Gratiarum actio Juliano Augusto 21.1
At nunc quisquis provincias, tribunatus, praefecturas, consulatus cupit, nihil necesse est pecuniam per fas et nefas quaerat, ac libertatem suam salutator vilis imminuat. Quanto fuerit paratior servituti tanto honore indignior vocabitur.
PL 18, 423Bところが今は、属州、護民官職、長官職、執政官職を望む者は、正しい手段であれ不正な手段であれ金を求める必要は少しもなく、朝の挨拶回りをするいやしい者として自分の自由を損なう必要もない。隷従に備えができているほど、栄職にふさわしくない者と呼ばれるであろう。
Gratiarum actio Juliano Augusto 21.2
Tum aliud quoddam hominum genus est in amicitia principis nostri, rude, ut urbanis istis videtur, parum come, subrusticum; blandimentis adulantium repugnat, pecuniae vero alienae tanquam rei noxiae tactum reformidat, maximas opes in reipublicae salute et gloriosa imperatoris sui laude constituit.
PL 18, 423Bさらに、我々の君主の友情のうちには、別種の人々がいる。あの洗練された都人たちの目には、粗野で、愛想に欠け、いくぶん田舎くさく見える。追従する者たちの甘言には逆らい、他人の金には害をなすものに触れるかのように恐れて近づかず、最大の富を、国家の安寧と、自分の皇帝の栄えある称賛に置いている。
Gratiarum actio Juliano Augusto 21.3
Jam ipse ingenti divinaque providentia adversus omnes assentatorum illecebras captionesque munitus est. Quippe ei a fucatis adulantium venenis quod periculum est, qui aures etiam veris laudibus gravatus impertiat?
PL 18, 423B今や彼自身が、あらゆる追従者の誘いと罠に対して、大いなる神的な先見によって守られている。まことに、真実の称賛であっても煩わしく感じて耳を貸す人に、取り繕った追従の毒から来る危険が、どれほどあるだろうか。
Gratiarum actio Juliano Augusto 21.4
Sed multo multoque nunc facilior est ratio honorum petendorum. Quisquis, inquam, capere magistratum voles, auri atque argenti negligens esto; nullas ostiatim potentium aedes obito, nullius pedes, nullius genua complectitor.
PL 18, 423Cだが、栄職を求める道は、今でははるかにはるかに容易である。公職を得ようとする者は誰でも、と私は言う、金銀を顧みるな。権力者の家を一軒ずつ訪ね歩くな。誰の足も、誰の膝も抱くな。
Gratiarum actio Juliano Augusto 21.5
Adhibeto tantum tibi gratuitas et paratu facillimas comites, justitiam, fortitudinem, temperantiam, atque prudentiam; ultro ad te maximus imperator accedet, et ut capessas rempublicam flagitabit.
PL 18, 423Cただ、費用がかからず、備えも至って容易な伴侶、すなわち正義、勇気、節制、思慮を傍らに置け。偉大な皇帝のほうから、おのずとあなたのもとに来て、国家を担うよう求めるであろう。
Gratiarum actio Juliano Augusto 21.6
Otioso tibi atque alia curanti provinciae, praefecturae, fasces, sella curulis, atque insignia omnia magistratuum perferentur.
PL 18, 424Aあなたが暇にして他のことに心を向けていても、属州、長官職、束桿(ファスケス)、高官椅子(セッラ・クルリス)、公職のあらゆる標章が、あなたのもとへ運ばれてくる。
Gratiarum actio Juliano Augusto 21.7
Quid enim sibi verae vir perfectaeque virtutis non constanter de honore promittat, cum me propter tantillum innocentiae meritum uno in anno ter videat honoratum?
PL 18, 424Aまことに、真実の完全な徳をもつ人が、栄職について確信をもって自分に約束しないものがあろうか。ほんのわずかな潔白の功しかない私が、一年のうちに三度も栄職を授けられたのを、彼は目にしているのだから。