クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput XXXI 第XXXI章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 429B · 6 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 31.1

1

Sed sint, sanctissime imperator, ea quae tu juste, moderate, civiliter facis aliis forte miraculo; mihi esse non possunt, qui te omnibus humanis vitiis absolutum et liberum, sciam solo immortalitatis amore flagrare, dirigere omnes opes et cogitationes tuas ad memoriam posteritatis aeternam, atque his maxime servire judicibus qui de rebus gestis tuis sine odio et gratia venturis saeculis judicabunt.

PL 18, 429B

いとも神聖な皇帝よ、あなたが正しく、節度をもって、市民らしく行うことは、他の人々にはあるいは不思議であろう。だが私にはそうでありえない。あなたがあらゆる人間の悪徳から解かれて自由であり、不死への愛だけに燃え、あなたのすべての力と思いを後世の永遠の記憶へ向け、とりわけ、あなたの業績について憎しみも好意もなく来たるべき世代に判断を下す審判者たちに仕えていることを、私は知っているからである。

Gratiarum actio Juliano Augusto 31.2

2

Non potest quidquam abjectum et humile cogitare, qui scit de se semper loquendum. Nunc si tibi, imperator, parum ampla, nec respondente meritis tuis oratione usus videbor, quaeso obtestorque te, meae id naturae potius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum.

PL 18, 429C

自分についてつねに語られることを知っている者は、何であれ卑しく低いことを考えることはできない。さて皇帝よ、私の弁論が、あなたに対して十分に広がりを欠き、あなたの功績にふさわしくないように見えるなら、どうかそれを、あなたの恩恵の大きさのせいではなく、むしろ私の生まれつきのせいだと考えてもらいたい。切に願い、誓って頼む。

Gratiarum actio Juliano Augusto 31.3

3

Nemo unquam post homines natos ampliora praemia a regibus atque imperatoribus consecutus est; nulli plus oneris impositum.

PL 18, 430A

人が生まれて以来、王や皇帝からこれほど大きな報いを得た者はなく、これほど重い負担を課された者もない。

Gratiarum actio Juliano Augusto 31.4

4

Non abnuam praefecturas, et consulatus multis esse delatos, sed his post immensos labores, honos quasi debitus restitutus est: mihi cum jam honorem adeptus sim, nunc demum ut merear laborandum est.

PL 18, 430A

長官職や執政官職が多くの者に授けられたことを、私は否定しない。しかしそれらの者には、膨大な労苦のあとに、いわば当然の栄誉が返されたのである。私は栄職をすでに得てしまっているので、今ようやく、それに値するよう努めねばならない。

Gratiarum actio Juliano Augusto 31.5

5

Versa ratione temporum, permutata munerum vice modo enitendum est ut praemio dignus existimer, cum jam praemium ceperim. O mihi festinae tuae benevolentiae gravissimum pondus! Vereor ut aperte exprimere difficultatum mearum ordinem valeam.

PL 18, 430A

時の順序が逆になり、授与の番が入れ替わったので、私はすでに報いを受けてしまっているのに、いま報いにふさわしいと見なされるよう努めねばならない。ああ、あなたの急ぎの好意が私に負わせた、いとも重い荷よ。私の難儀の次第を、はっきりと言い表す力が私にあるか、危ぶまれる。

Gratiarum actio Juliano Augusto 31.6

6

Facilius est, imperator, bonis artibus mereri consulem fieri, quam industria et labore perficere ut videaris meruisse cum factus sis.

PL 18, 430A

皇帝よ、善き技芸によって執政官になるにふさわしいと認められることは、すでになってしまってから、勤勉と労苦によって、ふさわしかったように見えるようにすることよりも、たやすい。