Gratiarum actio Juliano Augusto 17.1
Fatebor autem tibi, maxime imperator, et tuto apud te omnia animi operta reserabo. Nunquam in capita civium potestatem, nunquam provincias concupivi, sed quia juvanda etiam a me videbatur pro virili portione respublica, cum ad magistratum vocarer, propter opinionem desidiae non refugi.
PL 18, 420Cだが、いと偉大な皇帝よ、あなたに白状しよう。あなたのもとでは安心して、心の秘めたものをすべて明かそう。私は、市民の命に及ぶ権力も属州も、決して欲したことがない。ただ、国家は私からも力に応じて助けられるべきだと思われたので、公職に召されたとき、怠惰との評判を恐れて避けなかったのである。
Gratiarum actio Juliano Augusto 17.2
Negotium publicum neque ambitu appetii, neque per timiditatem, aut ignaviam recusavi, sed a teneris annis ab aetate puerili ad hanc usque canitiem consulatus amore flagravi. Secundum etiam tibi confessionis gradum debeo.
PL 18, 420C公の務めを、野心から求めたのでも、臆病や怠惰から拒んだのでもない。幼い年から、少年の年齢から、この白髪の今に至るまで、私は執政官職への愛に燃えてきた。あなたには、告白の第二の段階をも負っている。
Gratiarum actio Juliano Augusto 17.3
Cum in aliorum principum esset potestate respublica, diu inanem cupiditatem sine spei solatiis fovi. Unde enim mihi aspirandi ad hoc nomen esset amentia, opum vacuo et ignaro ambiendi?
PL 18, 421A国家が他の君主たちの権力のもとにあったとき、私は長いあいだ、望みの慰めもない空しい欲求を抱き続けた。実に、富を欠き、運動の術を知らぬ私に、この名へ手を伸ばすなどという狂気が、どこから生じえただろうか。
Gratiarum actio Juliano Augusto 17.4
Nam primum cum Caesar esses, marcentem jam cupiditatis meae flammam spei bonae flatibus excitasti. Cum vero te, Auguste, mirificum innocentiae ac virtutum spectatorem viderem, tunc mecum, Claudi Mamertine, hucusque non frustra vixisti.
PL 18, 421A実に、まずあなたがカエサルであったとき、すでに萎えていた私の欲求の炎を、良き望みの息吹で燃え立たせた。だが、アウグストゥスよ、あなたが無垢と徳の驚くべき観察者であるのを見たとき、そのとき私は自分に〔言った〕。「クラウディウス・マメルティヌスよ、あなたはここまで空しく生きてきたのではなかった」。
Gratiarum actio Juliano Augusto 17.5
Habes idoneum fidei ac industriae judicem. Memento in magno res tuas esse discrimine. Scietur non meruisse te consulatum, si tibi non detulerit hic imperator.
PL 18, 421A「あなたは、信義と勤勉の適切な判定者を得ている。心せよ、あなたの事柄は大きな危うさのうちにある。もしこの皇帝があなたに授けなかったなら、あなたは執政官職に値しなかったと知られるだろう」。