Gratiarum actio Juliano Augusto 1.1
Etsi scio te, imperator, et cunctos qui consilium tuum participant posse mirari quod nunc demum gratias agere exorsus sum, quasi beneficia in me tua coeperint a consulatu, fatebor tamen quod ingenii (cujus me poenitet) conscius, etiam nunc tacere voluissem, et prorumpens licet hujus muneris gaudium intra arcanae laetitiae conscientiam coercere.
PL 18, 409C皇帝よ、私は承知している。あなたも、あなたの評議に与る者たちすべても、なぜ私が今になってようやく礼を述べ始めたのかを、いぶかしく思いうることを。あたかも、私へのあなたの恩恵が執政官職から始まったかのように。しかし私は白状しよう。自分の才(それが私は恥ずかしい)を自覚していたので、今なお黙っていたかったのである。この栄職への喜びがあふれ出ようとも、それを秘めた歓びの自覚のうちに閉じ込めておきたかった。
Gratiarum actio Juliano Augusto 1.2
Sed sive errorem nostrum, sive consilium congesta et coacervata in unum beneficia vicerunt; atque in id redegerunt necessitatis ambiguum, ut mihi aut indiserti, aut ingrati esset fama subeunda: malui eloquentiam potius quam pietatem erga te officiumque meum desiderari.
PL 18, 409Cだが、積み重ねられ、一所に積み上げられた恩恵は、我々の過ちを打ち負かしたのか、それとも思慮を打ち負かしたのか、いずれにせよ、どちらとも決めがたい窮地〔necessitatis ambiguum。ミーニュの解釈注は necessitatis angustias(窮地)と言い換える〕に私を追い込み、雄弁でないか、恩知らずか、そのどちらかの評判を受けねばならぬようにした。私は、あなたへの敬愛と私の務めが欠けていると思われるよりは、むしろ雄弁が欠けていると思われるほうを選んだ。
Gratiarum actio Juliano Augusto 1.3
Et sane in his honoribus quibus me prius honestaras, minor esse causa ad agendas gratias videbatur.
PL 18, 409C実に、あなたが先に私に栄誉を授けた諸職においては、礼を述べるべき理由はより小さいように見えた。
Gratiarum actio Juliano Augusto 1.4
Nam cum me aerarium publicum curare voluisti, cum quaereres virum animi magni adversus pecuniam, liberi adversus offensas, constantis adversus invidiam, me, qui tibi viderer ejusmodi, delegisti: idque eo tempore quo exhaustae provinciae partim depraedatione barbarica, partim non minus exitiabilibus quam pudendis praesidentium rapinis ultro opem imperatoris exposcerent, milites saepe anteactis temporibus ludo habiti cum praesens stipendium flagitarent, quoquo modo videbar honorem onere pensare.
PL 18, 410Cあなたが国庫を私に預からせようとしたとき、金銭に対して大きな心を持ち、侮辱に対して自由で、妬みに対して不動の者を求めて、そのような者と見えた私を選んだ。しかもそれは、属州が、一方では蛮族の略奪により、他方では恥ずべきに劣らず破滅をもたらす総督たちの強奪により、疲弊して、みずから皇帝の助けを求め、過ぎた時代にしばしば愚弄されてきた兵士たちが、目前の俸給を要求していたときであり、私は何とかして、栄職を重荷で釣り合わせているように見えた。
Gratiarum actio Juliano Augusto 1.5
At cum me praetoriis praefecisti, et provincias de te egregie meritas meae fidei tutelaeque mandasti, ingens judicii tui fuit munus; sed in eo non mihi solum quem tanta potestate succinxeras, verum etiam negotiis tuis commodasse aliquatenus videbare.
PL 18, 410Cところが、あなたが私を近衛長官に任じ、あなたにすぐれた功のあった諸属州を私の信義と保護にゆだねたとき、それはあなたの判断の巨大な授け物であった。だが、そこでは、あなたはそれほどの権力を帯びさせた私だけでなく、自分の務めにも、いくぶんか益をもたらしたと見えた。