テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XX 第XX章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 179B · 4 sectiones

Adversus Praxeam 20.1

1

Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda est, si quid de Scripturis ad sententiam suam excerpent, caetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis, et monarchiae sonitu.

PL 2, 179B

しかし、彼らの論法をなお打ち砕くために力を注がねばならない。もし彼らが聖典から自分たちの学説に都合のよい何かを抜き出し、その他の箇所を見ようとしないのであれば、〔言わねばならない〕——その他の箇所もまた規範を守っており、しかも神性の合一とモナルキアの響きとを損なうことなく守っているのである。

Adversus Praxeam 20.2

2

Nam sicut in veteribus nihil aliud tenent quam, Ego Deus, et alius praeter me non est (Ps. XLV, 5); ita in Evangelio, responsionem Domini ad Philippum tuentur, Ego et Pater unum sumus (Joan. XIV); et, Qui me viderit, videt et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me.

PL 2, 179B

すなわち、旧き〔書〕においては、彼らは「われは神なり、われのほかに他はなし」(詩編45:5)以外の何ものも取り上げないのと同様、福音書においては、主がフィリポに答えた言葉に固執する——「われと父とは一である」(ヨハネ14)、また「われを見た者は父をも見たのである」、また「われは父のうちにあり、父はわれのうちにある」と。

Adversus Praxeam 20.3

3

His tribus capitulis totum instrumentum utriusque Testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum plura intelligi pauciora, sed proprium hoc est omnium haereticorum.

PL 2, 179B

彼らは、新旧両約の全文書を、この三つの章句に屈服させようとする。だが、少数のものは多数のものに従って理解されるべきであるのに、これこそがあらゆる異端者に共通する特徴なのである。

Adversus Praxeam 20.4

4

Nam quia pauca sunt quae in sylva inveniri possunt, pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt. Regula autem omni rei semper ab initio constituta ex prioribus et ex pluribus in posteriora praescribit, utique et in pauciora.

PL 2, 179B

なぜなら、材料の山のうちに見出せるものは少ないので、彼らは少数のものを多数のものに対抗させて弁護し、後のものを先のものに対抗させて取り上げるからである。しかし規範というものは、あらゆる事柄について常に初めから定められており、先なるものと多数なるものとを根拠として、後なるものに対して、また当然、少数なるものに対しても明確に規定するのである。