クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput III 第III章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 411B · 3 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 3.1

1

An ego nunc receptas virtute tua Gallias, barbariam omnem subactam pergam quasi nova et inaudita memorare, quae in hac Romani imperii parte gloriosissima sint famae laude celebrata, in tantum ut fratris imperatoris mererentur invidiam?

PL 18, 411B

それとも私は今、あなたの力によって取り戻されたガリア、征服された蛮族のすべてを、新しく聞いたこともないことのように語り続けるべきなのか。それらは、ローマ帝国のこの部分で、いとも栄光ある評判の称賛によって名高くなり、ついには兄弟なる皇帝の妬みを買うほどであった。

Gratiarum actio Juliano Augusto 3.2

2

Quid enim a te aliud consortis imperatoris alienavit animum, nisi gloriae tuae splendor? Testor immortalem Deum, testor ad vicem numinis mihi sanctam conscientiam meam, me multa constanter in hac urbe fuisse dicturum de his quae adversus optimum imperatorem inclementer et impie cogitata atque suscepta sunt, si etiam nunc hominum coetus divus Constantius frequentaret.

PL 18, 411C

実に、共治の皇帝の心をあなたから遠ざけたものは、あなたの栄光の輝きのほかに何があったか。不死の神にかけて誓い、神威に代わる私の聖なる良心にかけて誓う。もし今なお神なるコンスタンティウスが人々の集いに足を運んでいたなら、私はこの都で、最善の皇帝に対して無慈悲に、また不敬虔に企てられ着手されたことについて、多くを揺るぎなく語ったであろう。

Gratiarum actio Juliano Augusto 3.3

3

Nunquam profecto liberi civis et boni senatoris officio defuissem, quominus redarguerem et convincerem eas illi in te odii fuisse causas, quae amoris inflammatrices et fidei obsides esse debuerunt.

PL 18, 412A

私は決して、自由な市民、善き元老院議員としての務めを欠いて、彼のあなたへの憎しみの原因が、愛を燃え立たせ信義の担保となるべきものであったことを、論駁し立証しないでいることはなかっただろう。