Gratiarum actio Juliano Augusto 14.1
Cum igitur inter egregia negotia itinere confecto usque ad Thraciae fines perventum foret, cursim disposito exercitus commeatu, ad Romanam urbem, annonae vacuam, mentem reflexit.
PL 18, 419Aそこで、見事な務めのうちに旅程を終え、トラキアの境にまで至ったとき、軍の糧食を急ぎ手配したのち、彼は穀物供給を欠いたローマの都に心を向けた。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.2
Quemlibet alium a subveniendi conatibus gravissima fames, et tristissimum reipublicae periculum deterruisset. Sed stipendiis provinciarum, et patrimonii sui fructibus, tum undique frumentis coemptis usque ad opulentiam abundantiamque esurientem jam Urbem refersit.
PL 18, 419A他の誰であっても、最も重い飢饉と、国家の最も悲惨な危険に、救援の試みを思いとどまっただろう。だが彼は、諸属州の貢租と自分の私産の収益、さらにあらゆる所から買い集めた穀物によって、すでに飢えていた都を、豊かさと潤沢にまで満たした。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.3
Dicet aliquis, quomodo tam multa tam brevi tempore? Et recte. Sed imperator noster addit ad tempus quod otio suo detrahit. Nihil somno, nihil epulis, nihil otio tribuit, ipsa se naturalium necessariarumque rerum usurpatione defraudat, totus commodis publicis vacat.
PL 18, 419Aある者は言うだろう。どうしてこれほど多くのことが、これほど短い時間でできたのか、と。もっともな問いである。だが、我々の皇帝は、自分の休息から削ったものを時間に加える。眠りにも、宴にも、休息にも何も与えず、自然で必要なものを用いることさえ自分に拒み、全身をもって公の利益に身を捧げる。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.4
Itaque grandaevum jam imperium videbitur his qui non ratione dierum, aut mensium, sed operum multitudine, et effectarum rerum modo Juliani tempora metientur.
PL 18, 419Bそれゆえ、ユリアヌスの時代を、日や月の数ではなく、業の多さと成し遂げた事の度合いで測る者には、その統治はすでに老齢のものと見えるだろう。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.5
Cum Romani populi victus, et exercitus commeatus esset in manibus, in media expediendae annonae trepidatione, nuntius venit plurimas naves Africano tritico graves littus Achaicum praetervectas Constantinopolim pervolasse.
PL 18, 419Bローマの民の食糧と軍の糧食が手がけられており、穀物供給を整える焦りのただ中にあったとき、知らせが来た。アフリカ産の小麦を重く積んだ非常に多くの船が、アカイアの海岸を通り過ぎ、コンスタンティノポリスに飛ぶように着いた、と。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.6
Permoti omnes, et adversus eos qui oram maritimam tuebantur irati, venimus ad principem, desidia judicum tantum perisse frumenti certatim pro se quisque conquerimur.
PL 18, 419B皆は動揺し、海岸を守っていた者たちに怒って、我々は君主のもとに行き、総督たち〔judices。属州の統治者を言う〕の怠慢のためにこれほどの穀物が失われたと、競って、めいめい訴えた。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.7
At maximus imperator serenum renidens, nihil esse peccatum, non sibi perisse, quae ad hanc urbem frumenta venissent.
PL 18, 419Bだが、最大の皇帝は、晴れやかに微笑んで〔こう言った〕。何の過ちもない、この都にやって来た穀物は、自分にとって失われたのではない、と。
Gratiarum actio Juliano Augusto 14.8
Nos vocem illam noti amoris in patriam putabamus, cum proditionem futuri verborum ambago celaret: jam tum enim venturae felicitatis eventum conscius divini animus praevidebat.
PL 18, 419B我々は、その言葉を、祖国へのよく知られた愛の言葉だと思っていた。だが、言葉の曖昧さが、来るべき事の暴露を覆い隠していたのである。実に、すでにそのとき、来るべき幸運の帰結を、神的なものを知る心は予見していた。