クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput XXVI 第XXVI章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 426C · 4 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 26.1

1

Prorsus amicitias tueris privati fide, imperatoris opulentia, quae perpetuae et constantis benevolentiae prima fiducia est, certissima virtutum, et princeps veritas. Num quem in animo esse suspicatum audivi?

PL 18, 426C

まことに、あなたは友情を、私人の誠実さと皇帝の豊かさをもって守り、そして何よりも真実をもって守る。真実こそ、永続し揺るがない好意の第一の拠り所であり、諸徳のうち最も確かなものである〔quae … et princeps veritas の係りは定かでない。quae の先行詞を veritas と取った〕。あなたが誰かに疑いを抱いていると、私は聞いたことがあるだろうか〔Num quem in animo esse suspicatum audivi の取り方は定かでない。皇帝が誰かを心に疑っていると取った〕。

Gratiarum actio Juliano Augusto 26.2

2

Nemo simulatis blanditiis, nemo falsa pollicitatione deceptus est. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem, cachinnantemque saevitiam; a quibus ingenita crudelitas figmento laetitiae tegebatur? Mira est in principe nostro mentis linguaeque concordia.

PL 18, 426C

取り繕った甘言に欺かれた者も、偽りの約束に欺かれた者も、一人もいない。ほかの皇帝たちの陽気な残忍さ、笑いながらの凶暴さを、誰が知らないであろうか。彼らは、生まれつきの残酷さを、作り物の喜びで覆っていた。我々の君主においては、心と舌の一致が驚くべきものである。

Gratiarum actio Juliano Augusto 26.3

3

Non modo humilis et parvi animi, sed servile vitium scit esse mendacium. Et vere, cum mendaces homines aut inopia, aut timor faciat, magnitudinem fortunae suae imperator qui mentitur ignorat. Quis, oro vos, plura praebuit fidei constantiaeque documenta?

PL 18, 427A

彼は、偽りが卑しく小さな心の悪徳であるばかりか、奴隷の悪徳であることを知っている。実際、人を偽り者にするのは貧しさか恐れであるから、偽りを言う皇帝は、自分の運の大きさを知らないのである。諸君に問う、誰が、信義と恒常の証拠をこれ以上に示したであろうか。

Gratiarum actio Juliano Augusto 26.4

4

Omnes quos privatus in familiaritatem recepit, eodem habet imperator affectu. Nemo gradu pulsus, nemo aditu prohibitus, nulli palatii fores clausae sunt. Omnes bonos habet. In recipiendis amicis optimus judex est. Si aliqui sunt improbi tolerandi, familiarium vitiis immutabilis est amicus.

PL 18, 427A

私人であったときに親しい交わりに迎えた者たちを皆、皇帝になった今も同じ情愛で遇している。位を追われた者も、近づくのを禁じられた者もなく、宮殿の扉はどの者に対しても閉ざされていない。彼はすべての者を善人とする。友を迎え入れるにあたっては、最良の裁き手である。もし不正直な者が何人かいて容認せざるをえないとしても、彼は親しい者たちの悪徳によっても変わることのない友である。