テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput XXIX 第XXIX章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 193D · 14 sectiones

Adversus Praxeam 29.1

1

Obmutescat, obmutescat ista blasphemia, sufficiat Christum Filium Dei mortuum dici; et hoc quia ita scriptum est.

PL 2, 193D

この冒涜は口を閉ざすがよい、口を閉ざすがよい。神の子キリストが死んだと言われるだけで十分である。しかもそれは、そう書かれているからである。

Adversus Praxeam 29.2

2

Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.

PL 2, 194A

実に使徒も、キリストが死んだと告げるにあたって重荷を負わずには語らず、「聖典に従って」と付け加えた。聖典の権威によってこの言明の厳しさを和らげ、聞く者のつまずきを取り除くためである。ところで、キリスト・イエスにおいては神的な実体と人間的な実体という二つの実体が認められる。神的な実体が不死であることは確かであり、人間的な実体が可死であることも同様であるから、彼が死んだと言われるのは、肉であり人であり人の子である限りにおいてであって、霊であり言葉であり神の子である限りにおいてではないことが明らかとなる。

Adversus Praxeam 29.3

3

Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est, mortuum ostendit, id est carnem.

PL 2, 194A

結局のところ、「キリストは死んだ」と言うことは、すなわち「塗油された者は死んだ」と言うことであり、塗油されたもの、すなわち肉が死んだことを示しているのである。

Adversus Praxeam 29.4

4

Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis non tantum quia mortuum dicitis Patrem, sed et quia crucifixum.

PL 2, 194A

「それゆえ、我々も、諸君が子について言うのと同じ理由で父が死んだと言っているのであり、主なる神を冒涜してはいない。神的な実体からではなく、人間的な実体から死んだと言うのだから」とお前は言う。しかるに、諸君が冒涜するのは、父が死んだと言うからだけではなく、十字架につけられたと言うからでもある。

Adversus Praxeam 29.5

5

Maledictione enim crucifixi, quae ex lege in Filium competit (quia Christus pro nobis maledictio factus est, non Pater), Christum in Patrem convertentes, in Patrem blasphematis.

PL 2, 194B

十字架につけられた者への呪いは、律法によって子に帰せられるものである(キリストは我々のために呪いとされたのであって、父ではない)。諸君はその呪いをもって、キリストを父へと転換することによって、父を冒涜しているのである。

Adversus Praxeam 29.6

6

Nos autem dicentes Christum crucifixum, non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus; quia nec Apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem, de quo quid capit dici, sine blasphemia dicitur; ita quod non capit, blasphemia est si dicatur.

PL 2, 194B

しかし我々は、キリストが十字架につけられたと言っても、彼を呪ってはいない。律法の呪いを語り伝えているのである。使徒もこう言うことで冒涜したのではない。ある事柄について、そう言われうることが言われる場合には冒涜なしに言われるが、そう言われえないことが言われるならば、それは冒涜である。

Adversus Praxeam 29.7

7

Ergo nec compassus est Pater Filio; sic enim directam blasphemiam in Patrem veriti, diminui eam hoc modo sperant, concedentes jam Patrem et Filium duos esse; si Filius quidem patitur, Pater vero compatitur. Stulti et in hoc.

PL 2, 194B

それゆえ、父も子とともに苦しみを受けたのではない。彼らは、父への直接の冒涜を恐れるがゆえに、この仕方でそれを和らげうると望み、子は苦しみを受けるが父はともに苦しみを受けるとして、すでに父と子とが二であることを認めているのである。この点でも愚かである。

Adversus Praxeam 29.8

8

Quid est enim compati, quam cum alio pati? Porro, si impassibilis Pater, utique et incompassibilis. Aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo praestas. Times dicere passibilem, quem dicis compassibilem.

PL 2, 194C

ともに苦しみを受けるとは、他者とともに苦しみを受けること以外の何であろうか。しかも、父が苦しみを受けえない方であるならば、当然、ともに苦しみを受けることもありえない方である。あるいは、ともに苦しみを受けうる方であるならば、当然、苦しみを受けうる方でもある。お前がこの恐れをもってしても、父に何も益するところはない。お前は、ともに苦しみを受けうると言う方を、苦しみを受けうると言うことを恐れているのだ。

Adversus Praxeam 29.9

9

Tam autem incompassibilis Pater est, quam impassibilis etiam Filius ex ea conditione qua Deus est. Sed quomodo Filius passus est, si non compassus est et Pater? Separabatur a Filio, non a Deo.

PL 2, 194C

しかし父は、子もまた神であるというその境遇において苦しみを受けえない方であるのと同じだけ、ともに苦しみを受けえない方である。だが、父もともに苦しみを受けなかったとすれば、どうして子は苦しみを受けたのか。分離されたのは子からであって、神からではない。

Adversus Praxeam 29.10

10

Nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat, nec secernatur a fonte, tamen fluvii injuria non pertinebit ad fontem.

PL 2, 194C

実に、川が何らかの濁りによって汚されたとしても、それは泉から流れ出た一つの実体であり、泉から切り離されてはいないとはいえ、川の被る害は泉には及ばない。

Adversus Praxeam 29.11

11

Et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio; dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius qui ex fonte est.

PL 2, 194C

また、川において苦しみを受ける水は泉の水であるとはいえ、それが泉においてではなく川において苦しみを受けている限り、苦しみを受けるのは泉ではなく、泉から出た川である。

Adversus Praxeam 29.12

12

Ita, et si spiritus Dei quid pati posset in Filio, quia tamen non in Patre pateretur, sed in Filio, Pater passus non videretur.

PL 2, 194C

そのように、たとえ神の霊が子において何かを苦しみとして受けえたとしても、それは父においてではなく子において苦しみを受けたのであるから、父が苦しみを受けたとは見えないのである。

Adversus Praxeam 29.13

13

Sed sufficit nihil spiritum Dei passum suo nomine; quia si quid passus est, in Filio quidem passus est, in quo erat et Pater, cum Filius pateretur in carne; quia hoc retractatum.

PL 2, 194D

しかし、神の霊はそれ自身の名において何も苦しみを受けなかった、それで十分である。もし何かを苦しみとして受けたとしても、それは子において苦しみを受けたのであり、子が肉において苦しみを受けたとき、父もその子のうちにいたのである。これはすでに論じたことである。

Adversus Praxeam 29.14

14

Nec quisquam negabit, quando et nos pati pro Deo non possumus, nisi spiritus Dei sit in nobis qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis; non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans .

PL 2, 195A

また、誰も否定しないであろう。我々自身も、神の霊が我々のうちにあって告白に属することを語ってくれるのでなければ、神のために苦しみを受けることはできないのだということを。とはいえ、その霊自身が苦しみを受けるのではなく、苦しみを受けうる力を与えるのである。