Gratiarum actio Juliano Augusto 19.1
An vero si centuriatis comitiis consul creatus essem, gloriosius mihi universi populi suffragiis declaratus viderer? Minime: siquidem etiam illis priscis temporibus, multorum ambitu fuit campus infamis.
PL 18, 422Aそれとも、ケントゥリア民会で執政官に選ばれていたなら、私は全人民の票で宣言された者として、より栄光ある者に見えたであろうか。決してそうではない。古い時代にも、マルスの野は多くの者の運動で悪名高かったのだから。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.2
Nota divisorum flagitia, notae loculorum praestigiae, tum operarum ad vim et seditionem manus emptae. Nec sane potest in confusa imperitorum multitudine quidquam esse perpensum.
PL 18, 422A買収の金を配る者たち〔divisores〕の悪行は知られ、財布の手品も知られ、さらに暴力と騒乱のために雇われた労務者の群れも知られている。無知な者たちの入り乱れた群衆のなかでは、何一つ熟慮されることなどありえない。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.3
Nam cum boni rari sint, improborum vulgus immensum, in campo autem numerus et turba praepolleat, sine dubio intelligitur eum suffragiis populi magistratum capere, quem plures, id est, quem pejores probarunt.
PL 18, 422A善人は稀で、悪人の群れは膨大であり、野では数と群衆がまさる以上、人民の票で公職を得るのは、より多くの者が、すなわちより劣った者たちが承認した者であることは疑いなく分かる。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.4
Unde factum est ut majores nostri viderent Gabinios designatos et repulsos Catones. Sed haec vetusta dent recordari quemadmodum paulo ante honor petitus sit.
PL 18, 422Bそのために、我々の祖先は、ガビニウスたちが指名され、カトーたちが退けられるのを目にしたのである。だが、こうした古い話は、つい先ごろ栄職がどのように求められたかを思い出させるにとどめよう〔dent recordari の言い回しは定かでない。古い話は措いて、近ごろのことを思い起こさせよ、と取った〕。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.5
Vix pauci exstiterunt quorum virtutibus deferretur: cum quidem ipsis illis tarda industriae ac probitatis merces veniret.
PL 18, 422Bその徳によって栄職が授けられた者は、ほとんど出なかった。しかもその者たち自身にも、勤勉と廉直の報いは遅れてやって来た。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.6
Caeteri vero perditissimum quemque ex aulicis frequentabant, uti quispiam per artes turpissimas imperatori acceptissimus videbatur, eum assiduis obsequiis emerebantur, donisque captabant.
PL 18, 422B他の者たちは、宮廷人のうちでも最も身持ちの悪い者を片端から足しげく訪ね、いやしい手管で皇帝に最も気に入られていると見えた者があれば、絶え間ない奉仕で取り入り、贈り物で籠絡した。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.7
Nec viros quidem, sed mulierculas exambibant, nec feminas tantum, sed spadones quoque, quos quasi a consortio humani generis extorres ab utroque sexu aut naturae origo, aut clades corporis separavit.
PL 18, 422B男たちではなく、取るに足らぬ女たちにへつらい、女たちだけでなく宦官にまで取り入った。宦官は、生まれつきの出自か、体の損傷かによって、どちらの性からも分かたれ、人類の交わりから追放された者のようなものである。
Gratiarum actio Juliano Augusto 19.8
Ita praeclara illa veterum nomina sordidissimum quemque ex cohorte imperatoria et probrosissimum adulabant. Hi cum in provincias immissi erant, qua sacra, qua profana rapiebant, iter sibi ad consulatum pecunia munientes. Itaque nullum jam erat bonarum artium studium.
PL 18, 422Bこうして、昔の人々のあの輝かしい名が、皇帝の側近のうちで最もいやしく最も恥ずべき者を片端から追従していた。この者たちは属州に送り込まれると、聖なるものも俗なるものも奪い、金で執政官職への道を自分たちのために敷いた。それゆえ、もはや善き技芸への熱意はなかった。