Adversus Praxeam 14.1
Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus Patrem et Filium, quae invisibilem Deum determinavit.
PL 2, 170Cさらに、父と子とを二であると主張する我々に、もう一つの規範が力を貸す。この規範は見えない神を規定したものである。
Adversus Praxeam 14.2
Cum enim Moyses (Exod. XXXIII, 13, 29) in Aegypto desiderasset Domini conspectum, dicens: Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te: Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet; id est, morietur qui viderit.
PL 2, 170Cモーセ(出エジプト33:13, 29)はエジプトにあって主を仰ぎ見たいと望み、こう言った。「それゆえ、もし私が汝の御前に恩寵を得ているのであれば、ご自身を私に現わし、私が知りながら汝を見ることができるようにしてください」。すると、こう言われた。「お前は私の顔を見ることができない。人は私の顔を見て、なお生きることはないからである」。すなわち、見た者は死ぬ、ということである。
Adversus Praxeam 14.3
Invenimus enim et a multis Deum visum, et neminem tamen eorum, qui eum viderant, mortuum. Visum quidem Deum secundum hominum capacitatem, non secundum plenitudinem divinitatis: nam patriarchae Deum vidisse referuntur, ut Abraham et Jacob, et prophetae, ut Isaias, ut Ezechiel; et tamen mortui non sunt.
PL 2, 170C実に我々は、多くの者たちによって神が見られたことを見出すが、それを見た者たちのうち誰一人として死ななかった。神が見られたのは、人間の受容力に応じてであって、神性の充満に応じてではない。すなわち、族長たち——アブラハムやヤコブ——が神を見たと伝えられており、預言者たち——イザヤやエゼキエル——も同様であるが、それでも彼らは死ななかった。
Adversus Praxeam 14.4
Igitur aut mori debuerant, si eum videraut; Deum enim nemo videbit, et vivet; aut si Deum viderunt, et mortui non sunt, Scriptura mentitur, Deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet; aut Scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum Deum profert.
PL 2, 170Dしたがって、もし彼らが神を見たのであれば、死ぬはずであった。誰も神を見て、なお生きることはないからである。あるいは、もし彼らが神を見て、しかも死ななかったのであれば、聖典は偽っていることになる——神が「人が私の顔を見れば、生きることはない」と言われたと記す点で。あるいは、聖典は神を見えないものとして示すときか、見えるものとして示すときかのいずれかにおいて、偽っていることになる。
Adversus Praxeam 14.5
Jam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri, qui videbatur; et consequens erit, ut invisibilem Patrem intelligamus, pro plenitudine majestatis; visibilem vero Filium agnoscamus, pro modulo derivationis: sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam quae est in coelis; radium autem ejus toleramus oculis pro temperatura portionis quae in terram inde porrigitur.
PL 2, 171Aそこで、見られていたのは別の者であるはずとなる。なぜなら、見えないと定められる同じ者が、見られていたのだとすることはできないからである。そしてその帰結として、我々は父を、その威厳の充満に応じて見えない者と解し、子を、その派生の程度に応じて見える者と認めることになる。ちょうど、天にあるその実体の総体そのものに関しては、我々には太陽そのものを見つめることが許されていないが、そこから地上へと差し伸べられる部分がやわらげられた程度に応じて、我々はその光線には目で耐えることができるのと同じである。
Adversus Praxeam 14.6
Hic ex diverso volet aliquis etiam Filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum; et dum unicam conditionem Patris et Filii vindicat, unum potius atque eumdem confirmare Patrem et Filium.
PL 2, 171Aここで、誰かがこれとは逆に、言葉として、霊として、子もまた見えない者であると論じようとするかもしれない。そして父と子の境遇がただ一つであると主張しつつ、むしろ父と子とが一にして同じ者であることを裏づけようとするだろう。
Adversus Praxeam 14.7
Sed diximus Scripturam differentiae patrocinari, per visibilis et invisibilis distinctionem.
PL 2, 171Bしかし我々はすでに、聖典が、見える者と見えない者との区別を通じて、両者の差異を弁護していると述べた。
Adversus Praxeam 14.8
Nam et illud adjiciunt ad argumentationem: Quod si Filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis Pater fuerit in Filii nomine.
PL 2, 171B彼らはさらに論証にこう付け加える。もしそのとき子がモーセに語りかけていたのだとすれば、子自身が、自分の顔は誰にも見えるものではないと告げたはずである。というのも、子の名のもとにいたのは、まさに見えない父自身であったからだ、と。
Adversus Praxeam 14.9
Ac per hoc, sic eumdem volunt accipi visibilem et invisibilem, quomodo eumdem Patrem et Filium: quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit, Dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Jacob: Ego vidi, inquit (Gen. XXXII, 30), Dominum facie ad faciem.
PL 2, 171Bこうして彼らは、見える者と見えない者とが同じ者として受け取られるべきだと望むのであり、それは父と子とが同じ者だとするのと同様である。なぜなら、少し前、モーセに顔を見せることを拒む以前に、主がモーセに向かって、あたかも人が自分の友に語りかけるように、面と向かって語ったと書かれているからであり、ヤコブについても同様である。「私は主を顔と顔とを合わせて見た」と彼は言っている(創世記32:30)。
Adversus Praxeam 14.10
Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quia idem utrumque, ideo et ipse, qua Pater, invisibilis; et qua Filius, visibilis. Quasi non expositio Scripturae quae fit a nobis, Filio competat, Patre seposito in sua invisibilitate.
PL 2, 171Bしたがって、見える者と見えない者とは同じである。そして両者が同じである以上、この同じ者自身が、父としては見えず、子としては見える、というのである。——まるで、我々が行う聖典の解釈が子にこそふさわしく、父はその見えないあり方のうちに離れて置かれている、ということが成り立たないかのように。
Adversus Praxeam 14.11
Dicimus enim et Filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus Dei ex substantiae conditione jam nunc, et qua Deus, et sermo, et spiritus: visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit (Num. XII, 2.) ad Aaron et Mariam; Et si fuerit Prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi.
PL 2, 171Cというのも我々自身も、子がその名において、実体のあり方からして、言葉であり神の霊であるかぎりにおいて、また神であり、言葉であり、霊であるかぎりにおいて、いまなお見えない者であると言うからである。しかし肉となる以前には、子は見える者であった。それは(民数記12:2)でアロンとミリアムに語られたその仕方においてである。「もし汝らのうちに預言者があれば、私は幻において彼に知られ、夢において彼に語ろう。モーセに対してはそうではない。」
Adversus Praxeam 14.12
Os ad os loquar illi in specie, id est in veritate; et non in aenigmate, id est, non in imagine. Sicut et Apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12).
PL 2, 171C「口と口とをもって、姿のうちに、すなわち真理のうちに、彼に語ろう。謎のうちにではなく、すなわち像のうちにではなく」。使徒もまた同様に言う。「今、我々は鏡によるかのように謎のうちに見ているが、かの時には顔と顔とを合わせて見るであろう」(一コリント13:12)。
Adversus Praxeam 14.13
Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in Evangelio (Luc. IX, 30.) visum cum illo Moysen colloquentem); apparet retro semper in speculo, et aenigmate, et visione, et somnio Deum, id est, Filium Dei, visum tam Prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi.
PL 2, 171Cしたがって、主がモーセに対して、顔を合わせての眺めと語らいとを将来のために留め置いているのであるから(というのも、これは後に、山に退いた折に成就したからである。福音書に我々が読むとおりである(ルカ9:30)、モーセがその方と語らっているのが見られたのである)、それ以前においては、鏡のうちに、謎のうちに、幻のうちに、夢のうちに、神が、すなわち神の子が、預言者たちや族長たちに対してのみならず、モーセ自身に対してさえも、常に見られていたことが明らかとなる。
Adversus Praxeam 14.14
Et ipse quidem Dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est, homo faciem ejus videret, nisi forte in speculo et in aenigmate.
PL 2, 172Aそして主ご自身が、たとえ面と向かって語っていたとしても、人がその方の顔をありのままに見たのではなく、あるとすれば鏡のうちに、謎のうちにおいてのみであった。
Adversus Praxeam 14.15
Denique, si sic Moysi locutus est Dominus, ut et Moyse faciem ejus cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem ejus videre quam, quia viderat, non desideraret.
PL 2, 172A実に、もし主がモーセに、モーセがその顔を間近に知るほどの仕方で語っていたのであれば、どうしてまさにその同じ場で、すでに見ていたがゆえに望まないはずのその顔を、見ることを望むのか。
Adversus Praxeam 14.16
Quomodo aeque et Dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies Dei, cujus conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Jacob, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30).
PL 2, 172A同様に、もし主が実際にご自分の顔を示していたのだとすれば、どうして主は、示していたはずのその顔が見られうることを否むのか。あるいは、すでに見られたものがあったのなら、その眺めが否まれる神の顔とはいったい何なのか。「私は神を顔と顔とを合わせて見た。そして私の魂は救われた」とヤコブは言う(創世記32:30)。
Adversus Praxeam 14.17
Alia debet esse facies, quae si videatur, occidit. Aut numquid Filius quidem videbatur, et sic facies, sed ipsum hoc in visione, et somnio, et speculo, et aenigmate, quia sermo, et spiritus, nisi imaginaria forma videri non potest.
PL 2, 172A見られれば死をもたらす顔は、別のものであるはずである。あるいは、子は確かに見られており、それゆえその顔もまた見られていたが、それは幻のうちに、夢のうちに、鏡のうちに、謎のうちにおいてではなかったか。なぜなら子は言葉であり霊であって、像としての形によらなければ見られえないからである。
Adversus Praxeam 14.18
Faciem autem suam dicit invisibilem Patrem. Quis enim Pater? non facies erit Filii, nomine auctoritatis, quam genitus a Patre consequitur? Non enim et de aliqua majore persona congruit dicere: facies mea est ille homo; et: faciem mihi praestat.
PL 2, 172Bしかし、見えない父こそが自分の顔であると子は言っているのである。父とは何者か。子が父から生まれた者として受け継ぐ権威の名において、父は子の顔となるのではないか。実に、より大なる位格について、「あの人は私の顔である」とか「彼は私に顔を供する」と言うのは、ふさわしいことではないか。
Adversus Praxeam 14.19
Pater, inquit, major me est (Joan. XIV, 28). Ergo facies erit Filii Pater. Nam et Scriptura quid dicit? Spiritus personae ejus, Christus Dominus (Thren. IV, 20).
PL 2, 172B「父は私より大いなる方である」と子は言う(ヨハネ14:28)。ゆえに、子の顔は父であるはずである。実に聖典は何と言っているか。「主キリストは、その位格の霊である」(哀歌4:20)。
Adversus Praxeam 14.20
Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito cujus spiritus persona erat, id est Patris, eum faciem suam, ex unitate scilicet, pronuntiavit. Mirarer plane, an facies Filii Pater accipi possit, qui est caput ejus: Caput enim Christi Deus (I Cor. II, 3).
PL 2, 172Bしたがって、もしキリストが父という位格の霊であるならば、キリストが、自らその霊であった位格――すなわち父――を、まさに一体性のゆえに、自分の顔であると告げたのは当然である。私は確かに訝しく思うであろう、子の頭である父が、子の顔として受け取られうるものかどうかを。なぜなら「キリストの頭は神である」からである(一コリント2:3)。