クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput IX 第IX章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 415B · 5 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 9.1

1

Jam quale illud fuit, quod Istrum adhuc navigans beneficia tua usque ad Adriam, Tyrrhenum, Maeotidem porrigebas?

PL 18, 415B

ではさらに、次のことはどのようなものであったか。あなたはなおイストロスを下りながら、あなたの恩恵を、ハドリア海、テュレニア海、マエオティス(湖)にまで及ぼしたのである。

Gratiarum actio Juliano Augusto 9.2

2

Ipso enim tempore levati equorum pretiis enormibus Dalmatae, Epirotae ad incitas intolerandi tributi mole depressi, providentia, imperator, tua, non modo miserias exuerunt, sed amplam etiam atque opulentam revexerunt fortunam.

PL 18, 415B

ちょうどその時に、法外な馬の値〔の負担〕から解かれたダルマティア人、また、耐えがたい貢租の重さに極限まで押しつぶされていたエペイロス人は、皇帝よ、あなたの先見によって、悲惨を脱したのみならず、豊かで富んだ運命を取り戻した。

Gratiarum actio Juliano Augusto 9.3

3

Urbs Nicopolis, quam divus Augustus in monumentum Actiacae victoriae tropaei instar exstruxerat, in ruinas lacrymabiles prope tota conciderat, lacerae nobilium domus, sine tectis fora, jamdudum aquarum ductibus pessundatis plena cuncta squaloris et pulveris.

PL 18, 415B

ニコポリスの都は、神なるアウグストゥスがアクティウムの勝利の記念として、戦勝碑のように築いたものだが、ほとんど全体が痛ましい廃墟と化していた。貴族たちの家は引き裂かれ、広場には屋根がなく、水道はとうの昔に壊されて、あらゆるものが汚れと塵に満ちていた。

Gratiarum actio Juliano Augusto 9.4

4

Certamen ludicrum, lustris omnibus solitum frequentari, intermiserat temporis moesti deforme justitium. Ipsae illae bonarum artium magistrae et inventrices Athenae, omnem cultum publice privatimque perdiderant. In miserandam ruinam conciderat Eleusina.

PL 18, 415C

あらゆる五年祭ごとに人が集まるのが常であった競技会は、悲しい時代の醜い休止のために中断していた。善き学芸の師であり発見者である、まさにそのアテナイも、公私にわたるあらゆる整えを失っていた。エレウシスは憐れむべき廃墟と化していた。

Gratiarum actio Juliano Augusto 9.5

5

Sed universas urbes ope imperatoris refotas enumerare perlongum est: scire satis est cunctas Macedoniae, Illyrici, Peloponnesi civitates unis aut binis epistolis maximi imperatoris repentinam induisse novatis moenibus juventutem, aquas omnibus locis scatere: quae paulo ante arida et siti anhelantia visebantur, ea nunc perlui, mundari, madere; fora, deambulacra, gymnasia laetis et gaudentibus populis frequentari, dies festos et celebrari veteres, et novos in honorem principis consecrari.

PL 18, 416A

だが、皇帝の援助によって回復された諸都市をすべて数え上げるのは長きに過ぎる。知れば足りよう。マケドニア、イリュリクム、ペロポネソスのすべての都市は、最大の皇帝の一通か二通の書簡によって、城壁が新たにされ、たちまち若さをまとったこと。あらゆる場所で水が湧き出ていること。少し前まで乾いて渇きにあえぐように見えた所が、今は洗われ、清められ、潤っていること。広場、遊歩道、体育場は、喜び楽しむ民で満たされ、古い祭日が祝われ、新しい祭日が君主を称えて定められていること。