Adversus Praxeam 18.1
Sed hanc societatem nominum paternorum in Filio ne facile perspiciant, perturbat illos Scriptura, si quando unicum Deum statuit; quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra ostendimus.
PL 2, 177Aしかし、子における父の名の共有を彼らが容易に見て取ることのないよう、聖典は唯一の神を立てるたびに彼らを困惑させる。あたかも、先に示した通り、その同じ聖典が神々をも主たちをも二つながら提示してはいなかったかのようにである。
Adversus Praxeam 18.2
Ergo quia duos et cum, inquiunt, invenimus, ideo ambo unus atque idem, et Filius et Pater. Porro, non periclitatur Scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur.
PL 2, 177Aそこで、彼らは言う、我々は〔聖典の中に〕二であることも一であることも見出す、ゆえに双方は一にして同じもの、子も父もそうである、と。しかも聖典はいささかも危うくない。聖典が自己矛盾して見えることのないよう、お前がその論法をもって助けに駆けつける必要などない。
Adversus Praxeam 18.3
Habet rationem, et cum unicum Deum statuit, et cum duos Patrem et Filium ostendit; et sufficit sibi. Filium nominari ab ea constat. Salvo enim Filio recte unicum Deum potest determinasse, cujus est Filius.
PL 2, 177A聖典は、唯一の神を立てるときも、父と子という二を示すときも、それぞれに理を有し、みずからで十分である。子がこの聖典によって名指されていることは明らかである。すなわち、子を損なうことなく、その子を有するところの唯一の神を正しく定めることができるのである。
Adversus Praxeam 18.4
Non enim desinit esse qui habet Filium ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine Filio nominatur; sine Filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona, quae ante Filii nomen erat proponenda; quia Pater ante cognoscitur, et post Patrem Filius nominatur.
PL 2, 177A子を有する当の唯一者は、それでもって唯一者たることをやめはしない——すなわち、子なしに名指されるたびごとに、みずからの名によって、である。ところで、子なしに名指されるのは、第一義的に、第一の位格として定められる場合であり、この位格は子の名に先立って提示されるべきものであった。なぜなら、父がまず知られ、父の後に子が名指されるからである。
Adversus Praxeam 18.5
Igitur unus Deus Pater, et alius absque eo non est. Quod ipse inferens, non Filium negat, sed alium Deum: caeterum alius a Patre Filius non est.
PL 2, 177Bかくして、唯一の神は父であり、彼のほかに他はない。彼がこう述べるとき、子を否定しているのではなく、他の神を否定しているのである。もっとも、子は父とは別の〔神〕ではない。
Adversus Praxeam 18.6
Denique, inspice sequentia hujusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere; ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen Filium quanto individuum et inseparatum a Patre, tanto in Patre reputandum, etsi non nominatum.
PL 2, 177B実に、この種の宣言に続く箇所を見よ。それらの定義するところは、おおむね偶像の造り手や崇拝者たちに向けられていることが分かるであろう。すなわち、神性の合一が偽りの神々の多数を追い払うのである。ただしそこには子が含まれている——子は父から分かたれず分離されていない分だけ、名指されていなくとも、父のうちに数え入れられるべきものだからである。
Adversus Praxeam 18.7
Atquin si nominasset illum, separasset, ita dicens, «Alius praeter me non est, nisi Filius meus.» Alium enim etiam Filium fecisset, quem de aliis excepiset.
PL 2, 177Bしかるに、もし彼が子を名指していたなら、分離してしまったことになろう——「我のほかに他はない、我が子を除いては」とそう言うことによって。なぜなら、そう言えば、彼は子をも「他」としてしまい、諸々の他者から除外したことになるからである。
Adversus Praxeam 18.8
Puta solem dicere: «Ego sol, et alius praeter me non est, nisi radius meus,» nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in sole deputetur?
PL 2, 177Cたとえば太陽がこう言ったとしよう——「我は太陽なり、我のほかに他はなし、我が光線を除いては」と。お前はこれを空虚な物言いだと難じはしないだろうか、あたかも光線が太陽のうちに数えられていないかのように。
Adversus Praxeam 18.9
Itaque praeter semetipsum non esse alium Deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis, etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est, alium Deum, et alium Christum.
PL 2, 177Cかくして、神は自分のほかに他の神はないと〔言う〕。これは異邦の民のみならずイスラエルの偶像礼拝のゆえであり、さらに異端者たちのゆえでもある——彼らは、異邦の民が手でするのと同じように、言葉によって偶像を作り上げる。すなわち、他の神、他のキリストを、である。
Adversus Praxeam 18.10
Igitur et cum se unum pronuntiabat, Filio Pater procurabat, ne ab alio Deo Christus venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat: Ego Deus, et alius absque me non est; qui se unicum, sed cum Filio ostendit, cum quo coelum solus extendit.
PL 2, 177Cかくして、みずからを一なる者と宣言していたときにも、父は子のために備えをしていたのである——キリストが他の神から来たと信じられることのないように、そうではなく、あの「我は神なり、我のほかに他はなし」とあらかじめ告げていた者から〔来たと信じられる〕ように。この者は、みずからを唯一者として示しつつも、子とともに示したのであり、この子とともにこそ、独りで天を張り広げたのである。