Gratiarum actio Juliano Augusto 20.1
Militiae labor a nobilissimo quoque pro sordido et illiberali rejiciebatur. Juris civilis scientia, quae Manlios, Scaevolas, Servios in amplissimum gradum dignitatis evexerit, libertorum artificium dicebatur.
PL 18, 422C軍務の労苦は、最も高貴な者たちから、いやしく自由人にふさわしくないものとして退けられていた。マンリウスたち、スカエウォラたち、セルウィウスたちを最高の位にまで引き上げた市民法の知識は、解放奴隷の技術と呼ばれた。
Gratiarum actio Juliano Augusto 20.2
Oratoriam dicendi facultatem, multi laboris et minimi usus negotium, nostri proceres respuebant, dum homines noluisse videri volunt, quod assequi nequiverunt.
PL 18, 423A弁論の才は、骨が折れるのに役に立たない仕事として、我々の有力者たちに斥けられた。彼らは、到達できなかったものを、自分は望まなかったのだと人に見せたいのである。
Gratiarum actio Juliano Augusto 20.3
Et vere tantum laboris vigiliarumque suscipere ad adipiscendum cujus usus agendae vitae ornamenta non adjuvaret, dementia ducebatur. Itaque omne studium pecuniae coacervandae. Tanto enim vir quisque melior, quanto pecuniosior habebatur.
PL 18, 423A実際、生涯を飾る栄誉に役立たないものを得るために、それほどの労苦と不眠を引き受けるのは、狂気と見なされていた。それゆえ、あらゆる熱意は金を積み上げることに向けられた。人は金持ちであるほど、それだけ優れた者と見なされたからである。
Gratiarum actio Juliano Augusto 20.4
Jam serviendi miseranda patientia, assentandi mira calliditas. Ministrorum aulae quotidie limina terebantur.
PL 18, 423Aそのうえ、隷従に耐える哀れな忍耐、追従の驚くべき巧みさがあった。宮廷の下僚たちの敷居は毎日すり減らされた。
Gratiarum actio Juliano Augusto 20.5
Ad fores eorum qui regiis cupiditatibus serviebant ternos patriciae gentis viros cerneres ab hujusmodi dedecore non imbri, non gelu, non amaritudine ipsius injuriae deterreri. Demissi, jacentesque vix capita supra eorum quos precabantur genua tollebant.
PL 18, 423A王の欲望に仕える者たちの戸口には、貴族の家柄の男たちが三人ずつ立っているのが見られたであろう。彼らは、雨にも、霜にも、侮辱そのものの苦さにも、こうした不名誉からひるまなかった。身を低くして伏し、願い求める相手たちの膝より上へ、ほとんど頭を上げなかった。
Gratiarum actio Juliano Augusto 20.6
Ad postremum, honores non judicio, aut benevolentia superborum, sed misericordia merebantur.
PL 18, 423B最後に、栄職を、傲慢な者たちの判断や好意によってではなく、慈しみによって得た。