クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput XXIV 第XXIV章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 425B · 8 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.1

1

Nihil igitur mirum est, imperator, si tantus amor, et tam verus in te civium fervet. Neque enim ullum puto post homines natos tanto generis humani ardore dilectum. Caeterorum regum atque imperatorum charitates admodum rarae, nec unquam diuturnae fuerunt.

PL 18, 425B

それゆえ、皇帝よ、市民たちのあなたへの愛がこれほど大きく、これほど真実に燃えているのは、何の不思議もない。人が生まれて以来、これほどの熱情を人類から寄せられて愛された者は、一人もいないと私は考える。ほかの王たちや皇帝たちへの愛は、まったく稀で、長続きしたこともなかった。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.2

2

In summis enim hominum habitavere pectoribus, subita et fortunata benevolentia provocatae, non virtutum admiratione devinctae.

PL 18, 425B

その愛は、人々の胸の最上層に宿っていたが、突然の幸運な好意に呼び起こされたもので、諸徳への感嘆に結ばれたものではなかったのである。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.3

3

At vero noster affectus veri certique judicii est, imis mentis sedibus alligatus animus, et vitae immixtus et unitus, resolutis etiam morte corporibus cum immortali mente victurus.

PL 18, 425C

だが我々の情愛は、真実で確かな判断に基づくものであり、精神の最も深い座に結びつけられた心であって、生命と混ざり合い一つになり、体が死によって解体されても、不死の精神とともに生きるであろう。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.4

4

Arma igitur, et juvenes cum gladiis atque pilis non custodiae corporis sunt, sed quidam imperatoriae majestatis solemnis ornatus. Quid enim istis opus est, cum firmissimo sis muro civici amoris obseptus?

PL 18, 425C

だから、武具も、剣と投げ槍を携えた若者たちも、あなたの体を守る護衛ではなく、皇帝の威光の荘重な飾りである。市民の愛という最も堅固な城壁に囲まれているあなたに、それらが何の要があろう。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.5

5

An metuenda tibi curia est, cum senatui non solum veterem reddideris dignitatem, sed plurimum etiam novi honoris adjeceris? An populus est timendus procuratori alimentorum suorum, vitae vindici, libertatis auctori? Nam quid de militibus loquar?

PL 18, 425C

元老院議場を恐れるべきだろうか。あなたは元老院に昔の品位を返しただけでなく、新しい栄誉を大いに加えたのだ。民を恐れるべきだろうか。民の糧を取り計らい、生命を守り、自由をもたらしたあなたが。兵士たちについては、何を語ることがあろう。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.6

6

Duo, aut tria ferme ex vetere memoria amicorum paria proferuntur. Nego quempiam ab uno amico plus dilectum quam tu, imperator, non modo a comitibus, tribunis tuis, sed a legionibus cunctis, equitibus ac peditibus, gregariis etiam militibus diligaris.

PL 18, 426A

昔の記憶から、友の二組か三組が語り伝えられている。しかし私は否定する。一人の友からでも、皇帝よ、あなたが愛されるほどに愛された者がいたことを。あなたは伯(コメス)たちや護民官たちからだけでなく、すべての軍団から、騎兵からも歩兵からも、一兵卒に至るまで愛されているのだから。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.7

7

Itaque, quod ad te attinet, cuncta jam a custodia tui arma removeres, sed quando hoc potes persuadere militibus? Anxia est fidelium diligentia. Maximo amori maximus timor junctus est.

PL 18, 426A

それゆえ、あなた自身に関しては、あなたの警護からすべての武具を今にも取り去るであろう。だがそれを、いつ兵士たちに納得させられるのか。忠実な者たちの気遣いは、不安に満ちている。最大の愛には、最大の恐れが結びついている。

Gratiarum actio Juliano Augusto 24.8

8

Non nobis sufficit quod obtinuisti ut nemo te velit laedere, nisi nos curamus ut nemo possit.

PL 18, 426A

誰もあなたを害そうと望まなくなったという、あなたが得たことだけでは、我々は満足しない。誰もそれをできないよう、我々が配慮しないかぎりは。