Gratiarum actio Juliano Augusto 23.1
Habitari ab justis viris terras in Oceano ferunt, quas Fortunatorum insulas vocant, quod per eas non arato solo frumenta nascuntur, fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, sponte pomis arbor gravatur, ad herbarum vicem olus vulgo est.
PL 18, 424C大洋のなかに、正しい人々が住む陸地があると言い伝えられ、それは幸いなる者たちの島々と呼ばれる。そこでは耕されない地から穀物が生え、丘の尾根はひとりでに生えたブドウに覆われ、木はおのずと果実で重くなり、野菜が草のかわりに一面にあるという。
Gratiarum actio Juliano Augusto 23.2
Quantula ista sunt, si deum auctorem consideres, munera? Nempe nobis quoque, cum agrum non nostris manibus excolamus, haec illaborata nascuntur. Quanto felicior nostra conditio, quanto beatitudo praestantior?
PL 18, 424C神が作り手であると考えるなら、これらの賜物はいかにささやかなものか。実のところ我々にも、自分の手で畑を耕さなくても、こうしたものは労せずに生じる。我々の境遇はどれほど幸いで、その幸福はどれほどまさっていることか。
Gratiarum actio Juliano Augusto 23.3
Non spica triticea, non viles uvarum racemi; sed opes atque divitiae nihil laborantibus ingeruntur; provinciae, praefecturae, fasces sponte proveniunt.
PL 18, 425A小麦の穂ではなく、安物のブドウの房でもない。富と財が、何も労しない者たちに積み上げられ、属州、長官職、束桿(ファスケス)がおのずと生じる。
Gratiarum actio Juliano Augusto 23.4
Tu tu, inquam, maxime imperator, exsulantes relegatasque virtutes ad rempublicam quodam postliminio reduxisti: tu exstincta jam litterarum studia flammasti: tu philosophiam paulo ante suspectam, ac nedum spoliatam honoribus, sed accusatam ac ream non modo judicio liberasti, sed amictam purpura, auro gemmisque redimitam in regali solio collocasti.
PL 18, 425Aあなたこそ、あなたこそ、と私は言う、いと偉大な皇帝よ。追放され遠ざけられていた諸徳を、帰還権によるかのように国家へ連れ戻したのは。消えかけた学芸への熱意に火をつけたのは。つい先ごろまで疑いをかけられ、栄誉を奪われたどころか、告発され被告とされていた哲学を、裁判から解き放つだけでなく、紫の衣をまとわせ、金と宝石の冠をかぶせて、王座に据えたのは。
Gratiarum actio Juliano Augusto 23.5
Suspicere jam in coelum licet, et securis contemplari astra luminibus, qui paulo ante pecorum atque quadrupedum animantium ritu in humum visus trepidos figebamus. Quis enim spectare auderet ortum sideris, quis occasum?
PL 18, 425A今や天を仰ぎ、恐れのない目で星々を眺めることができる。つい先ごろまで我々は、家畜や四つ足の獣のように、おびえた視線を地面に釘づけにしていたのだ。いったい誰が、星の昇るのを、誰が沈むのを、見つめる勇気をもったであろうか。
Gratiarum actio Juliano Augusto 23.6
Ne agricolae quidem, quorum opera ad motum signorum coelestium temperanda sunt, tempestatum praesagia rimabantur. Ipsi nautae, qui nocturnos cursus ad astra moderantur, stellarum nominibus abstinebant. Prorsus terra marique non ratione coelesti, sed casu ac temere vivebatur.
PL 18, 425B農夫たちでさえ、その仕事は天の星座の動きに合わせて整えるべきものであるのに、天候の予兆を探らなかった。夜の航路を星で導く水夫たちでさえ、星の名を口にすることを避けた。要するに、陸でも海でも、天の理によってではなく、偶然にまかせて向こう見ずに生きていたのである。