クラウディウス・マメルティヌスfl. 361–365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Gratiarum actio Juliano Augusto

Caput II 第II章

Claudius Mamertinus · Gratiarum actio Juliano Augusto · PL 18, 411A · 6 sectiones

Gratiarum actio Juliano Augusto 2.1

1

Porro in decernendo consulatu remotis utilitatibus tuis rationem meae solum dignitatis habuisti. Nam in administrationibus labor honori adjungitur: in consulatu honos sine labore suscipitur.

PL 18, 411A

さらに、執政官職を定めるにあたって、あなたは自分の利益を脇に置き、ただ私の位だけを考慮した。実に、行政の職では労苦が栄誉に加わるが、執政官職では栄誉が労苦なしに受けられる。

Gratiarum actio Juliano Augusto 2.2

2

In illis si laeteris, cupidae ambitionis esse videaris; in hoc nisi aperte et propalam laeteris, ingratus sis. Huc accedit quod ipsa haec urbs, atque hoc augustissimum consilii publici templum officium hujus orationis efflagitant.

PL 18, 411A

前者においては、喜べば野心を抱く者と見られようが、これにおいては、公然と人前で喜びを示さなければ恩知らずとなろう。さらに、まさにこの都と、公の評議のこの最も尊い神殿〔元老院議場〕が、この弁論の務めを強く求めている。

Gratiarum actio Juliano Augusto 2.3

3

Haec tibi, nominis novi, sed antiquissimae nobilitatis, civitas est patria: hic primum editus, hic quasi quoddam salutare humano generi sidus exortus.

PL 18, 411A

この都は、名は新しいが、いとも古い高貴さをもつ、あなたの祖国である。ここであなたは初めて世に出で、ここで、人類のための救いの星のように昇った。

Gratiarum actio Juliano Augusto 2.4

4

Hi cives et populares tui silere me non sinunt, nec patiuntur ut quisquam alius auspicatissimo die apud te ac de te loquendi munus usurpet, quam is qui amplissimo sit praeditus magistratu.

PL 18, 411B

ここの市民、あなたの同郷人たちは、私が黙ることを許さず、また、この最も吉兆の日に、あなたのもとで、あなたについて語る務めを、いとも高い公職を帯びた者以外の誰かが奪うことも許さない。

Gratiarum actio Juliano Augusto 2.5

5

Putant aliquid adjicere ad splendorem laudum tuarum consulis nomen, et recte putant. Adjicitur enim laudum dignitati honore laudantis.

PL 18, 411B

彼らは、執政官の名があなたの賞賛の輝きに何かを加えると考えており、その考えは正しい。賞賛の品位は、賞賛する者の栄誉によって増すからである。

Gratiarum actio Juliano Augusto 2.6

6

Ac licet, maxime imperator, publico judicio et nomine agere tibi gratias debeam, tamen illa quae pro summa re domi forisque gessisti, nunc ex parte maxima praetermittam, ut quantocius ad ea quae propria sunt, perveniat oratio.

PL 18, 411B

いと偉大な皇帝よ、私は公の判断と名においてあなたに礼を述べるべきではあるが、国家の最高の事柄のためにあなたが内でも外でも成し遂げたことは、今はそのおおかたを措き、できるだけ早く、私自身に固有の事柄へ弁論が至るようにしよう。