テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XXIII 第XXIII章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 184B · 17 sectiones

Adversus Praxeam 23.1

1

Post haec autem Martha Filium Dei eum confessa, non magis erravit, quam Petrus (Matth. XVI, 16) et Nathanael; quanquam etsi errasset, statim didicisset.

PL 2, 184B

さてこれらのことの後、マルタが彼を神の子と告白したとき、その告白はペトロ(マタイ16:16)やナタナエルの告白にも増して誤ってはいなかった。もっとも、たとえ誤っていたとしても、彼女はただちに教えられたであろう。

Adversus Praxeam 23.2

2

Ecce enim, ad suscitandum fratrem ejus a mortuis, ad coelum et ad Patrem Dominus suspiciens: Pater, inquit (Joan. XI, 42) [utique Filius] , gratias ago tibi, quod me semper exaudias. Propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris.

PL 2, 184B

すなわち、彼女の兄弟を死者のうちから甦らせようとして、主は天を仰ぎ、父を仰いで、こう言われている(ヨハネ11:42)〔当然、子としてである〕。「父よ、汝がつねに私の願いを聞き入れてくださることを、汝に感謝する。私がこう言ったのは、周りに立つこの群衆のためであり、汝が私を遣わされたことを彼らが信じるためである」。

Adversus Praxeam 23.3

3

Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? Pater, salvum me fac de ista hora. Atquin propter hoc veni in istam horam. Verum, Pater, glorifica nomen tuum (Joan. XII, 27). In quo erat et Filius. Ego, inquit, (Joan. V, 43), veni in Patris nomine.

PL 2, 184B

また、魂の動揺のうちにあっても、〔主は言われる〕。「私は何と言おうか。父よ、この時から私を救いたまえ。しかるに、私はまさにこの時のために来たのだ。しかしながら、父よ、汝の名を輝かしめよ」(ヨハネ12:27)。その名のうちには子もあった。「私は父の名において来た」と〔主は〕言われている(ヨハネ5:43)。

Adversus Praxeam 23.4

4

Inde scilicet suffecerat Filii ad Patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de coelo Pater, Filio contestatur (Matth. XVII, 5): Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum.

PL 2, 184C

それゆえ、子から父への呼びかけの声だけで十分であったはずである。ところが見よ、父は溢れんばかりに天から答え、子について証しされる(マタイ17:5)。「これは我が愛する子であり、私はこれを深く喜んだ。彼の言うことを聞くがよい」。

Adversus Praxeam 23.5

5

Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus , quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? habes Filium in terris, habes Patrem in coelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina.

PL 2, 184C

かくしてまた、この「私は栄光あるものとした、そして再び栄光あるものとするであろう」〔という言葉〕においても、いったい幾つの位格がお前には見えるのか、この上なく曲がったプラクセアスよ、幾つの声があるとおりでなくて何であろうか。お前は地に子を持ち、天に父を持つ。これは分離ではなく、神の配剤である。

Adversus Praxeam 23.6

6

Caeterum, scimus Deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique.

PL 2, 184C

もっとも、我々は、神が深淵の内にもあり、いたるところに存在することを知っている、ただしそれは威力と権力とによってである。子もまた、不可分な者として、父と共にいたるところにいる。

Adversus Praxeam 23.7

7

Tamen in ipsa oeconomia, Pater voluit Filium in terris haberi, se vero in coelis; quo et ipse Filius suspiciens, et orabat et postulabat a Patre, quo et nos erectos docebat orare: Pater noster qui es in coelis (Matth. VI, 19), et cum sit et ubique, hanc sedem suam voluit Pater; minoravit Filium modico citra angelos (Ps. VIII, 6), ad terram demittendo; gloria tamen et honore coronaturus illum, in coelos resumendo.

PL 2, 184C

しかし、まさにそのオイコノミアのもとで、父は子が地にあることを、そして自らは天にあることを欲された。それゆえ子自身も天を仰いで祈り、父に願い求められたのであり、それゆえまた我々にも、そこへ——天へ——身を起こして祈るようにと教えられたのである。「天にある我々の父よ」(マタイ6:19)。そして父はいたるところにいるにもかかわらず、この座を自らの座と定められた。子を天使たちより僅かに低い者とされたのは(詩篇8:6)、〔子を〕地に下されたことによる。しかし〔父は〕やがて子を天に迎え上げることによって、栄光と誉れの冠を〔子に〕授けようとしておられるのである。

Adversus Praxeam 23.8

8

Haec jam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat Filius de terris, Pater promittit a coelis.

PL 2, 185A

〔父は〕すでにこのことを彼に果たしておられた、「私は栄光あるものとした、そして栄光あるものとするであろう」と言うことによって。子は地から願い求め、父は天から約束される。

Adversus Praxeam 23.9

9

Quid mendacem facis et Patrem et Filium, si aut Pater de coelis loquebatur ad Filium, cum ipse esset Filius apud terras; aut Filius ad Patrem precabatur, cum ipse esset Pater apud coelos?

PL 2, 185A

もし父が天から子に語りかけていたとき、その父自身が地にある子であったとするなら、あるいは子が父に祈っていたとき、その子自身が天にある父であったとするなら、お前は父をも子をも偽り者にしていることにならないか。

Adversus Praxeam 23.10

10

Quale est ut Filius item postularet a semetipso, postulando a Patre, si Filius erat Pater; aut iterum Pater sibi ipsi promitteret, promittendo Filio, si Pater erat? ut sic duos divisos diceremus, quomodo jactitatis, tolerabilius erat duos divisos, quam unum Deum versipellem praedicare.

PL 2, 185A

もし子が父であったなら、子が父に願い求めることによって自分自身に願い求めていたことになるが、それはいったいどういうことか。あるいはもし父が〔子であった〕なら、父が子に約束することによって自分自身に約束していたことになる。もし我々がこのように、諸君が吹聴するとおりに二者を分割されたものと言うのであれば、二者を分割されたものと言うほうが、姿を変える一人の神を説くよりも、まだしも耐えうるものであっただろう。

Adversus Praxeam 23.11

11

Itaque ad istos tunc Dominus pronuntiavit (Joan. XII, 30): Non propter me ista vox venit, sed propter vos; ut credant hi, et Patrem et Filium, in suis quemque nominibus, et personis, et locis.

PL 2, 185A

それゆえ主はそのとき、彼らに向かってこう宣言された(ヨハネ12:30)。「この声が来たのは私のためではなく、汝らのためである」。それは、彼らが、父も子も、それぞれその名と位格と場において信じるためである。

Adversus Praxeam 23.12

12

Sed adhuc exclamat Jesus et dicit: Qui credit in me, non in me credit; sed in eum credit qui me misit (quia per Filium in Patrem creditur, et auctoritas credendi Filio, Pater est); et qui conspicit me , conspicit eum qui me misit. Quomodo?

PL 2, 185B

しかしイエスはなおも声高く言われる。「私を信じる者は、私を信じているのではなく、私を遣わした方を信じているのである」(なぜなら子を通して父が信じられるのであり、子を信じるべき権威は父にあるからである)。「そして私を見る者は、私を遣わした方を見るのである」。いかにしてか。

Adversus Praxeam 23.13

13

Quoniam scilicet a memetipso non sum locutus; sed qui me misit Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar, Dominus enim dat mihi linguam disciplinae, ad cognoscendum quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor (Is. IV, 4).

PL 2, 185B

「なぜなら私は自分から語ったのではなく、私を遣わした父ご自身が、私が何を言い、何を語るべきかの命令を私に与えられたからである。主は、私が語る言葉をいつ語るべきかを知るための教えの舌を私に与えられる」(イザヤ4:4)。

Adversus Praxeam 23.14

14

Sicut mihi Pater dixit, ita et loquor (Joan. XII, 50). Haec quomodo dicta sint, Evangelizator et utique tam clarus discipulus Joannes magis, quam Praxeas, noverat; ideoque ipse de suo sensu: Ante autem solemnitatem Paschae , inquit (Joan. XIII, 1), sciens Jesus omnia sibi tradita a Patre esse, et se ex Deo exiisse , ad Deum vadere.

PL 2, 185B

「父が私に言われたとおりに、私は語るのである」(ヨハネ12:50)。これらのことがいかにして語られたかは、福音書記者であり、かくも著名な弟子であるヨハネのほうが、プラクセアスよりもよく知っていた。それゆえ彼自身、自らの考えとして、こう述べる(ヨハネ13:1)。「過越の祝祭の前、イエスは、すべてが父から自分に委ねられたこと、そして自分が神から出て神へと赴くことを知り」。

Adversus Praxeam 23.15

15

Sed Praxeas ipsum vult Patrem de semetipso exiisse, et ad semetipsum abiisse, ut diabolus in cor Judae, non Filii traditionem, sed Patris ipsius immiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico; quia nec in Filio bono suo diabolus operatus est traditionem.

PL 2, 185C

しかしプラクセアスは、父その方が自分自身から出て自分自身のもとへ去ったのだと言い張る。すると、悪魔がユダの心に投げ入れたのは子の引き渡しではなく、父その方の引き渡しであったことになろう。それは悪魔にとっても、この異端者にとっても具合が悪い。なぜなら、悪魔は〔神の〕よき子のうちにあってさえ、引き渡しを働かせはしなかったのだから。

Adversus Praxeam 23.16

16

Filius enim traditus est Dei, qui erat in filio hominis, sicut Scriptura subjungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in illo.

PL 2, 185C

というのも、引き渡されたのは、人の子のうちにあった神の子であったからである。聖典が付け加えるとおりである。「今や人の子は栄光を受けた、そして神は彼のうちで栄光を受けられた」。

Adversus Praxeam 23.17

17

Quid Deus? utique non Pater, sed Sermo Patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus jam; virtute vero et sermone, et ante Jesum: Et Deus, inquit, glorificavit illum in semetipso, id est, Pater Filium in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem glorificavit, morte devicta.

PL 2, 185C

神とは何か。当然、父ではなく、人の子のうちに、すなわち肉のうちにあった父の言葉である。その肉においてすでに栄光を受けたが、力と言葉においては、イエスに先立ってすでに〔栄光を受けていた〕。「そして神は彼を自らのうちで栄光あるものとされた」と〔聖典は〕言う。すなわち、父は子を自らのうちに持ちながら、たとえ〔子が〕地へと差し伸べられていたとしても、死を打ち破って、まもなく復活を通して〔子を〕栄光あるものとされた、ということである。