Gratiarum actio Juliano Augusto 29.1
Hoc ita esse, paulo ante oculis licuit experiri. In quantam laxatus est populus te consulibus tuis arridente laetitiam? Vidimus attonitos admirantium vultus, multiformes laetantium status, varios corporum motus.
PL 18, 428Bこのとおりであることを、つい先ごろ、目で確かめることができた。あなたが自分の執政官たちに微笑みかけたとき、民はどれほどの喜びに解き放たれたことか。我々は、驚嘆する人々の呆然とした顔、喜ぶ人々の様々な姿、体の様々な動きを見た。
Gratiarum actio Juliano Augusto 29.2
Clamores inconditos profundebat laudandi effusa libertas. Tripudiabat crebris saltibus multitudo. Nimiae laetitiae decoris sunt et gravitatis immemores. Illa jactatio togarum, illa exsultatio corporum nescientibus pene hominibus excitabatur.
PL 18, 428B称賛の限りない自由が、乱れた叫びをほとばしらせた。群衆は、しきりに跳びはねて踊った。度を越した喜びは、品位も重々しさも忘れるものである。トガを振り回すあの様子、体を躍らせるあの様子は、人々がほとんど我を忘れて引き起こしたものだった。
Gratiarum actio Juliano Augusto 29.3
Omnem modestiam populi, omnem verecundiam tui gaudia effrena superaverant. Ave, consul amplissime. Aveo plane, imperator, et avebo. Neque enim eventus esse potest optati hujus ambiguus; cum is avere jubeat, qui jam fecit ut averem. Consul amplissime.
PL 18, 428B民のあらゆる慎みも、あなたへのあらゆる遠慮も、歯止めのない喜びが越えてしまっていた。「ごきげんよう、いとも高き執政官よ」。「私は確かに息災である〔aveo。挨拶の Ave と、aveo(息災である・切に望む)とを掛けた言葉遊び〕、皇帝よ、これからもそうであろう」。この願いの結果が不確かなはずはない。ごきげんようと命じる者が、すでに私をそうさせているのだから。いとも高き執政官よ。
Gratiarum actio Juliano Augusto 29.4
Sum plane et consul, et amplissimus consul. Quis enim me fuit amplior consul, quem sublimat et illustrat consulatus, quem tribuisti: amplitudo, quam tribuis.
PL 18, 428C私は確かに執政官であり、いとも高き執政官である。実に、誰が私より高い執政官であっただろうか。私を高く掲げて輝かせるのは、あなたが授けた執政官職であり、あなたが授ける威厳なのだから。
Gratiarum actio Juliano Augusto 29.5
Post primae salutationis fausta colloquia, quid pro jure consulari agere nobis placeat sciscitatur, senatorium impleturus officium si libeat tribunal petere, si concionem advocare, si rostra conscendere.
PL 18, 428C最初の挨拶の吉兆の言葉のあと、彼は、執政官の権利に基づいて我々が何をするのを望むかを尋ねた。もし我々が法廷に就くこと、民会を召集すること、演壇に上ることを望むなら、元老院議員の務めを果たすつもりで。
Gratiarum actio Juliano Augusto 29.6
Sed nos ad curiam solemnia hujus diei senatusconsulta ducebant. Itaque se comitem statim praebet, et utrumque latus consulatus praetextatis tectus incedit, non multum differens a magistratibus suis et genere et colore vestitus.
PL 18, 428Cだが我々は、この日の恒例の元老院決議のために、元老院議場へ向かっていた。すると彼はたちまち我々の同行者となり、両脇を、執政官職の縁取りのトガ〔praetexta〕をまとった者たちに守られて進んだ〔utrumque latus consulatus praetextatis tectus の係りは定かでない。両脇を執政官たちに守られてと取った〕。衣の型も色も、自分の公職者たちとほとんど違わなかった。