クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput XVI 第XVI章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 420A · 5 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 16.1

1

Quis ignorat tum quoque cum honores populi Romani suffragiis mandabantur multos fuisse candidatorum labores?

PL 18, 420A

ローマの民の投票に栄職が託されていた時代にも、候補者たちの労苦が多かったことを、誰が知らぬだろうか。

Gratiarum actio Juliano Augusto 16.2

2

Ediscenda omnium nomina tribuum, homines, atque etiam singuli salutandi, prehensandae obviorum manus, omnibus arridendum; non solum cum infimis, sed etiam cum ignotis familiaritatis imago simulanda, multaque alia propter honorem agenda, quae alias virum honore dignum facere non deceret.

PL 18, 420A

全部族の名を覚え込み、人々を、さらには一人ひとりを挨拶し、行き合う者たちの手を握り、すべての者に微笑まねばならなかった。最下層の者にだけでなく、見知らぬ者にさえ、親しさの像を装わねばならず、栄職のために、ほかのときなら栄職にふさわしい人物が行うのにふさわしくない多くのことを、行わねばならなかった。

Gratiarum actio Juliano Augusto 16.3

3

Unde illud Crassi celebre dictum, cum peteret consulatum, et forte cum Scaevola socero per vias Urbis incederet, nec praesente gravissimo et severissimo viro blandiri populo, palpare obvios, et artes petitorias auderet exercere.

PL 18, 420B

ここから、クラッススの有名な言葉が出た。彼は執政官職に立候補していたとき、たまたま舅のスカエウォラとともに都の通りを歩いており、いとも重厚で厳格な人の前では、民に媚び、行き合う者に取り入り、候補者の術を行う勇気がなかったのである。

Gratiarum actio Juliano Augusto 16.4

4

Quaeso, inquit, Muci, paulisper abscedas, nec comitatu tuo honestari putes: impedis honorem meum; te spectante ineptus esse non possum. At vero ego nullius favorem turpi assentatione promerui, nihil feci ineptum, nihil egi quod spectare Mucium nollem.

PL 18, 420B

「頼む」と彼は言った。「ムキウスよ、しばらく離れてくれ。あなたの随行で自分が栄誉を得ると思わないでくれ。あなたは私の栄職を妨げている。あなたが見ていては、私は愚かなふるまいができないのだ」。だが私は、誰の好意も恥ずべき追従によって得たことはなく、愚かなことは何もせず、ムキウスに見られたくないことは何も行わなかった。

Gratiarum actio Juliano Augusto 16.5

5

Non modo nullum popularium deprecatus sum, sed ne te quidem ipsum, imperator, quem orare praeclarum, cui preces adhibere plenissimum dignitatis est, verbo saltem adii. Sponte in familiam divinum istud a te munus infusum est.

PL 18, 420B

私は、民の誰にも嘆願しなかったのみならず、あなた自身、皇帝よ、あなたに乞うことは輝かしく、あなたに願いを向けることは品位に満ちているのに、そのあなたにも、言葉の一つさえかけて近づかなかった。あの神のごとき授け物は、おのずから、あなたから私の家に注がれたのである。