テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Praxeam

Caput III 第III章

Tertullian · Adversus Praxeam · PL 2, 157C · 11 sectiones

Adversus Praxeam 3.1

1

Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam.

PL 2, 157C

というのも、素朴な者たち——思慮の足りない者たち、無学な者たちとまでは言うまいが——は、常に信じる者たちの大半を占めており、信仰の規範そのものが、世の多くの神々から唯一にして真の神へと〔人々を〕移し入れるがゆえに、〔神が〕ただ唯一であるのではなく、御自身のオイコノミアとともに信じられるべきであることを理解せず、オイコノミアに怯えるのである。

Adversus Praxeam 3.2

2

Numerum et dispositionem trinitatis, divisionem praesumunt unitatis; quando unitas ex semetipsa derivans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur.

PL 2, 158A

彼らは、三一性の数と配剤を、一体性の分割であると思い込んでいる。だが一体性は、自らのうちから三一性を導き出しつつも、それによって破壊されるのではなく、統べ治められるのである。

Adversus Praxeam 3.3

3

Itaque duos et tres jam jactitant a nobis praedicari, se vero unius Dei cultores praesumunt, quasi non et unitas irrationaliter collecta, haeresim faciat; et trinitas rationaliter expensa, veritatem constituat. Monarchiam, inquiunt, tenemus.

PL 2, 158A

こうして彼らは、我々が二また三を宣べ伝えていると盛んに言い立て、自分たちこそ唯一の神の礼拝者であると思い込んでいる。あたかも、理を欠いたまま寄せ集められた一体性が異端を作り出し、理にかなって秤にかけられた三一性が真理を打ち立てるのではないかのように。「我々はモナルキア(唯一支配)を保持する」と彼らは言う。

Adversus Praxeam 3.4

4

Et ita sonum vocaliter exprimunt etiam Latini, etiam Opici, ut putes illos tam bene intelligere monarchiam, quam enuntiant. Sed monarchiam sonare student Latini, oeconomiam intelligere nolunt etiam Graeci.

PL 2, 158A

こうしてラテン人も、オピキ人でさえも、この語を声に出して発音するので、お前は、彼らが口にする分だけモナルキアをよく理解していると思うほどである。しかしラテン人はモナルキアという音を出そうと励むだけであり、オイコノミアを理解しようとはギリシア人でさえしないのである。

Adversus Praxeam 3.5

5

At ego, si utriusque linguae praecerpsi, monarchiam nihil aliud significare scio, quam singulare et unicum imperium: non tamen praescribere monarchiam, ideo, quia unius sit, eum cujus sit, aut filium non habere, aut ipsum se sibi filium fecisse, aut monarchiam suam non per quos velit administrare.

PL 2, 158A

しかし私は、両方の言語をいくらかかじってみた者として、モナルキアが単一にして唯一の支配以外の何ものをも意味しないことを知っている。とはいえ、モナルキアという語は、それが唯一の者に属するというだけの理由で、その支配権を持つ者に子がないこと、あるいは彼が自分自身を自らの子としたこと、あるいは彼が自らの望む者たちを通じて自分のモナルキアを治めないことを、あらかじめ定めるものではない。

Adversus Praxeam 3.6

6

Atquin nullam dico dominationem ita unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit officiales sibi.

PL 2, 158B

しかるに私はこう言う。いかなる支配も、それが自分ひとりのものであり、単一であり、モナルキアであるからといって、その支配自身が自らの官吏として見込んだ、これに近しい他の位格たちを通じて治められないほどのものではない、と。

Adversus Praxeam 3.7

7

Si vero et filius fuerit ei, cujus monarchia sit, non statim dividi eam, et monarchiam esse desinere, si particeps ejus assumatur et filius; sed proinde illius esse principaliter a quo communicatur in filium; et dum illius est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unicis continetur.

PL 2, 158B

そして、もしそのモナルキアを持つ者に子があるとしても、それによって直ちにモナルキアが分割され、モナルキアであることをやめるわけではない——たとえ子もまたその分与にあずかる者として迎え入れられるとしても。むしろそれは、主として、そこから子へと分け伝えられるところの者に属するのであり、それがその者に属している限りにおいて、まさにそのゆえに、これほど唯一なる二者によって保たれるモナルキアであり続けるのである。

Adversus Praxeam 3.8

8

Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Millies millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis.

PL 2, 158B

したがって、もし神的なモナルキアもまた、かくも多くの天使の軍団と大軍とを通じて治められているのであれば——聖書に「千の千倍が彼に仕え、千の十万倍が彼の御前に現れていた」と書かれているとおりに——それでもなお、かくも多くの千々の力を通じて執り行われるからといって、それが唯一者のものであることをやめ、モナルキアであることをやめたわけではない。だとすれば、神が子と聖なる霊とにおいて——第二、第三の位を得、父の実体をこれほどまでに分かち合う者たちにおいて——分割と分散とを被ると見えるとは、どういうことであろうか。かくも多くの天使の数のうちにあってすら、しかも実体からしてこれほど疎遠な者たちのうちにあってすら、神はそれを被らないというのに。

Adversus Praxeam 3.9

9

Membra, et pignora, et instrumenta, et ipsam vim, ac totum censum monarchiae, eversionem deputas ejus: non recte. Malo te ad sensum rei, quam ad sonum vocabuli exerceas.

PL 2, 158C

肢体や、担保や、道具立てや、その力そのもの、そしてモナルキアの全き起源——お前はそれらを、モナルキアの転覆であると見なしている。それは正しくない。私はむしろ、お前が語の響きにではなく、事柄の内実に即して自らを鍛えることを望む。

Adversus Praxeam 3.10

10

Eversio enim monarchiae illa est tibi intelligenda, cum alia dominatio suae conditionis et proprii status, ac per hoc aemula, superducitur; cum alius Deus infertur adversus Creatorem.

PL 2, 159A

というのも、お前が理解すべきモナルキアの転覆とは、これとは異なる支配——自らの境遇と固有の状態とを持ち、それゆえに対抗的な支配——が重ねて持ち込まれるとき、また創造主に敵対する別の神が持ち出されるときのことだからである。

Adversus Praxeam 3.11

11

Tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: tunc in monarchiae eversionem, cum in Creatoris destructionem.

PL 2, 159A

そのとき悪しきことになるのは、ウァレンティヌス派やプロディコス派に従って〔神々が〕複数とされるときである。そのときモナルキアの転覆となるのは、創造主の破壊に至るときである。