44:1)。

Adversus Praxeam 11.4

4

Sic tu contra opponas, alicubi dixisse Deum, Eructavit cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et eructavit, et quod eructavit; et ipse sui protulerit, et qui prolatus sit, si ipse est et Sermo et Deus.

PL 2, 166B

同じように、お前もこれに対して、神がどこかで「我が心は良き言葉を湧き出させた」と言い、湧き出させた者自身が湧き出させられたものでもあり、彼自身が自分自身から発出させた者であると同時に発出させられた者でもある、ということを示してみせるがよい――もし彼自身が言葉であり、かつ神でもあるのならば。

Adversus Praxeam 11.5

5

Ecce ego propono Patrem Filio dixisse: Filius meus es tu, ego hodie generavi te (Ps. II, 7).

PL 2, 166B

見よ、私は、父が子に向かってこう言ったことを示す。「汝は我が子である、我は今日汝を生んだ」(詩編2:7)。

Adversus Praxeam 11.6

6

Si velis ut credam ipsum esse Patrem et Filium, ostende sic pronuntiatum alibi, «Dominus dixit ad se, Filius meus sum ego, ego hodie generavi me», proinde et: «Ante luciferum generavi me (Ps. CIX, 3), et «Dominus condidit me initium viarum in opera mea; ante omnes autem colles generavi me (Sap. VIII, 22); » et si qua alia in hunc modum sunt.

PL 2, 166B

もし私に、彼が父であり子でもあると信じさせたいのであれば、他の箇所でこのように語られていることを示すがよい。「主は自分自身に向かって言った、我こそは我が子である、我は今日我自身を生んだ」、同様にまた「明けの明星に先立って我は我自身を生んだ」(詩編109:3)、また「主は我が業における道の初めとして我自身を造り立てた、すべての丘に先立って我は我自身を生んだ」(知恵の書8:22)、そしてこの類いのほかの箇所があれば、それも示すがよい。

Adversus Praxeam 11.7

7

Quem autem verebatur Deus Dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res erat; an verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et Patrem et Filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri. Veritus autem semetipsum et suam veritatem.

PL 2, 166C

しかし、もし事実がそうであったなら、宇宙の主なる神は、誰を恐れてそのように語らなかったのか。それとも、自分が単純に父であり子でもあると言い表せば、信じてもらえないことを恐れたのか。だが彼が恐れたことはただ一つ、偽ることであった。そして彼が恐れたのは自分自身であり、自分自身の真理であった。

Adversus Praxeam 11.8

8

Et ideo veracem Deum credens, scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter disposuisse quam pronuntiavit.

PL 2, 166C

それゆえ、私は神を真実な方と信じるがゆえに、彼が定めたとおりにしか語らなかったこと、また語ったとおりにしか定めなかったことを知っている。

Adversus Praxeam 11.9

9

Tu porro eum mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei hujus, si cum ipse esset sibi Filius, alii dabat Filii personam, quando Scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem trinitatis ostendant.

PL 2, 166C

しかも、お前は、彼を偽り者、欺く者、そしてこの信仰を欺く者としてしまうことになる――もし彼が自分自身にとって子でありながら、子という位格を他者に与えていたとするならば。だが聖典はすべて、三一性の呈示と区別とを示しているのである。

Adversus Praxeam 11.10

10

A quibus et praescriptio nostra deducitur, non posse unum atque eumdem videri qui loquitur, et de quo loquitur, et ad quem loquitur: quia neque perversitas, neque fallacia Deo congruat: ut cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius, et non ad semetipsum loquatur.

PL 2, 166C

そしてこれらの箇所から我々の抗弁が導かれる――語る者と、その者について語られる対象と、その者に向かって語られる相手とが、同一の一者であるとは見なしえない、と。神には倒錯も欺瞞もふさわしくないからであり、彼自身が語りかけられる当の相手でありながら、実は自分自身にではなくむしろ他者に語りかけている、などということはありえないのである。

Adversus Praxeam 11.11

11

Accipe igitur et alias voces Patris de Filio per Isaiam (Is. XLII, 1): Ecce filius meus quem elegi, dilectus meus in quem bene sensi. Ponam spiritum meum super ipsum, et judicium nationibus annuntiabit.

PL 2, 166D

それゆえ、イザヤを通して語られた、父が子について述べた他の言葉も受け取るがよい(イザヤ42:1)。「見よ、我が選んだ我が子、我が愛する者、我が良しとした者。我は我が霊を彼の上に置き、彼は諸国民に裁きを告げ知らせるであろう。」

Adversus Praxeam 11.12

12

Accipe et ad ipsum (Is. XLIX, 16): Magnum tibi est ut voceris filius meus ad statuendas tribus Jacob, et ad convertendam dispersionem Israelis. Posui te in lucem nationum, ut sis salus in extremum terrae.

PL 2, 167A

また彼に向けて語られた言葉も受け取るがよい(イザヤ49:16)。「汝が我が子と呼ばれることは、汝にとって大きなことである。ヤコブの諸部族を立て直し、イスラエルの散らされた者たちを立ち帰らせるために。我は汝を諸国民の光として置いた、汝が地の果てに至るまで救いとなるように。」

Adversus Praxeam 11.13

13

Accipe nunc et Filii voces de Patre (Is., LXI, 1): Spiritus Domini super me, quapropter unxit me, ad evangelizandum hominibus. Item ad Patrem in Psalmo, de eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati universae venturae (Ps. LXXI, 8).

PL 2, 167A

今度は、子が父について語った言葉も受け取るがよい(イザヤ61:1)。「主の霊が我が上にある。主は我に油を注ぎ、人々に福音を告げ知らせるようにされた。」同じ方について、詩編では父に向けてこう言われている。「汝の御腕を来たるべきすべての世代に告げ知らせるまで、我を見捨てたもうな」(詩編71:8)。

Adversus Praxeam 11.14

14

Item in alio (Ps. III): Domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt me? Sed et omnes pene Psalmi Christi personam sustinent; Filium ad Patrem, id est, Christum ad Deum verba facientem repraesentant.

PL 2, 167A

また別の箇所ではこうも言われている(詩編3)。「主よ、我を圧迫する者どもはなにゆえ増えたのか。」実に詩編のほとんどすべてが、キリストの位格を担っており、子が父に、すなわちキリストが神に語りかけているさまを表している。

Adversus Praxeam 11.15

15

Animadverte etiam Spiritum loquentem ex tertia persona de Patre et Filio: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Ps. CX, 1). Item per Isaiam: Haec dicit Dominus Domino meo Christo (XLV, 1).

PL 2, 167A

さらに、霊が父と子について第三の位格から語っているのに注意せよ。「主は我が主に言われた。我が右に座せ、我が汝の敵どもを汝の足台とするまで」(詩編110:1)。同様にイザヤを通しても、「主は我が主キリストにこう言われる」(イザヤ45:1)。

Adversus Praxeam 11.16

16

Item per eumdem ad Patrem de Filio: Domine, quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti, et non erat forma ejus, nec gloria (Is. LIII, 1, 2 ). Haec pauca de multis.

PL 2, 167B

また同じ預言者を通して、父に向かって子について語られている。「主よ、我々が聞いたことを誰が信じたか。主の御腕は誰に啓示されたのか。我々は彼について告げ知らせた――彼は幼子のように、乾いた地にある根のように、彼には形もなく、栄光もなかった」(イザヤ53:1、2)。以上は多くのうちのわずかである。

Adversus Praxeam 11.17

17

Nec enim affectamus universas Scripturas evolvere, cum et in singulis capitulis plenam majestatem et auctoritatem contestantes, majorem congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis, tamen manifeste distinctio Trinitatis exponitur.

PL 2, 167B

実際、我々は聖典の全体を繙こうと努めているわけではない。個々の章句それぞれにおいてさえ十全な威厳と権威とを証ししつつ、より大きな論戦は論じ直しの場に取ってあるからである。とはいえ、これらわずかな例だけでも、三一性の区別は明白に示される。

Adversus Praxeam 11.18

18

Est enim ipse qui pronuntiat, Spiritus, et Pater ad quem pronuntiat, et Filius de quo pronuntiat.

PL 2, 167B

すなわち、語る者自身は霊であり、語りかけられる相手は父であり、語られる対象は子だからである。

Adversus Praxeam 11.19

19

Sic et caetera quae nunc ad Patrem de Filio, vel ad Filium, nunc ad Filium de Patre, vel ad Patrem, nunc ad Spiritum pronuntiantur; unamquamque personam in sua proprietate constituunt.

PL 2, 167C

同様に、ある時は父に向かって子について、あるいは子に向かって、またある時は子に向かって父について、あるいは父に向かって、またある時は霊に向かって語られているその他の箇所も、それぞれの位格をそれ固有のあり方において確立している。