クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput XXX 第XXX章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 429A · 5 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 30.1

1

Superfluum forte videatur quae vosmetipsi vidistis iterare, neque enim auribus expetuntur quae fuerint usurpata luminibus, sed mandanda sunt litteris, inserenda monumentis, mittenda in posteros venturis saeculis vix credenda miracula.

PL 18, 429A

諸君自身が目にしたことを繰り返すのは、あるいは余計に見えるかもしれない。目で用いられたものは耳に求められないからである。だが、後の世にはほとんど信じがたいこの不思議は、文書に託し、記念の碑に刻み、来たるべき世代へ伝えねばならない。

Gratiarum actio Juliano Augusto 30.2

2

Pene intra ipsas palatinae domus valvas, lecticas consulares jussit inferri; et cum, honori ejus venerationique cedentes, sedile illud dignitatis amplissimae recusaremus, suis nos prope manibus impositos mixtus agmini togatorum praeire coepit pedes, gradum moderans pene ad lictoris nutum, et viatoris imperium.

PL 18, 429A

彼は、宮殿の扉のほとんど内側まで、執政官用の輿を運び入れるよう命じた。我々は彼への敬意と崇敬から譲って、最高の位のあの座席を辞退したが、彼はほとんど自らの手で我々をそれに乗せ、トガを着た者たちの列に混じって、徒歩で先に立って歩み始めた。歩みは、ほとんど先導吏(リクトル)の合図、伝令吏の命令に合わせて調えていた。

Gratiarum actio Juliano Augusto 30.3

3

Credet hoc aliquis qui illa purpuratorum vidit paulo ante fastidia, qui ideo tantum honorem in suos, ne inhonoros contemnerent, conferebant? Credet aliquis tanto post veterem illam priscorum temporum libertatem reipublicae redditam?

PL 18, 429A

つい先ごろの紫衣の廷臣たちの傲慢を見た者が、これを信じるであろうか。彼らが自分の側近に栄誉を与えたのは、栄誉のない者を見下さずにすむようにするためにすぎなかった。かくも長い時を経て、昔の時代のあの古い自由が国家に返されたと、信じる者がいるであろうか。

Gratiarum actio Juliano Augusto 30.4

4

Neque enim ego Lucii Bruti, et Publii Valerii, qui primi exactis regibus potestate annua civibus praefuerunt, consulatum nostro anteponendum puto.

PL 18, 429B

実際、私は、王を追放して最初に一年の権限で市民の上に立ったルキウス・ブルトゥスとプブリウス・ウァレリウスの執政官職を、我々のそれより優先すべきだとは思わない。

Gratiarum actio Juliano Augusto 30.5

5

Uterque bono publico, uterque Romanae reipublicae salutaris, uterque insignis principiis commodorum; sed habet aliquid unusquisque praecipuum. Illi potestatem consularem per populum acceperunt, nos per Julianum recepimus. Illorum anno libertas orta est, nostro restituta.

PL 18, 429B

どちらも公共の善のためであり、どちらもローマ国家に益をもたらし、どちらも利益の始まりにおいて際立つ。だが、それぞれに何か格別のものがある。彼らは執政官の権限を民から受け、我々はユリアヌスから受け取った。彼らの年に自由が生まれ、我々の年に自由が回復された。