Gratiarum actio Juliano Augusto 7.1
Sufficeret quidem ad expeditionem praesentium negotiorum sola properatio, sed non sufficit principi nostro reipublicae una ratione consulere. Multa pariter aggreditur pectus nullis unquam laboribus fatigatum.
PL 18, 414B当面の事柄を片づけるには、ただ急ぐことだけで足りたであろう。だが、我々の君主にとって、国家のために一つの見地から配慮するだけでは足りない。いかなる労苦にも疲れたことのない胸は、多くのことを同時に企てる。
Gratiarum actio Juliano Augusto 7.2
Ut uno eodemque tempore et componeret fidissimarum provinciarum statum, et barbariam omnem admoto propius terrore percelleret, longissimo cursu Istrum placuit navigari. Proh sancta divinitas!
PL 18, 414B同じ一つの時のうちに、いとも忠実な諸属州の状態を整え、かつ、恐怖をより近くに迫らせて蛮族のすべてを震え上がらせるために、彼はイストロス(ドナウ)を、きわめて長い行程で船で下ることを決めた。ああ、聖なる神性よ!
Gratiarum actio Juliano Augusto 7.3
Quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem inclyti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret, despiceretur ad laevam in miserabiles preces genu nixa barbaria?
PL 18, 414Bその航行の壮観はどのようなものであったか。名高い川の右岸には、男女の別なく、あらゆる身分の、武装した者も武装せぬ者も、切れ目なく列をなして縁取り、左岸には、哀れな嘆願にひざまずく蛮族が見下ろされたのである。
Gratiarum actio Juliano Augusto 7.4
Omnes urbes quae Danubium incolunt aditae, omnium audita decreta, levati status, instaurataeque fortunae, innumerabilibus barbaris data venia, et munus pacis indultum.
PL 18, 414Cダヌビウスに沿って住むすべての町が訪ねられ、すべての者の訴えが聴かれ、境遇は軽くされ、運命は立て直され、数えきれぬ蛮族に赦しが与えられ、平和の贈り物が許された。
Gratiarum actio Juliano Augusto 7.5
Qui properationem illam contemplabitur, nihil legisse praeter viam imperatorem putabit; qui gestarum rerum multitudinem considerabit, properasse non credet.
PL 18, 414Cあの急行を見る者は、皇帝は道をたどるほか何もしなかったと思うだろう。なされた事の多さを考える者は、急いだとは信じないだろう。